De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Ad ista. Respondet Doctor ad instantias, praemittendo unam distinctionem, scilicet quod aliquid esse medium in cognoscendo potest intelligi dupliciter, etc. Primo modo nihil est medium cognoscendi objectum illud, nisi contineat in se cognoscibilitatem illius objecti, etc. Et hoc patet, quia si A cognoscitur per B ut cognitum, ita quod B ut cognitum, sit ratio cognoscendi A, sive causandi notitiam perfectam et distinctam A, sequitur quod B continebit A, secundum totam ejus cognoscibilitatem ; patet, quia B ut sic, est causa suae cognitionis, et causat ipsam secundum totam suam virtutem, et per consequens causat illam quantum est cognoscibile, ut supra exposui. Si ergo ut sic cognitum, causat notitiam alterius quantum ipsum est cognoscibile, sequitur quod continebit cognoscibilitatem illius, et per consequens entitatem. Sed non potest continere cognoscibilitatem objecti perfectioris ; patet, quia tunc, ut cognitum causaret notitiam perfectam illius quantum est cognoscibile ; hoc autem est simpliciter impossibile, quia ut causat cognitionem sui, causat perfectam quantum potest ; ergo ad causandum illam requiritur tota ejus perfectio et virtus. Si ergo ponatur causare perfectiorem, qualis est illa, quae est perfectioris objecti, non poterit causare per perfectionem, quam praecise habet ad causandum cognitionem sui perfectam ; ergo per majorem perfectionem, et per tantam perfectionem, quanta requiriturad causandum notitiam perfectam perfectioris objecti. Sed objectum imperfectius non habet tantam perfectionem, quanta requiritur ; ergo si posset causare, ut cognitum cognitionem perfectioris objecti, necessario contineret illud secundum totam ejus cognoscibilitatem, et per consequens secundum totam ejus entitatem, et sic patet ratio.
(b) Secundo modo. Sed loquendo de medio secundo modo, quod scilicet est ratio cognoscendi, non ut cognitum, dicit quod aliquid potest esse medium cognoscendi aliud, licet cognoscibilitas sua propria deficiat a cognoscibilitate illius, dum tamen sit natum ducere in illud, ut cognoscibile, et sic. species intelligibilis hoc modo ponitur medium cognoscendi, quia potest esse ratio formalis cognoscendi objectum cujus est talis species, ut supra patuit. Et per hoc patet responsio ad primum, quia licet anima sit imago Dei, tamen non est nata esse medium cognoscendi Deum secundo modo, quia si ut cognita, esset sic medium, necessario contineret entitatem Dei perfectam. Sed si ponitur medium, tantum ponitur medium primo modo, ut haberi potest ex auctoritate Augustini supra adducta : Qui uidet suam mentem, etc.
(c) Contra, actus in illo intellectu, cui inest est ratio perfecta attingendi objectum tanquam praesens per illum actum, etc.
Respondeo intellectus, cui actus inest per illum, ut rationem proximam attingendi, etc. Nota, quod aliud est esse rationem propriam intelligendi, sive causandi notitiam objecti ; et aliud est esse rationem propriam et proximam atlingendi objectum, quia primo modo ponitur causa actus intelligendi ; secundo modo ponitur praecise ipse actus intelligendi, quia potentia habens illum formaliter attingit objectum, et actu per illum percipit objectum in se. Et ideo posito quod nunc habeam actum, quo intelligo lapidem in se praesentem, si cognosco illum actum in me, non propter hoc cognosco objectum, cujus est ; patet, quia ille actus secundus non terminatur ad objectum in se, sed praecise ad actum rectum, quo intelligo objectum in se ; et ideo sola visio actus non sufficit ad videndum objectum illius actus, quia oportet videre objectum per actum immediate ad ipsum terminatum. Licet ergo actu recto immediate terminato ad objectum videam objectum, quando est praesens, non tamen sequitur quod per illum actum, sive in me, sive in alio, videam objectum, quia actus ille rectus, etsi sit similitudo objecti cognita, non tamen est ratio causandi notitiam distinctam objecti, cujus est.
