QUAESTIONES QUODLIBETALES

 PRAEFATIO AD LECTOREM.

 Sumit rem pro ente dicente perfectionem non pro ente ut sic, quia hoc non dividitur primo in finitum et infinitum, sed in ens quantum et non quantum,

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO I.

 COMMENTARIUS.

 Respondeo primo, ad intellectum quaestionis sunt aliqua necessaria praemittenda. Secundo, quaestio solvenda. Tertio, contra solutionem quaestionis dub

 COMMENTARIUS.

 Contra ista (g) quae dicta sunt de isto termino essentia, potest objici dupliciter : Primo sic, per auctoritatem Damasceni adductam: Totum in se, esse

 COMMENTARIUS.

 Explicat essentiale apud Philosophos esse id, quod opponitur accidenti, communi et proprio. Theologice autem id dicitur essentiale, quod realiter conv

 COMMENTARIUS.

 Ponit duplex essentiale in divinis alterum, quod dicit respectum ad extra, ut creator, conservator, supponit tamen pro absoluto in Deo, connotans dic

 COMMENTARIUS.

 Probat contra alios quatuor rationibus dari alterum essentiale, quod nullum respectum ad extra includat. Prima, :quia perfectio simpliciter non includ

 COMMENTARIUS

 Explicat hic terminum immediatius et quomodo dupliciter sumitur: positive, id est, quando ipsum est medium inter aliqua et negative, id est, quod ma

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio, nullum rationale est essentiae primo modo immediatius aliquo essentiali, alioquin essentiale non posset inesse nisi praesupposito not

 COMMENTARIUS

 Ad­ducit contra duas rationes pro tertia conclusione impugnationes Henrici, et statim hoc, quod ante verbum productum nulla est distinctio inter essen

 COMMENTARIUS.

 Contra (k) ista ratio posset multipliciter improbari, quia duarum productionum alterius rationis non videtur posse poni idem principium formale produc

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale, (s) supponit quod persona divina constituitur per aliquod notionale, et pro nunc supponatur.

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO II.

 COMMENTARIUS.

 Hic concordant (b) omnes Theologi in conclusione negativa, sed oportet videre an ista sola fide teneatur, an per rationem. Ad ipsam autem diversi dive

 COMMENTARIUS.

 Prima (d) ratio videtur esse transcendens propositum, et assumere dubium, sive falsum, secundum multos. Illa enim propositio major, scilicet quod form

 COMMENTARIUS.

 Rejicit secundam rationem D. Thomae positam n. 2. quia ideo in nobis unitas intelligere infert unitatem dicere, quia est terminus formalis ejus, quod

 COMMENTARIUS.

 Rejicit tertiam rationem supra allatam, explicans bene illud : Natura determinatur ad unum, id est, ad unum modum producendi, non ad unum productum. R

 COMMENTARIUS.

 Ratio Henrici, quod repugnet dari plures productiones ejusdem rationis, est, quia productum est adaequatum, et semper manet idem actus producendi, et

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo, (d) dico quod ista conclusio : In divinis non possunt esse plures productiones ejus dem rationis, non sola fide tenetur, sed etia

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (k) objicitur contra praedicta, et primo contra conclusionem , deinde contra prae missas. Contra conclusionem dupliciter, primo sic

 COMMENTARIUS.

 Ad primum * triplex (1) est via respondendi. Primo ad majorem, quod licet essentia esset principium elicitivum, tamen respectu alterius et alterius pr

 COMMENTARIUS.

 nec aliud ejusdem rationis esse posset propter rationes allatas art. 2. Vide Doctorem de hoc 1. dist. 3. q. 7. sig. dicet tunc ad quaest, explicat mod

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (u) dicitur, quod illa propositio est vera, quod prima pluralitas necessario finita est alterius rationis, quia quaelibet necessario finita

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO III.

 Rem sumi tripliciter : Primo, communissime pro omni conceptibili reali et rationis. Secundo, communiter pro ente extra animam ut opponitur modo rei. T

 COMMENTARIUS.

 De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.

 COMMENTARIUS.

 Hic tamen (h) est alius modus dicendi de istis relationibus, qui, talis est : Relatio comparationem importat, et ad oppositum et ad fundamentum. Ex al

 COMMENTARIUS.

 Explicat optime sensum specificativum et reduplicativum, et quomodo haec relatio, ut comparata ad essentiam est res, sit vera primo modo,non secundo m

 COMMENTARIUS.

 COMMENTARIUS.

 Objicit contra dicta. Primo, si relatio ut comparata ad essentiam est res ergo res ad alterum, ergo ipsa essentia erit res ad alterum, sicut sequitu

 COMMENTARIUS.

 d. 12. q. 1. concl. secunda et tertia, et q. 2. ad 3. De distinctione et identitate relationum a fundamentis late agit Doct. 2. d. 1. q. 4. et 5. ubi

 Et cum arguitur (a) ulterius de substantialitate relationis in divinis, dico, quod licet Philosophus distinguat in Praedicamentis substantiam primam a

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IV.

 COMMENTARIUS.

 quae est perfectior illo ex Doct. 4. d. 49. q. 4. Vide eum in Prologo q. ult. et quodl. 13. de ordine naturae. Vide eumdem 1. d. 5. q. 2. et d. 7. q.

 COMMENTARIUS.

 Juxta illud (d quod supponitur, de secundo articulo, dico quod alia relatione constituitur secunda persona, et alia sibi opposita, constituitur prima

 COMMENTARIUS.

 Refutat impugnationem allatam, probans primam personam non constitui per ingenitum, quia est negatio, ( ex Augustino), et nulla negatio est primo inco

 COMMENTARIUS.

