De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Si teneatur intellectum possibilem efficere intellectionem, dicendum erit, quod ipse cum objecto constituat memoriam, quodque agens tantum transfert objectum de ordine imaginabilium ad ordinem intelligibilium. Ad argumenta posita, n. 13. contra hoc. Ad primum, quod potentia operativa non est activa sui objecti, et ideo intellectus possibilis non est activus speciei, quia sic quodammodo efficeret suum objectum. Ad secundum, bene exponit quomodo intellectus agentis sit omnia facere, scilicet actu intelligibilia. Ad tertium, quomodo veritas principii relucet per actionem intellectus agentis, quia producit speciem, sine eo quod concurrat ad intellectionem immediate. Ad quartum, agens esse perfectius possibili, quatenus respicit sensibilia, non aliter, quia facit intelligibilia, juxta hoc dicendum, possibilem, non agentem, spectare ad imaginem, ut dixi n. 17. Problematicus tamen manet Doctor, sed tenendo non dari distinctionem realem potentiarum, primam viam, quae ponit agentem tantum esse activum, praefert alteri. De potentiarum distinctione vide Scot. 2. dist. 16. ubi ostendit non distingui realiter inter se, vel ab anima. De speciebus et utroque intellectu, late Doctor. I. dist. 3. quaest. 6. 7. 8.
Si vero teneretur alia via, scilicet quod illud animae, quod est activum ad intellectionem, est intellectus possibilis, et quod intellectus agens habet tantum actionem abstrahendi objectum, tunc esset dicendum, quod intellectus agens non pertinet ad memoriam ; sed actio ejus terminatur ad memoriam, et hoc respectu sensibilium, quia terminatur ad illam formam, per quam objectum actu intelligibile relucet intellectui, et illa est forma constituens perfectam memoriam. Respectu autem mere intelligibilium, puta spiritualium, nullam actionem omnino haberet ; et hoc si talia intelligantur non per speciem, vel si per speciem, tamen possunt eam causare virtute propria. Intellectus autem possibilis secundum hoc poneretur pertinere ad memoriam, non tamen ut retinens omne repraesentativum objecti actu intelligibilis ; sed etiam ut exprimens active notitiam actualem.
Et tunc ad illa, quae sunt adducta contra hoc, posset responderi.
(a) Ad primum, quod potentia operativa non est activa sui objecti, licet sit activa sui actus circa objectum, et ideo non pari ratione potest intellectus possibilis causare speciem intelligibilem, sicut potest causare intellectionem illam.
Ad confirmationem illam, diceretur quod loquendo de potentia, ut dicit respectum, bene distinguitur in activum et passivum ; sed loquendo de illo quod subest respectui, quod communiter intelligimus, cum dicimus potentia, quemadmodum dicimus, quod calor est potentia calefactiva, sic non oportet quod activum et passivum distinguant ipsam quia tunc voluntas esset duae potentiae.
Ad aliud, cum arguitur secundum Aristotelem, quod intellectus agens est quo est omnia facere, intelligendum est sic, facere omnia actu intelligibilia.
Et hoc habetur ex eo quod sequitur, quod lumen facit quodammodo potentia colores actu colores, quia facit eos actu visibiles. Sic inlligendo, quod licet natura absoluta coloris, quae est in genere Qualitatis, maneat eadem in tenebris, tamen ut sic non est visibilis, intelligendo de potentia propinqua, quia quando oportet duas causas concurrere ad agendum, una earum, scilicet secunda non est in potentia propinqua, nisi alia, scilicet prima concurrente. Ad hoc autem, quod color agat in visum, requiritur alia causa concurrens ad agendum, scilicet lumen, ideo tunc solum est color visibilis in potentia propinqua, quando est actu illuminatus. Hoc modo phantasma non potest gignere speciem intelligibilem, nisi concurrente actione intellectus agentis.
Ille igitur intellectus facit omnia actu intelligibilia, et hoc in potentia propinqua, quia relucentia in speciebus intelligibilibus, quae prius fuerunt in potentia remota, quia tantum relucentia in repraesenlativo materiali, et repraesentante ea sub ratione singularis, non autem dicit, quod agens est, quo est omnia facere actu intellecta.
Cum igitur concluditur adaequatio (c) intellectus agentis in agendo ad possibilem in recipiendo, debet inferri uniformiter de actione et receptione actu intelligibilis, non de actione et receptione actu intellecti.
Ad tertium, veritas principii videtur in rationibus terminorum ; illae autem rationes terminorum, ut actu intelligibiles et universales, relucent intellectu per actionem lucis intellectus agentis. Sic igitur videt veritatem (d) principiorum in luce intellectus agentis, non tanquam immediate causante illam visionem, sed mediate, scilicet causando rationes terminorum in esse intelligibili, per quas postea causatui? actus videndi veritatem principiorum.
Ad quartum diceretur, (e) quod agens est nobilius possibili, praecise ut respicit objecta sensibilia, quia praecise respectu illorum est agens in intellectum possibilem.
(I) De isto articulo hoc tenendum videtur, quod illam distinctionem Augustini 10. de Trin. cap. 2. memoria, intelligentia et voluntas, comparando ad illam Aristotelis in intellectu agentem et possibilem, sic sibi invicem correspondent, quod solus possibilis est intelligenda, quia solus recipit actum intelligendi, et sic etiam communiter Aristoteles loquitur de intellectu, ut est, quo intelligimus, sive quo recipimus intellectionem, etiam possibilis pertinet ad memoriam, inquantum memoriae est recipere notitiam habitualem, secundum illud 15. de Trin. 10. Scientia, quam memoria tenemus ; et sic loquitur Aristoteles quandoque de intellectu possibili, ut est quo scimus, sive ut est quo habemus scientiam, per quam reducitur de potentia essentiali ad accidentalem.
Sed quoad alium actum memoriae, qui est gignere notitiam actualem, patet quod hoc competit adhuc intellectui possibili per accidens, quia quando forma activa inest alicui subjecto, actio secundum illam formam per accidens competit eidem, sicut lignum per accidens calefacit ; nunc autem illud quo objectum active se habet ad gignendum intellectionem est forma intellectus possibilis ; igitur intellectus possibilis saltem per accidens gignit.
Sed si ultra hoc quaeras, an conveniat actus gignendi notitiam per se ipsi parti intellectivae, potest teneri secundum praedicta, vel competere praecise intellectiva agenti, vel praecise intellectui possibili, et secundum hoc iste vel ille diceretur pertinere ad memoriam.
Vel posset poni tertio modo actum gignendi utrique competere, sed agenti tanquam principaliori, et possibili tanquam minus principali. Nec sequitur, si sint uni natura, igitur non possunt habere respectu ejusdem causalitatem principaliorem, et minus principalem. Patet enim instantia de intellectu et voluntate, quarum una secundum multos est activa principalior,et alia subordinata in aliqua actione, et tamen sunt una natura.
(g) Sed ista instantia secundum aliquos non est similis, quia non utraque potentia immediate attingit idem, ut causatum, sed una per operationem suam causatam, movet aliam ad suam operationem.
Breviter, si non teneretur distinctio potentiarum, nec re absoluta, nec relatione reali, sed tantum, quod idem absolutum quodammodo illimitatum est principium immediatum multorum actuum, et sic respectu alterius dicetur alia et alia potentia, tunc prima via probabilis videtur.