In isto articulo sunt aliqua parva dubia. Primo in hoc, quod nihil potest intelligi per aliquid, ut per medium cognitum, nisi tale medium contineat illud virtualiter, vel essentialiter secundum totam ejus cognoscibilitatem. Quaero primo, quid intelligitur per medium cognitum, ut cognitum. Aut intelligitur de medio, cui inest cognitio propria, aut de cognitione, qua cognoscitur ? Si primo, ergo non est ratio cognoscendi, ut cognitum, sed est ratio cognoscendi, ut praecise entitas talis. Si secundo, contra, quia talis notitia non est ratio causandi cognitionem alterius, quia tunc contineret illud secundum totam cognoscibilitatem, quod non videtur de cognitione, maxime quando per medium cognitum cognoscitur substantia aliqua.
Secundo instatur, quia cum accipitur per medium cognitum, ut cognoscitur aliud, aut ly ut accipitur reduplicative, et tunc sequitur quod esse cognitum illius medii esset causa cognoscendi aliud, quod est falsum, quia ut sic, habet tantum esse diminutum ; aut accipitur specilicative, et tunc sensus est, quod tali medio, ut sic cognito, non repugnat quod per ipsum aliud causetur, et tunc quaero ut prius, quia aut causat, ut habet praecise esse cognitum, aut absolute, - aut ut est aliquod totum per accidens, quocumque dato, sequitur inconveniens.
Tertio instatur, et accipio aliquod principium per quod, ut cognitum, cognoscitur conclusio, puta ista conclusio: homo est risibilis, per hoc principium cognitum : animal rationale est risibile. Tunc quaero, dicatur principium A et conclusio B, notitia B, a quo immediate causatur, aut a notitia
A; et hoc non quia talis notitia contineret conclusionem secundum entitatem suam totam ; aut causatur ab A absolute, et tunc A contineret totam entitatem B, et per consequens extrema ipsius B, et sic contineret entitatem hominis, qui ponitur unum extremum, quod non videtur, quia contineret seipsum, aut causatur ab A, includente tam principium quam conclusionem, et hoc est tantum unum per accidens.
Quarto sic, quia ponitur Deus sub ratione Deitatis esse primum subjectum Theologiae in se, ut primo notum, ut patet in prologo q. 3. et sic, ut primo notus, continet omnem veritatem in illa scientia contentam, et sic per ipsum, ut primo notum, potest causari notitia omnium veritatum contentarum in Theologia in se. Tunc sic, ipse, ut primo notus ponitur subjectum Theologiae beatorum ; ergo ut primo notus continet notitiam omnium veritatum Theologicarum respectu intellectus beati creati, et tunc movebit necessario talem intellectum ad notitiam non tantum sui, sed et omnium contentorum ; patet, quia non ponitur voluntas sic subjectum, ut supra patuit.
