De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Prima conclusio, in parte intellectiva est aliquod principium activum intellectionis. Probatur primo ex Philos. neque intelligi potest, quod sit in voluntate, maxime quoad primam intellectionem, de quo 2. disl. 42. quaest. 4. nequo in parto sensitiva, quia effectus aequivocus, nempe intellectio, non esset sua causa imperfectior, de quo 4. dist. 12. quaest. 3. num. 14. Secundo, Angelus potest quodcumque intelligibile limitalum intelligere, et non potest omnia simul, quia neque uno actu, neque multis ; ergo habet in se principium elicitivum illius inlellcctionis ; estque in potentia accidentali ad eam, de quo 2. dist. 3. quaest. 8. num. 8. et quaest. 10. per totum. Rejicit opinionem Goffredi dicentis tantum esse creditum Angelum habere novam intellectionem, quia quod potest anima adjuvante sensu, non est denegandum Angelo, naturae perfectioris, neque potest dici quod habet intellectionem a generante, quia non est accidens proprium, de quo 2. dist. 3. quaest. 11. Tertio, probat conchis, ex variis locis Augustini, ponentis in imagine rationem parentis et prolis, de quo late, I. dist. I. quaest, I. num. 4. et I. dist. 3. quaest. 9. et 2. dist. 16. num. 20. quibus locis agit Doctor de imagine.
De primo supposito, quod intellectio perfecta, puta definitiva de objecto definibili, sive sit verbum illius, sive non, saltem non est sine verbo ipsius, et per consequens si quid active se habeat ad intellectionem illam perfectam, ipsum quodammodo active se habebit in formatione verbi. De causa igitur intellectionis in nobis pro statu isto tria sunt videnda.
Primo, quod in parte intellectiva est aliquod principium activum respectu intellectionis.
Secundo, utrum illud activum sit aliquid animae intellectivae, vel tantummodo sit objectum, vel repraesentativum objecti, quod dicatur esse in anima, pro tanto quod sit in ipsa sicut accidens ejus, vel repraesentativum, non autem sicut aliquid naturae ejus.
Tertio, dato quod sit aliquid animae, inquiretur, si est intellectus agens, vel possibilis. Prima conclusio (a) probatur sic : Intellectio aliqua in nobis est nova, ut experitur quilibet, et est forma absoluta, ut dictum est in quaestione de boc habita. Omnis autem forma absoluta, cum sit terminus actionis, habet aliquod principium activum, per quod accipit esse ; igitur respectu intellectionis nostrae novae est aliquod activum principium ; illud est intrinsecum supposito intelligenti, ut patet per Philosophum, secundo de Anima, com. 6. Differt autem, supple in intellectu et sensu, quoniam haec quidem activa operationis extra sunt,ut visibile, etc. Et sequitur : Causa autem quoniam singularium secundum actum est sensus ; scientia autem universalium, haec autem in ipsa quodammodo sunt anima. Unde intelligere in ipsa quidem est cum velit, sentire autem non est in ipsa, necessarium autem est esse sensibile. Haec ille. Habetur igitur haec conclusio tanquam certa, quod alicujus intellectionis novae principium activum sufficiens est intrinsecum supposito intelligenti. Tunc arguitur ultra per divisionem, vel illud principium pertinebit ad voluntatem, vel ad partem sensitivam, vel ad partem intellectivam, ut distinguitur contra voluntatem et sensum ; non potest dari primum, saltem in prima intellectione, quia ipsa praecedit omnem actum voluntatis ; nec est dare secundum, scilicet quod illud principium sit praecise in parte sensitiva ; relinquitur igitur quod sit in parte intellectiva.
Secundum (b), scilicet quod non sit in parte sensitiva, probatur tripliciter : Primo sic, effectus aequivocus semper est minus nobilis totali causa sua aequivoca, ut habetur 12. super Gener. Sed intellectio est simpliciter perfectior phantasmate, et quacumque tali perfectione, quae est in parte sensitiva, quia intellectio est proprie perfectio naturae intellectualis, ut intellectualis est, quae inquantum talis, nobilior est tota anima sensitiva, et ita perfectior perfectione.
Secundo probatur (c) sic : Angelus non semper habet omnem intellectionem, quam potest habere, quia cum possit intelligere quodcumque intelligibile, vel haberet unicam, quae esset simul omnium intelligibilium, vel haberet tot distinctas, quot corresponderet omnibus intelligibilibus, quorum utrumque videtur esse impossibile, quia primum poneret nimiam perfectionem illius intellectionis;imo videtur, quod infinitam, quia nec intellectio divina excederet eam quantum ad multitudinem objectorum. Secundum videtur ponere nimiam perfectionem intellectus, quia ita distincte cognosceret omnia per distinctos actus simul, sicut unum objectum per unum actum. Sequitur igitur, quod cum possit quodcumque intelligibile intelligere, quod possit habere aliquam intellectionem novam ; igitur videtur sibi attribuendum quidquid perfectionis est in intellectu potente habere aliquam novam intellectionem. Sed in tali perfectionis est habere notitiam habitualem perfectam, per quam intellectus sit in potentia accidentali tantum ad intelligendum, secundum Philosophum 3. de Anima, ,qui loquens de intellectu possibili dicit : Cum autem sic singula fiat ut sciens dicitur, qui secundum actum ;hoc autem confestim accidit cum possit operari per seipsum. Est quidem igitur, et tunc potentia quodammodo, non tamen similiter, et ante addiscere. Vult dicere, quod quando habet habitum, per quem potest ex se operari, licet tunc sit in potentia aliqua, non tamen essentiali, quae est ad formam, sive ad principium operandi, sed tantummodo accidentali ad operationem, et haec est dispositio perfectior ejus, quod de potentia operandi exit in actum operandi.
