De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Resolvit, tam intellectum quam objectum per se, vel aliquid ejus vicem supplens, effective concurrere ad intellectionem, quod late tractat. I. d. 3. q. 7. n. 20. Probat primo ex August. Secundo quia quando objectum adest praesens intellectui, potest esse actualia intellectio ; ergo tunc est causa ejus activa, et necessario est solus intellectus, vel solum objectum, vel ambo simul. Quod non sit objectum tantum, probat primo, quia quandoque est imperfectius intellectiuie, ut si est sensibile, quoad intuitionem ejus. Secundo, conatus major facit ad perfectiorem intellectionem. Tertio, operatio non esset perfectio per se intellectus, quia eliceret eam mediante accidente per accidens, sicut quando lignum calefacit De hoc lale Doct. j. d. 3. q. 7. n. 7. 16. 17. ubi multis refutat sententiam Guffred. quae etiam videtur D. Thomae, dantem totam activitatem objecto, vel speciei. Quod vero intellectus non sit tota causa intelleotionis, probat, quia actus est similitudo objecti, ab eo accipit speciem, et essentialiter dependet. De. quo late Doctor. i. d. 3. q. 7. n. 3. refutans Henric. tribuentem totam activitatem respectu intellectionis animae.
De isto articulo (f) potest dici, quod utrumque concurrit in ratione principii activi respectu intellectionis, aliquid, scilicet ipsius animae, et ipsum objectum, vel aliquid ex parte objecti. Et hoc videtur haberi ab Augustino 9. de Trin. cap. ult. Liquido, inquit, tenendum est, quod omnis res quantumcumque cognoscimus, congenerat in nobis notitiam sui. Ab utroque enim pariter notitia, scilicet a cognoscente et cognito. Ex 2. de Trin. c. 2. vel b. ex visibili et vidente gignitur visio. Et licet ibi subdat, informatio sensus, quae visio dicitur, a solo imprimitur corpore, quod videtur, hoc non est contra illud, quia aequivoce accipitur hoc nomen, vino, primo pro actu videndi ; secundo pro ipsa similitudine rei visae, et illa a solo corpore causatur. Et ista aequivocatio potest colligi ex multis verbis illius capituli.
(g) Pro hac conclusione videtur esse ratio,quoniam quando objectum intelligibile est actu praesens intel- lectui, potest haberi intellectio actualis illius objecti, sed non potest haberi sine principio perfecte activo ; igitur vel alterum illorum tantum est perfecte principium activum, vel ambo integrant unum principium perfecte activum, ita quod utrumque sit partiale activum. Quod autem neutrum sit perfecte principium activum, probatur :
Primo de objecto, quia aliquod objectum non est nobilius ipsa intellectione, sicut accidens sensibile, et principium activum perfectum, quando est aequivocum, necessario est perfectius forma causata.
Secundo probatur idem (h), quia objecto existente aeque praesente intellectui, si major est conatus, et major intentio ad intelligendum, perfectior potest haberi intellectio, et hic videtur, quia perfectius vestigium derelinquitur ; igitur major intentio voluntatis causat aliquo modo perfectiorem intellectionem, quod non videretur probabile, si solum objectum esset causa activa ejus, quia illud videretur semper agere secundum ultimum potentiae, cum sit agens naturale, non liberum per essentiam. Patet, sed nec liberum per participationem videtur, eum non sit in eadem natura cum voluntate.
(i) Tertio ostenditur idem sic : Operatio illa non est, per se perfectio agentis, quam ipsum elicit praecise mediante aliquo suo accidente per accidens. Exemplum, calefacere vel etiam calere non est per se perfectio ligni calidi, quia non competit sibi nisi per calorem, qui est accidens ejus ; illud autem a quo objectum aliud ab anima est praesens intellectui, est ejus accidens per accidens, quia quandoque contingenter inest, quandoque non ; igitur si solum illud est principium activum respectu intellectionis, intellectio non esset propria perfectio intellectus vel hominis.
Item secundo probatur, quod nec totalis activitas conveniat intellectui, quia actus videtur propria similitudo objecti. Videtur etiam sortiri speciem ab objecto, licet non sicut a principio formali intrinseco, tamen sicut a per se principio extrinseco. Videtur etiam essentialiter dependere ab objecto, propter quod refertur ad ipsum in tertio modo relativorum ; hoc autem non videretur verum, (k) si objectum esset tantum causa per accidens, vel causa sine qua non.
Concedo igitur auctoritates prius adductas ad quascumque affirmativas, sive de intellectu, sive de objecto. Verum quidem est, quod utrumque istorum aliquo modo est activum ad intellectionem, sed activum partiale ; ambo autem integrant unum activum totale.