De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Explicat quomodo objectum et intellectus sint duae concausae diversae rationis, quarum neutra ab altera accipit virtutem, de quo late, I. dist. 3. q. 7. n. 20. et q. 8. n. 2. Probat intellectum esse principaliorem causam respectu intellectionis, ad quam naturaliter movetur, non vero respectu visionis beatae. Explicat loca Augustini et Philosophi conformiter ad resolutionem suam, de effectivo concursu utriusque causae ad intellectionem. Vide eum, I. dist. 3. q. 7. n. 37. ubi solvit argumenta tribuentium totam activitatem speciei, et n. 27. ubi solvit argumenta Goffredi negantis omnem activitatem animae, et n. 24. ubi refellit argumenta Henrici tribuentis totam activitatem ipsi animae.
Sed hic sunt duo dubia : Primum quomodo ista constituunt unum perfectum principium. Secundum de quibusdam auctoritatibus adductis, puta de illa Augustini, ex ipsa scientia nascitur verbum, quomodo ista facit pro objecto, et similiter illa Aristotelis 2. de Anima, scientia autem universalium est.
Ad primum dico, quod causa concurrentes quandoque sunt ejusdem rationis et ordinis, ut plures trahentes navem ; quandoque vero sunt alterius rationis et ordinis, et hoc dupliciter ; quandoque posterior habet virtutem suam a priore, exemplum, Sol et pater in generatione hominis ; quandoque posterior non habet virtutem suam a priore, nec dependet in habendo suam virtutem ab ea, sed tantum dependet ab ea in agendo secundum suam virtutem, ita quod superior principalius agit, et inferior minus principaliter agit. Exemplum forte de patre et matre in generatione prolis, ut enim videtur haberi ex 16. de Animalibus. mater aliquo modo se habet active, quod videtur rationabile, cum formam ejusdem speciei consequatur virtus ejusdem speciei. Mas autem et foemina non differunt specilice secundum Philosophum 10. Metaph. Mater autem virtutem suam activam non habet a patre, nec in habendo ipsam ab illo dependet, sed dependet ab ipso in agendo secundum ipsam virtutem, et agit minus principaliter.
Ad propositum, intellectus et objectum non concurrunt primo modo, quia ille concursus non est necessarius ex ratione concurrentium, sed tanlum ex defectu virtutis in uno, quia si duplicaretur virtus unius, ipsum solum sufficeret ; non sic hic, quia quantumcumque sit objectum perfectum, vel intellectus perfectus, neutrum tamen causaret actum sine alio, nec concurrunt secundo modo, quia intellectus non habet virtutem suam activam ab objecto, nec e converso. Tertio igitur modo possunt dici concurrere.
Quod autem eorum sit principalius non oportet discutere.
Ad secundum dico, quod ista tria accipit Augustinus pro eodem, verbum gigni de memoria, et verbum gigni de scientia in memoria, et verbum gigni de re nola, quia per scientiam intelligit actum primum, per quem anima est in actu sufficienti ad actum intelligendi, et in virtute illius primi actus gignitur verbum, et in illo actu primo relucet objectum, et pro tanto dicitur gigni de objecto ; igitur de scientia gignitur, ut de principio formali gignendi ; de objecto autem ut relucente in illo principio ; de memoria vero ut continente illud principium, ita quod omnes tales auctoritates Augustini secundum intentionem illius loquuntur pro auctoritate objecti.
Consimiliter et illae auctoritates Aristotelis, quae dicunt quod per scientiam possumus intelligere cum volumus, et in secundo de Anima, scientia est universalium ; et in tertio de Anima, cum autem unaquaque fiant, ut habetur supra.
Et est intelligendum, quod tam Augustinus quam Aristoteles accipit scientiam non pro habitu illo acquisito ex actibus frequentatis, et facilitante ad similes actus, sed pro illo, per quod objectum est praesens, ut actu intelligibile, sive ponatur species intelligibilis, sive aliquid aliud. Scientia enim est illud secundum Aristotelem, secundum quod anima educitur de potentia essentiali ad accidentalem. Hoc autem praecedit omnem actualem intellectionem, quia illa est terminus potentiae accidentalis. Scientia enim acquisita ex actibus, et facilitans ad considerandum, non praecedit omnem actum intelligendi.
Similiter apud Augustinum, scientia est formalis ratio, secundum quam memoria est pariens, sive gignens. Ista autem scientia acquisita ex multis considerationibus non est formalis ratio gignendi quamcumque intellectionem, imo gignitur ex multis praecedentibus.
Si dicas, quod illa auctoritas 12. super Gen. non affirmat tantum de anima, sed etiam negat objectum agere in animam.
Similiter Aristoteles non tantum conceditur objectum agere, sed videtur negare intellectum agere, quia videtur ponere quod intelligere sit pati quoddam.
Ad primum posset dici quod Augustinus negat ibi objectum agere in animam immediate secundum esse materiale, quod habet extra animam.
Ad secundum, Aristoteles videtur frequentius loqui pro activitate objecti, et passibilitate potentiae. Cujus ratio est, quia communiter locutus est de potentiis animae, inquantum sunt illa, quibus formaliter possumus operari, puta de sensu, inquantum est, quo possumus formaliter sentire ; et de intellectu quo intelligere, sicut loquitur de anima, ut est illud quo formaliter vivimus. Nunc autem licet intellectus active causet intellectionem, non tamen dicitur intelligere inquantum causat, quia si Deus causaret illam eamdem intellectionem, non tamen dicitur intelligere illa intellectione, sed intellectus ille in quo causatur intellectio ; igitur et modo intellectus dicitur intelligere, non quia causat, sed quia recipit intellectionem. Et sic verum est quod intelligere est quoddam pati, quia intellectum intelligere non est nisi ipsum recipere intelleclionem. Ista autem auctoritas 9. Metaphysicae,si faciat pro aclivitate objecti, vel non, patet ex quaestione de actu cognoscendi et appetendi.