Respondeo praemittendo unum, quod quando Doctor dicit, quod per medium cognitum cognoscitur aliud, sic debet intelligi, quod A si ponitur ratio formalis causandi notitiam B, quod nunquam poterit causare notitiam B, nisi prius secundum totam virtutem suam causet in eodem intellectu notitiam sui perfectam, quia objectum motivum per modum naturae prius necessario movet ad sui notitiam perfectam, quam ad notitiam alterius, quia non potest A causare notitiam B in intellectu C, nisi A sit perfecte praesens C, et ut sic, prius necessario causat notitiam sui perfectam quantum potest, ut etiam supra exposui, et non potest perfectiorem causare, quia seeundum totam ejus virtutem et perfectionem quam habet, causat perfectiorem causare non posset, nisi haberet in se majorem perfectionem, et per consequens non potest causare notitiam B in C, si B est perfectius intelligibile quam A, nisi contineret totam intelligibilitatem, sive totam entitatem B, cum ad perfectam notitiam B requiratur tanta perfectio. Dicitur ergo medium, ut cognitum, causare notitiam alterius, etc. quia per cognitionem ipsius medii arguimus de cognitione alterius, vel perfectioris, vel imperfectioris, quia si A ut praesens C, causat necessario cognitionem sui perfectam ut quatuor, et perfectiorem causare non potest. Si causat cognitionem B, ut duo, perfectam, signum est, quod A continet perfectionem B, quae requiritur ad cognitionem ipsius B.Si vero B sit cognoscibile ut sex, quae cognitio requirit in causa perfectionem forte ut septem, tunc talis cognitio non poterit causari ab A, quia tunc contineret entitatem B ut septem, sed tantum habet perfectionem ut quatuor, quia non potest causare notitiam, nisi perfectam ut quatuor. Hoc modo debet intelligi per medium cognitum, non quod cognitio ejus sit causa, nec quod necessario requiratur, sed quia tale medium non posset causare, ut objectum notitiam alterius objecti, nisi prius causaret sui notitiam. Sed non est sic de specie intelligibili, quia ipsa causat notitiam objecti, et tamen non causat prius notitiam sui. Si etiam dicatur quod notitia objecti, virtualiter continentis aliud, est ratio causandi notitiam illius, non requiritur tunc quod talis notitia contineat virtualiter entitatem illius objecti, sed sufficit quod sit notitia perfecta talis objecti virtualiter continentis aliud objectum, sicut etiam dixi in prolog. q. 3. respondendo ad rationes Gregorii ;.vide ibi. Prima tamen responsio videtur melior, et magis ad propositum, scilicet quod objectum sit notum habitualiter, et tamen non causat notitiam alterius, nisi actu sit prius cognitum, non quod cognitio sit formalis ratio causandi, sed ipsum objectum, ut actu notum habitualiter, id est, ut praesens intellectui in ratione actu intelligibilis, ut exposui in prologo, ubi supra.
Hoc praemissu, patet responsio ad primum argumentum, et similiter ad alia sequentia. Cum dicitur in tertio argumento, dico secundum primum modum, quod principium continet conclusionem, id est, quod medium in tali principio, scilicet animal rationale continet conclusionem, id est, inhaerentiam passionis ad subjectum ; non enim intelligo,quod contineat subjectum, sed sufficit quod contineat praedicatum, et inhaerentiam ipsius ad subjectum ; et hoc modo est ratio cognoscendi hujusmodi inhaerentiam, quam virtualiter continet. Nam cum dico, quod principium continet veritatem conclusionis, nihil aliud intelligo, nisi quod continet conformitatem, sive inhaerentiam praedicati ad subjectum, ut exposui in prolog. q.3. art. 1. vide sibi singularem expositionem.
Ad quartum, patet responsio, quia non ponitur Deus, ut primo notus, esse ratio formalis continendi omnem veritatem, ita quod notitia illa contineat, sed dicitur continere, ut primo notus habitualiter, id est, ut perfecte praesens intellectui in ratione objecti, actu intelligibilis ; tamen in aliquo intellectu non potest immediate causare notitiam alicujus contenti, nisi prius causet notitiam sui, in intellectu creato non causat notitiam sui, et per consequens nec alterius ;sed voluntas divina potest supplere vicem talis objecti, ut exposui in q. 3.
Secundo principaliter dubitatur, quia Doctor videtur concedere quod quando medium cognitum continet aliquid virtualiter, vel essentialiter, quod possit causare notitiam illius perfectam ; contra, primo, quia causa effectiva, sive aequivoca, sive univoca continet virtualiter effectum, et tamen non omnis effectus cognoscitur per causam tanquam per medium cognitum, patet de multis, nam per Solem cognitum, non cognoscuntur omnes effectus Solis. Nec valet dicere quod Sol non continet aliquem effectum secundum totam ejus entitatem, quia ad omnem effectum Solis principaliter concurrit causa prima, imo plus dependet a causa prima, ut patet. Contra, tum quia non sequitur, Deus continet omnem effectum secundum totam entitatem, ergo cognoscendo Deum sub ratione propria poterit cognoscere omnem effectum perfecte, non sequitur, ut supra patuit. Tum etiam, quia Deus continet etiam passionem hominis, et tamen non cognito Deo, potest immediate cognosci passio per subjectum cognitum, et hoc est, quia virtualiter continet illam ; ergo sic erit de Sole.
