De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ponit primo quatuor argumenta suadentia intellectum agentem, tantum esse activum, et possibilem minime activum esse. Secundo, adducit alia quatuor argumenta suadentia intellectum possibilem esse activum.
De tertio primi articuli principalis, videndum est an illud in parte intellectiva, quod est activum ad intellectionem, sit intellectus agens vel possibilis. Videtur quod agens, quia intellectus possibilis recipit intellectionem ; si igitur cum hoc sit activus respectu intellectionis, pari ratione posset dici quod respectu speciei intelligibilis quam recipit, esset activus, et ita non requireretur intellectus agens ad aliquem actum in intellectu.
Confirmatur illud, quia activum et passivum distinguunt potentias in anima.
Secundo ad idem sic : Philosophus 3. de an ima,distinguens intellectum agentem a possibili, sic ait : Est enim intellectus hic quidem talis, quod est omnia fieri, et de agente, ille autem quo est omnia facere. Ex hoc videtur sequi quod intellectus agens adaequatur possibili in ratione activi et passivi. Est igitur activus, et omne illud, cujus possibilis est receptivus, et per consequens ad intellectionem.
Praeterea idem sequitur de intellectu agente, est sicut habitus quidam, et ut lumen ; lumen autem intellectuale videtur esse principium activum cognoscendi veritates intelligibiles, secundum illud 12. de Trin. 15. Mens rebus intelligibilibus naturali ordine, disponente conditore, subjecta, sic ista videt in quadam luce sui generis incorporea, quemadmodum oculus carnis videt, quae in hac corporea luce circumadiacent.
Praeterea ibidem sequitur, semper nobilius est agens patiente, et principium materia ; igitur impassibilis est substantia in actu ; igitur vult quod intellectus agens est nobilior possibili, vel saltem non minus nobilis. Nunc autem imago consistit in eo, quod optimum est in nostra natura, ut probatur in primo articulo per Augustinum ; igitur intellectus agens pertinet ad imaginem, sed non potest pertinere nisi ad memoriam, patet; sed cum memoria habeat conservare objectum, vel speciem objecti, et exprimere, vel gignere notitiam actualem ejus, patet, quod intellectui agenti non potest competere primum, quia non est virtus receptiva, nec conservativa ; igitur competit sibi secundum, scilicet exprimere nolitiam.
Sed pro alia parte, scilicet intellectu possibili, arguitur primo per illud Aristotelis, quod intellectus agens est sicut lumen. Commentator vult ibi. quod sicut lumen facit quodammodo potentia colorem actu colorem, sic intellectus agens facit de potentia intelligibili actu intelligibile ; igitur actus ejus terminatur ad objectum actu intelligibile, et hoc praecedit intellectionem.
Confirmatur per illud 3. de Anima, com. 18. ubi vult Commentator, quod si res haberent esse eo modo quo posuit Plato, non oporteret ponere intellectum agentem ; igitur non ponitur nisi ut per ipsum fiat objectum actu universale ; sed hoc praecedit actualem intellectionem.
Praeterea secundo, secundum Commentatorem, intellectus agens ponitur, ut per ipsum transferatur objectum de ordine in ordinem. Quod sic intelligi potest de ordine sensibilium ad ordinem intelligibilium, et per consequens de ordine corporalium ad ordinem spiritualium ; et quare requiritur ibi aliquod transferens proprium, ratio videtur esse, quia agens quod habet esse corporale, non habet rationem agentis, nisi in passum corporale, propter hoc quod tale agens requirit passum approximatum sibi localiter, quia si non esset localiter praesens, esset tali agenti quasi non praesens ; igitur nunquam aliquod corporale potest esse ratio immediate causandi aliquod spirituale, nec per consequens transferendi ab illo ordine ad illum ordinem ; et ista videtur esse ratio Augustini 12. super Gen. 29. Sed quando objectum fit de actu intelligibili, actu intellectum, non transfertur sic de ordine ad ordinem ; igili r non requiritur ibi intellectus agens.
Confirmatur, quia ad hoc quod intellectum fiat actu volitum, non ponitur talis translatio ab ordine in ordinem, et hoc ideo est, quia actu intellectum est sufficienter proportionatum volunlati. Cum igitur actu intelligibile habens esse in memoria intellectiva, sit aeque sufficienter proportionatum intelligibile, ad hoc scilicet, ut sit actu intellectum, sequitur quod ibi non requiritur virtus transferens de ordine ad ordinem.
Praeterea tertio, si intellectus agens esset per se activus ad intellectionem actualem, pari ratione ubicumque poneretur potentiam esse activam ad propriam operationem, et cum hoc etiam potentiam receptivam talis operationis, ibi esset distinguere potentiam agentem et possibilem, utpote voluntatem agentem, et voluntatem possibilem, secundum communem opinionem quae ponit voluntatem activam, et etiam receptivam volitionis ; et similiter si sensus ponatur activus, propter hoc forte quod sensatio videtur nobilior ipso objecto sensibili extra, esset distinguendum de sensu agente et possibili. Cum igitur Philosophus istam distinctionem de agente et possibili nusquam ponat ibi, nisi in intellectu, sequitur quod ista differentia non est propter illa, quae communiter inveniuntur in aliis potentiis, et ita non propter agere et recipere actionem.
Praeterea quarto, videtur esse contra illud idem 9. de Trin. et ult. a cognoscente et cognito paritur notitia ; intellectus autem agens non est cognoscens, sed solum possibilis ; igitur ab illo paritur intellectio, et per consequens active se habet respectu intelleclionis.