De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Respondet ad tres instantias suadentes ex notitia animae, vel actus, cognosci Deum cognitione ipsi propria. Ad primam, ostendit bene rationem cognoscendi cognitam, non ducere in notitiam alterius propriam, nisi contineat totam cognoscibilitatem ejus, et constat animam non sic continere cognoscibilitatem Dei. Vide 2. dist. 3. quaest. 9. Ad secundam, ex eodem patet, quia est ratio cognoscendi cognita. Ad tertium, sine resolutione, animam non posse reflecti super actum beatificum ex naturalibus. Nec est inconveniens admittere processum intentum in argumento, quia idem supernaturale, nempe voluntas Dei, sufficit ad actum rectum et omnes reflexos. Admittendum tamen videtur, posse animam ex naturalibus, reflectere super actum beatificum, sicut potest actu recto videre actum beatificum alterius animae, de quo I. dist. 3. quaest. 8. et 9.
Ad ista (a), aliquid esse medium cognoscendi, vel in cognoscendo potest intelligi dupliciter : Uno modo, quod sit medium cognitum, sic quod per ipsum cognitum cognoscatur aliud, sicut cognoscitur conclusio per principium. Alio modo, quod non sit medium cognitum, sed ratio cognoscendi solum, sicut species sensibilis in sensu est ratio sentiendi. Primo modo nihil potest esse medium cognoscendi objectum aliud, nisi contineat in se cognoscibilitatem illius objecti, secundum quam illud cognoscitur per illud, quia si istud excedat illud in cognoscibilitate, tunc illud qualitercumque perfecte cognitum deficiet ab isto cognito in cognoscibilitate.
Secundo modo (b) bene potest aliquid esse medium cognoscendi , aliud, licet cognoscibilitas sua propria deficiat a cognoscibilitate illius, dum tamen sit natum ducere in illud, ut cognoscibile. Per hoc patet ad primum, quia licet anima: sit imago Dei, tamen non est nata esse medium cognoscendi Deum, secundo modo, sed tantum primomodo, ut haberi potest ex auctoritate Augustini prius adducta : Qui videt suam mentem, etc. Medium autem cognoscendi, secundo modo respectu istius medii ut cogniti, est aliquod proprium formale repraesentafivum ipsius animae. Et per illud cognoscitur anima sub propria ratione tanquam perfectissimum repraesentabile per illud, et per consequens per illud non potest intelligi Deussub ratione suae intelligibilitatis, sed tantum in aliquo diminuto intelligibili imitante et participante intelligibilitatem ejus.
Exemplum hujus apparet in sensu, quando enim species coloris videtur, sicut quando radius transii per vitrum rubeum, rubor apparet in pariete opposito, et ille rubor ita visus non est ratio videndi ruborem in vitro sub propria ratione, sed tantummodo diminute, vel forte nullo modo, nisi per collationem hujus ruboris ad illum, tanquam similis,: Quando autem species sensibilis est ratio sentiendi objectum sub propria ratione sua, ipsa non est percepta per sensum, sicut apparet manifeste in visione recta, ubi nihil videtur in medio inter colorem et oculum, et tamen est ibi species coloris multiplicata.
Sed contra, licet hoc sit ibi, in visione tamen reflexa videtur, quod ipsa species videatur, quia hoc quod videtur, apparet videri in speculo, et tamen in tali visione reflexa species est ratio sentiendi objectum in ratione sua propria, quia objectum videtur sub propria ratione visibilitatis suae; ergo a simili, in proposito posset Deus videri per medium quasi speculatum , et tamen sub ratione propria objectiua. Sed hic dicendum, quod Alacen. in perspectiva sua lib. 4. cap, 4. ex intentione determinat quod species non est in speculo subjective, neque est ibi, ut terminans actum videndi. Et breviter ostendi potest unico experimento, quia quod alicubi existens in se videtur ab oculo existente in hoc situ, potest etiam videri ab ipso existente in alio situ, dum tamen medium sit illuminatum, et non sit opacum interpositum, et sit etiam debita distantia. Sed oculus, qui in determinato situ existens videret album in speculo alibi existens, non videret, quia non fit visio ista, nisi in illo puncto, ad quem pervenire potest radius reflexus, qui semper est in eadem superficie cum radio incidentiae, et cum ipso constituit angulum aequalem illi angulo, qui intercipitur inter radium incidentis, et corpus super quod incidit.
Patet etiam propositum per hoc, quod aliqua specula non sunt formaliter perspicua, sicut in calibe polito, et argento polito, bene videtur aliquis color tanquam in speculo, et tamen in istis non recipitur species coloris, quia non est nata recipi nisi in perspicuo tantummodo ;ergo hic recipitur in aere propinquo talibus speculis, sed ut ibi non potest terminare visionem; quando etiam recipitur in speculo perspicuo vitreo, adhuc ibi non tcrminatur visio, nisi ad aliquid opacum suppositum, puta plumbum, vel aliud hujusmodi. Dico ergo quod in visione tali speculari species non est visa, sed tantum ratio videndi objectum illud, cujus est species non tamen per lineam rectam, sed per lineam reflexam. Unde objectum quidem non est praesens oculo per lineam rectam, sed reflexam concurrentem cum recta in puncto, ubi est concursus radii visualis cum catheco.
Et per idem ad secundum, quia actus est similitudo cognita, et talis non sufficit ad cognoscendum illud, cujus est actus, sicut species intelligibilis in uno intellectu visa, alii intellectui videnti eam non sufficeret ad perfecte cognoscendum objectum cujus est.
Contra, actus in illo intellectu (c) cui inest, est ratio perfecte attingendi objectum tanquam praesens per illum actum ; igitur ei, cui ille actus est praesentialiter notus, ille per illum actum notum, poterit attingere illud objectum, quia per illum actum, et in illo habet idem objectum sibi praesens.
Respondeo, intellectus cui actus inest, per illum, ut rationem proximam attingendi, attingit objectum, supposita tamen praesentia objecti propria ; cui autem ille actus est cognitus, non habet illum, ut sibi propriam rationem attingendi, sed ad hoc quod haberet actum, quo formaliter attingeret, oportet habere alium actum, et cum hoc propriam praesentiam objecti.
Ad aliud, cum arguitur quod anima ex natura sua potest reflecti super actum bealificum, ut beatiflcus est, hoc posset negari : verum quidem est, quod reflecti potest, sed non nisi virtute illius, virtute cujus habet actum rectum. Nec plus probat auctoritas Augustini, quia non dicit quod possit semper ex sola natura, sed si habet actum rectum, potest reflecti super illum, vel ex virtute naturae, vel ex virtute illius, per quod hahet actum illum, el non sequitur inconveniens de processu in infinitum, quia idem supernaturale sufficit ad actum rectum, et ad omnes reflexos.
Ad illud etiam de sensu patet, quia quod percipio me videre, esto quod hoc non sit per potentiam visivam, tamen non est per potentiam aliquam inferiorem, sed forte per aliquam superiorem, cujus est cognoscere actum visus.