Secundo instatur, quia voluntas divina continet virtualiter omnem effectum, et tamen per ipsam, ut cognitam etiam perfectissime non cognoscitur omnis effectus, imo nec potest cognosci, ut patet de Beatis perfecte cognoscentibus ipsam voluntatem divinam, qui tamen possunt de novo acquirere cognitionem multorum, ut patet a Doctore in 4. dist. 45. et in 2. dist. 3. q. ultima.
Tertio instatur, quia homo continet essentialiter omnia superiora, et tamen homo cognitus non est ratio cognoscendi omnia superiora perfecte; patet, quia superiora sunt ratio cognoscendi hominem distincte, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. q. 2. aliter sequeretur circulus, quia tunc idem respectu ejusdem,puta A respectu B, esset ratio cognoscendi B, et e contra B esset ratio cognoscendi A. Similiter hoc idem videtur de homine respectu partium essentialium, quia homo continet essentialiter animam et corpus, et tamen per hominem cognitum non cognoscitur distincte anima, non enim humanitas cognita causat notitiam distinctam ipsius animae.
Quarto instatur, quia paternitas in nobis continet essentialiter omnem conceptum superiorem, et tamen ipsa cognita non est ratio causandi cognitionem superiorum.
Respondeo, ad primam concedendo de illo, quod continet secundum totam ejus entitatem. Cum instatur de Deo, dico quod sic debet intelligi, quod quando objectum continet plura virtualiter secundum totam entitatem, quando causat notitiam sui per modum naturae in aliquo intellectu, quod etiam potest causare notitiam omnium virtualiter contentorum; imo amoto impedimento, necessario causat, et sic essentia divina, quae necessario movet intellectum divinum ad sui notitiam, etiam necessario movet ad notitiam omnium contentorum ; intelligitur ergo quando objectum sub ratione propria immediate causat notitiam sui, sed non quando illa notitia causatur ab alio sicut causatur visio a voluntate divina. Cum dicitur secundo de passione, dico quod ideo dicitur subjectum continere entitatem passionis, pro quanto continet secundum, quod ponitur causa necessaria, et immediata et praecisa ipsius. Et dico, si, per impossibile, Deus non esset, et homo esset, adhuc contineret homo suam passionem, et ideo per hominem cognitum posset cognosci passio, sed non est sic de Sole, quia si Deus, per impossibile, non esset, et Sol esset, Sol non posset producere aliquem effectum, cum talis effectus necessario dependeret a prima causa, tenendo ordinem essentialem sic, scilicet quod sit impossibile secundam causam aliquid causare, non concurrente prima causa.
Ad secundam, dico quod si voluntas divina necessario moveret intellectum creatum per modum objecti ad suam notitiam, quod etiam moveret ad notitiam omnium contentorum. Sed quia tantum movet contingenter ad sui notitiam, non sequitur, quod cognoscens voluntatem divinam cognoscat omnia contenta.
Ad tertiam, dico quodsi homo posset immediate causare notitiam sui distinctam posset etiam causare notitiam,distinctam omnium superiorum ; sed talis notitia distincta non potest haberi sine notitia superiorum. Dico ergo quod homine cognito per speciem intelligibilem possunt omnia superiora cognosci, vel per eamdem speciem, vel per aliam et aliam sicut exposui supra q. 13. quae tamen dependent a primo objecto eo modo quo exposui.
Ad quartam, dico quod conclusio Doctoris intelligitur de illo medio cognito, quod est motivum alicujus intellectus ad sui notitiam, quia tunc potest movere ad notitiam contentorum ; sed relatio nullo modo est motiva ad sui notitiam.
