REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum in Deo sit ex natura rei intellectus, et intelligere formaliter ?
D. Thom. l. p q. 4. per lotum. Aureolus I. d. 35. part. i. art. 3. difficult. 2. 3. et 4. Capreol. q. I. art. 2. Ferrariens. I. cont. Gentes, c. 50. Dootor in Oxon. I . d. 2. quaest. 2. num. 20. Smising de Deu uno tract. 3. disp. 2. Suarez disputat. 30. Metaph. sect. 15.
Circa distinctionem XXXV. ubi Magister agit de scientia Dei in comparatione ad scibilia extrinseca, quaero primo, utrum ex natura rei sit in Deo intellectus, et intelligere ante omnem negotiationem intellectus, secundum proprias et formales rationes earum ? Quod non, quia idem non est in eodem, modo nobiliori et ignobiliori, sicut calor, qui est in Sole virtualiter et aequivoce, non est in eo formaliter et univoce. Sed Deus habet intellectum et intelligere nobiliori modo, quam si essent in eo formaliter, et ex natura rei, quia habet illa per essentiam, quae continet omnia eminenter et virtualiter ; ergo non sunt in eo formaliter.
Item, secundum Aristotelem 3. de Anima, cap. 2. intelligere est quoddam pati formaliter ; in Deo autem non est passio ex natura rei, ergo, etc.
Item, in quocumque est intellectus ex natura rei ; et formaliter, potentia est in eo ad actum nobiliorem se, quia actus universaliter nohilior est potentia 9. Metaph. cap. 5. et 12. in Deo non est intellectus ad actum nobiliorem se ; quare, etc. Minor patet, quia quod immediate se habet ad primum perfectissimum in ordine quo aliqua sunt ab eo, est simpliciter aliquid perfectius ; intellectus divinus respicit essentiam suam prius et perfectius quam intelligere ; ergo intellectus in Deo non erit ad actum nobiliorem se.
Item, quarto sic : Intellectus refertur ad intelligibile ; ergo ubi est intellectus ex natura rei, ibi realiter ad intelligibile refertur. Sed in Deo nulla est relatio realis ad intelligibile extra ut ad mensuram, nec etiam ad intelligibile ad intra, quia idem sunt ad intra intellectus et intelligibile ; ergo non est ibi intellectus, nec intelligere.
Contra, Augustinus 15. de Trinit. cap. 4. de magnis et 5. de parvis : Conditor nobis rationem naturalem dedit, qua viventia non viventibus, sensu praedita ;non sentientibus intelligentia non intelligentibus praeferenda videamus, ac per hoc quia rebus creatis creatorem sine dubio praeferimus ;ideo oportet eum et summe vivere, et cuncta sentire et intelligere. Ex hoc arguo sic : si ex hoc quod Creatorem rebus creatis praeponimus, oportet eum et summe vivere, et summe debere intelligere ; ergo cum ex natura rei eis praeponatur, et praeferri debeat, ex natura rei debent haec. ei inesse.
Circa solutionem hujus quaestionis, quatuor sunt videnda. Primo, si intellectus, vel intelligere sit in Deo ? Secundo, si in Deo sint ex natura rei. Tertio, an Deus formaliter intellectu intelligat, sicut nos dicimur intellectu intelligere. Quarto, an intellectus, sive intellectivum esse, sit de per se quidditativa ratione essentiae divinae, sine omni actu intellectus considerantis, sicut est de per se intellectu creaturarum intellectualium, licet non intellectus potentia sit de per se ratione quidditativa, sed de esse secundo.
ARTICULUS PRIMUS.
Utrum intellectus et intelligere sint in Deo ?
Quantum ad primum articulum, dico quod intellectus et intelligere sunt in Deo ; et quod ita sit, ostendo per auctoritatem sacrae Scripturae et Sanctorum, et Philosophorum. Sacra Scriptura est plena de hoc, Psalmo 146. Sapientiae ejus non est numerus, et alibi quasi in infinitis locis. Hoc. etiam clare patet per auctoritatem Sanctorum Doctorum ex libris suis, et specialiter Augustinus de hoc tractat 15. lib. de Trinit. Idem vult Aristoteles 12. Met. c. 10. movet autem, ubi vult quod intelligere sit vita Dei, et facit de objecto intellectu Dei et actus divini.
Hoc etiam probo per rationem a posteriori. Ostensum est enim distinctione 2. et 3. supra, quod si Deus est primum ens triplici primitate, scilicet efficientiae, eminentiae et filialitatis, est agens per se. Ex hoc arguo sic : Si est primum efficiens, est agens per se ; sed omne efficiens per se agit propter finem ; igitur primuni efficiens agit propter finem,non propter finem, quem naturaliter diligit, vel vult sine cognitione; ergo propter finem, quem cognoscit, et si sit primum efficiens propter finem, ergo ordinat effectum suum in finem ; aut ergo a se cognoscente finem, vel a superiori agente cognoscente et. dirigente effectum suum in finem. Secundum non potest dari, quia est primum in eminentia non potens ab aliquo ordinari ; ergo ordinat effectum suum in finem, quem cognoscit.
Item, hoc arguitur ex primitate finis, quia si est primus finis, ergo praefigit et praestituit finem omnibus aliis agentibus propter finem ; sed sic praestituere, et praefigere finem aliis agentibus est cognoscere finem ; quare, etc.
Item, sapientis est ordinare, et non ordinari, primo Metaphysicae. Sed primi finis est omnia ordinare in se, tanquam existentia propter ipsum ; ergo ipsius est sapientia, et per consequens intellectus. Has rationes quaere diffusius alibi q. 2. ubi quaeritur an sit aliquod ens infinitum.