Hic dicitur (d) quod Angelum posse habere novam intellectionem est mere creditum, quia Philosophi praecipui hoc non viderunt.
Praeterea, hic etiam diceretur, quod Angelus ad quamlibet intellectionem, quam habet, moveretur immediate a Deo.
Contra hoc, licet forte Philosophus, qui posuit intellectionem Angeli idem cum substantia Angeli, diceret consequenter intellectionem esse ab eo, a quo est substantia, et licet Catholicus dicens intellectionem illam, qua Angelus intelligit se, esse coaevam Angelo, et quasi propriam perfectionem, necessario consequentem naturam ejus, posset aliquomodo probabiliter dicere illam immediate a Deo, juxta illam propositionem probabilem : Accidens proprium coaevum substantiae,
cujus est, est a generante illam substantiam, tamen de accidente per accidens, quod contingenter inest, non videtur probabile dicere, quod illud sit a generante.
Et confirmatur, quia licet Deus possit immediate causare quamcumque intellectionem in Angelo, tamen si aliquam non causet, utpote hujus objecti, sed derelinquat Angelum sibi, et ordini causarum naturaliter activarum, non videtur probabile, quod Angelus non possit attingere ad intellectionem hujus objecti, cum anima sic sibi et causis naturalibus relicta ad ejus intellectionem possit attingere naturaliter, licet mediante sensu. Non enim videtur, quod anima possit attingere ad intellectionem alicujus objecti, etiam mediante sensu, quin ad intelligendum idem objectum possit Angelus attingere sine sensu.
Istud autem, quod dicitur ex Philosopho, videtur facere ad propositum nostrum, quia si Philosophus vidisset aliquam intellectionem novam posse competere Angelo, dixisset ipsum aliquando esse in potentia accidentali ad intellectionem, quia haec est dispositio perfectior ejus, quod aliquando est in potentia ad intelligendum ; igitur ille, qui tenet, sive per rationem, sive per fidem, aliquam esse intellectionem novam in Angelo, consequenter dicat Angelum quandoque ad illam esse in potentia accidentali, sicut Philosophus consequenter diceret ad illud, quod ipse tenet; magis autem concordat cum Philosopho, qui tenens aliquod antecedens, concedit consequens, quod Philosophus etiam concederet, si illud antecedens teneret, quam ille, qui tenendo illud antecedens negat illud consequens, quia Aristoteles illud non negaret, concedendo illud antecedens.
Tertio, propositum probatur per auctoritates, 15. de Trin. 7. vel 14. dicit Augustinus : Quod excedit in anima mens vocatur ; et post : Homo non secundum omnia, quae ad naturam ejus pertinent, sed secundum solam mentem, imago dicitur. Et Iib. 14. cap. 8. Imago ibi invenienda in nobis est, quo etiam natura nostra nihil habet melius.
Ex istis auctoritatibus, et aliis similibus habetur, quod tota imago est in parte intellectiva, accipiendo intellectivam pro ea quae transcendit sensitivam. Sed imago includit parentem et prolem, ut patet 9. de Trin. cap. ult. et alibi multoties ; igitur in parte intellectiva est parens gignens illam notitiam, quae est proles, et per consequens principium activum respectu intellectionis. Qui igitur poneret phantasma, vel aliquam formam talem in parte sensitiva esse rationem immediate gignendi notitiam actualem, non salvaret, ut videtur, rationem parentis in mente proprie accepta.
Praeterea, Augustinus 15. de Trin. cap. 23. Memoria hominis, et maxime illa, quam pecora non habent, in qua res intelligibiles ita continentur, ut non in eam per corporis sensus venerint, habet in hac imaginem Trinitatis ; imparem quidem, sed tamen qualemcumque similitudinem putris. Hoc exponit cap. 13. in fin. sic : Hoc verbum nostrum de scientia nostra nascitur, quemadmodum et illud de scientia patris
natum est, etc. 21. vel 63. Memoria, inquit, tribuens omne quod scimus.
Ex istis habetur, quod illa memoria quam pecora non habent, hoc - est proprie intellectiva, pro tanto habet similitudinem patris, quia de ipsa, vel de scientia, quae est in ea, nascitur verbum nostrum, sicut Verbum aeternum nascitur de scientia Patris. Satis expresse videtur in istis auctoritatibus velle, quod in parte intellectiva proprie accepta sit principium activum respectu intellectionis.