Tertio principaliter dubitatur de hoc quod dicit, quod si fundamentum includeret terminum secundum suam cognoscibilitatem, quod tunc includeret relationem secundum suam cognoscibilitatem, quia pono quod A includat B, secundum cognoscibilitatem B, et tunc sequitur, quod possit causare relationis notitiam sine B, hoc autem est falsum, quia ipsa relatio est formaliter habitudo ad B ; ergo non potest perfecte cognosci sine B.
Secundo instatur, quia idem videtur quod si terminus includeret fundamentum secundum totam cognoscibilitatem fundamenti, quod tunc cognito termino posset statim cognosci fundamentum, quod non videtur.
Tertio, quia Deus sub ratione Deitatis ponitur terminus relationis creaturae, ut mensurabilis essentialiter ad ipsum, ut ad mensuram ; ergo cognito Deo, ut termino talis relationis necessario cognosceretur ipsa relatio. Nec valet dicere quod talis notitia causaretur a voluntate, quia ipsa non ponitur terminus talis relationis, nec ut terminus continet ipsam relationem, quia terminatur ad ipsam. Respondeo, praemittendo unum, quod quando dicit Doctor quod si fundamentum contineret terminum, intelligitur sic, quod fundamentum, ut praesens intellectui in ratione objecti actu intelligibilis, necessario causaret notitiam sui perfectam, et immediate post causaret notitiam termini contenti, et post notitiam relationis, et sic relatio illa non posset actu cognosci non praecognitis extremis. Et sic patet . ratio ad primam, cum dicitur quod tunc posset cognosci relatio sine termino ; si intelligitur sine termino causante, vel concausante notitiam relationis, conceditur, quia ipsa tantum esset causata a fundamento. Si vero intelligatur sine termino ut praecognito, tunc negatur, quia requiritur saltem terminus, ut praecognitus.
Per hoc patet responsio ad secundum. Concedo enim quod si terminus contineret virtualiter fundamentum relationis, quod primo causaret notitiam sui ; secundo notitiam fundamenti ; et tertio notitiam relationis, et quod posset causaret notitiam relatiosine fundamento, ut concausante, sed non sine fundamento, ut saltem praecognito, et sic patet.
Ad tertium dico, quod etsi Deus sub ratione Deitatis ponatur terminus relationis dependentiae mensurabilis, etc. non tamen sequitur quod causet notitiam sui. Nec requiritur ad hoc quod cognoscatur talis relatio, quod notitia sit causata a Deo sub ratione Deitatis, sed sufficit quod voluntas divina in aliquo intellectu causet notitiam termini sub ratione popria, et notitiam fundamenti sub ratione propria, et notitiam rclationis talis ; et tunc bene verum est quod relatio illa non potest distincte cognosci extremis non praecognitis, licet non causantibus hujusmodi cognitionem, nec aliud requiritur, ut patet consideranti, et sic patet responsio ad istas instantias.
Quarto principaliter dubitatur de hoc, quod species intelligibilis est medium cognoscendi objectum, licet cognoscibilitas sua propria deficiat a cognoscibilitate objecti, dum tamen sit natum ducere in illud, ut cognoscibile. Instatur primo, quia si species est ratio cognoscendi objectum, ergo est causa cognitionis illius; ergo continet entitatem objecti, sive ejus cognoscibilitatem, quaecumque sit illa. Sed est impossibile quod imperfectius simpliciter contineat perfectius, imo est impossibile quod causatum immediate ab aliquo contineat illud ; sed lapis immediate causat speciem suam in intellectu Angeli, si ponitur praesens, imo essentia Angeli immediate causat speciem sui in intellectu suo, ut patet a Doctore in secundo, dist. 3. quaest. 11. et sic species Angeli contineret ipsum Angelum.
