REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Vide Doctores cilatos quaest. I.
Videtur quod non, quia proprietas est determinans personam ; sed nihil determinat se ; ergo, etc.
Item, proprietas est in personis, juxtra illud praefationis, in personis proprietas; sed nihil est in se, ut quarto Physicae. c. 4.
Item, proprietas si esset persona, una proprietas esset alia ; consequens est falsum, ergo et antecedens. Probatio consequentiae, una proprietas essentialis, ut sapientia, ideo est bonitas, quia utraque est essentia ; ergo a simili una proprietas personalis erit alia, si alia sit persona, quia quam habitudinem et comparationem habent proprietates essentiales ad essentiam, eamdem habent proportionaliter proprietates personales ad personam.
Item, si proprietas esset persona, tunc quidquid diceretur de uno, et de alio ; ergo sicut dicimus quod persona intelligit, vult, generat et spirat, ita possemus dicere quod proprietas causaret, intelligeret, et vellet, et generaret, etc. quod est inconveniens.
Contra, Boetius lib. de Hebdomadibus, in divinis idem est quo, et quod est ; sed quo est persona, est proprietas ; quod est, est persona ; ergo quod est persona, est proprietas.
Item, quando forma distinguitur a composito, nec est ipsum, est prior composito 7. Metaph. proprietas autem non est prior persona ; ergo est ipsa.
Item, Augustinus 15. de Trin. 10. si aliqua magnitudo esset in Deo, quae non esset Deus, jam esset prior eo, quod est falsum.