Secundo instatur sic, si causat notitiam objecti, aut causat notitiam abstractivam perfectam secundum quod objectum est intelligibile abstractive perfecte, ergo non continet ipsum objectum deficiendo a cognoscibilitate ejus, quia causat notitiam, ita perfectam quantum objectum natum est intelligi, aut non causat perfectam notitiam ; ergo per speciem aliquam non haberetur distincta et perfecta notitia objecti. Si dicatur quod causat distinctam et perfectam abstractivam, sed non intuitivam, contra, tum quia species sensibilis in sensu exteriori causat intuitivam et perfectam, et tunc, ut prius arguatur, quia si causat visionem perfectam quantum ipsum objectum est visibile ; ergo sequitur quod continet objectum visibile secundum totam suam visibilitatem, et sic non deficit a visibili secundum ejus visibilitatem. Si imperfectam causat,
ergo sequitur quod nunquam poterit haberi visio perfecta alicujus visibilis, cum visio tantum causetur a potentia, et a specie in organo. Tum etiam, quia loquendo de abstractiva, si per speciem cognoscitur objectum abstractive, quantum, ut sic, est cognoscibile, sequitur quod saltem, ut sic, contineat totam ejus cognoscibilitatem, et tamen species ipsa est simpliciter imperfectior ipso objecto, cum sit imitativa ipsius.
Tertio instatur, quia sic conceditur quod species est ratio sic cognoscendi, et per consequens, ut sic, continet cognoscibilitatem objecti, quare etiam non conceditur quod per ipsum contineat, ut cognita ; videtur enim quod ex quo ipsa est praesens ipsi intellectui, et perfecte praesens, cum ipsum actu informet, quod etiam prius causet cognitionem sui quam objecti, et sic poterit eodem modo dici modicum, ut cognitum, sicut etiam conceditur de aliis mediis, ut cognitis, vel saltem oportet assignare differentiam istorum.
Respondeo, praemittendo aliqua : Primum illud, quod proprie est ratio cognoscendi aliud tanquam per medium cognitum, sic virtualiter continet illud quod nullo modo continetur ab illo, imo omnino sibi repugnat sic posse contineri, quia sic causans, ut objectum cognitum modo praeexposito est essentialiter perfectius contento, quod per ipsum cognoscitur tanquam per medium cognitum, et hoc satis patet ex superius declaratis ; et ideo tale medium nunquam potest causare notitiam contenti, nisi prius causet notitiam sui perfectam quantum potest, ut supra patuit. Secundum est, quod medium proprie non ut cognitum, sed quod est ratio cognoscendi primo objectum, cujus ponitur tale medium, sicut species intelligibilis, semper vel dependet in esse ab objecto primo, vel saltem natum est dependere ; quando enim species lapidis causatur immediate ab ipso lapide in intellectu Angeli, talis species dependet actu a lapide ; si vero talis species causaretur a Deo immediate, adhuc eo modo repraesentaret lapidem, sicut si esset immediate causata a lapide, ut patet a Doctore in primo et secundo, et sic nata est contineri ab ipso. Dico ergo quod tale medium non dicitur continere objectum in se, nec secundum ejus entitatem, nec secundum cognoscibilitatem, cum vel dependeat ab objecto, vel sit natum dependere si ab alio causetur ; habet enim ab objecto, quod sit ratio sic causandi, quia objectum causando id secundum suam entitatem, causat etiam illud secundum conditiones consequentes ipsum. Dicitur ergo diminute continere cognoscibilitatem objecti ex hoc solo, quod immediate est ratio causandi notitiam objecti abstractivam, et in hoc, quia supplet vicem objecti, et per consequens non sequitur quod contineat objectum secundum cognoscibilitatem, imo ipsum objectum continet suam cognoscibilitatem abstractivam etiam perfectam, quantum. ipsum est sit cognoscibile, licet causet eam mediante suo effectu dando sibi naturam talem, quod causet non cognitus notitiam abstractivam objecti, et etiam notitiam abstractivam contentorum in tali objecto, ut supra dixi ; non est ergo simile de medio, ut cognito, et de isto medio. Multa alia dubia essent circa multa alia dicta in isto articulo, quae tamen causa brevitatis pro nunc transeo.