 Aliter respondetur (m) adhuc ad rationem et adhuc ad minorem, sic, quod licet personae primae ad secundam sit relatio originis sola una realiter, tame

 COMMENTARIUS.

 Contra ista arguitur (a) dupliciter Primo contra ambas conjunctim, secundo contra utramque divisim. Conjunctim sic : Relatio non constituit personam

 COMMENTARIUS.

 Aliter dicitur adhuc (g) ad minorem quasi exponendo illam responsionem secundam de proprietate, quod essentia divina constituit personam, non tamen ab

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio hujus articuli : Unica est relatio originis primae personae ad secundam omnino distincta ante opus intellectus. Secunda conclusio, pot

 COMMENTARIUS.

 Contra istud (m): Relatio pertinens ad secundum modum fundatur super actionem et passionem, ex 5. Metaph. Exitio au tem a Deo est absoluta nativitas,

 COMMENTARIUS.

 Ex istis duabus (u) conclusionibus, quomodo scilicet unica est in re relatio originis primae personae ad secundam, quodammodo tamen distincta secundum

 COMMENTARIUS.

 Solvendo argumentum principale explicat pulchras propositiones, quae parum subtilizantibus videntur paradoxa, scilicet dictionem non necessario suppon

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO V.

 De primo : Infinitum, secundum Philosophum 3. Physic. est cujus quantitatem accipientibus, semper aliquid restat accipere esse esse fieri esse

 COMMENTARIUS.

 Viso de infinito (e) de hoc quod quaeritur videamus, scilicet si relatio formaliter posset esse infinita. Hoc enim non est quaerere, si relatio sit ea

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (f) teneo hanc conclusionem secundum quod expositum est : Paternitas non est formaliter infinita. Et ad hoc sunt tres rationes : P

 COMMENTARIUS.

 Secunda (1) ratio principalis de conimunicabilitate sic formatur : Omnis perfectio simpliciter est communicabilis omne infinitum intensive est perfe

 COMMENTARIUS.

 Tertia ratio principalis, quod relationes divinae non sint infinitae, quia perfectio simpliciter praedicari potest in abstracto de quolibet sibi compo

 quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra

 COMMENTARIUS.

 Circa tertium articulum, (r) contra praedicta arguitur quadrupliciter, primo sic : Quod non est comprehensibile nisi ab intellectu infinito. est forma

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VI.

 Primus articulus habet tria : Primo videndum de fundamento aequalitatis in communi. Secundo, quid posset assignari fundamentum aequalitatis in divinis

 Augustino, et probat ex Philosopho, qui secundum eum quantitas est fundamentum, nec est alia quantitas in Deo nisi aeternitas vel magnitudo virtutis

 De tertio (a) in isto articulo, patet quod ad illud videndum, oportet tria videre. Primo, an magnitudo sit ibi ex natura rei. Secundo an aeternitas. T

 COMMENTARIUS.

 Objicit suadens infinitatem seu magnitudinem essentiae non distingui ab ea, et per consequens non fundare aequalitatem. Respondet, esto non distinguat

 COMMENTARIUS.

 Postquam probavit dari magnitudinem a parte rei, nunc probat dari unitatem realem ejusdem magnitudinis. Primo, quia est numeralis, sive singularis et

 COMMENTARIUS.

 Ut declaret fundamentum proximum aequalitatis secundum aeternitatem, de qua supra, num. 3. ex Augustino ponit duos modos dicendi. Primus est : Aeterni

 COMMENTARIUS.

 De tertio, (m) scilicet potestate potestas maxime importat relationem ad possibile, et per consequens relationem rationis, quia sicut alibi probatum

 COMMENTARIUS.

 (n) De secundo articulo principali tria dico : Primo, quod aequalitatis in divinis extrema sunt realiter distincta. Secundo, quod ipsa etiam requirit

 COMMENTARIUS.

 Contra dicta (s) in isto articulo objicitur dupliciter : Primo contra conclusionem. Secundo, contra illam tertiam probationem de praeexigentia illa.

 COMMENTARIUS.

 Prima ratio (a) videtur esse fundamentum unius opinionis, et ideo contra illud, quod accipitur in ea pro fundamento, scilicet quod aequalitas realis r

 COMMENTARIUS

 Secundo contradicit his, (i) quae dicta sunt in secundo articulo de praeexigentia. Dicitur enim quod aequalitas non est aliqua realis relatio distinct

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (n) dico quod ista relatio, quae inest extremis istis, inest secundum fundamentum, quod est in eis ex natura rei. Et hoc probatur d

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VII.

 COMMENTARIUS

 Prima conclusio : Deum esse omnipotentem etiam immediate, est demonstrabile in se propter quid. Probatur primo, quia si Deus haberet voluntatem infini

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio : Deus est omnipotens stricte demonstrari potest propter quid a viatore non habente notitiam, statui viae repugnantem, qualis fuit P

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Viator ex naturalibus non potest demonstrare propter quid Deum esse omnipotentem utroque modo. Probatur primo, quia talis conclusio

 COMMENTARIUS.

 Jam consequenter (n) videndam est de demonstratione quia. Primo autem videndum est de omnipotentia immediata respectu omnis possibilis, ubi primo inte

 COMMENTARIUS.

 De tertio tenendum est secundum communem sententiam Theo logorum, Deum sic esse omnipotentem, quod sine quocumque alio agente possit causare quodlibet

 1. q. 1. et d. 2. q. 2. n. 27. et q. 3. n. 6. etlate d. 42. Vide eum 1. d. 20. Probatur primo, quia Philosophi id non potuerunt demonstrare. Secundo,

 Sed licet (p) haec conclusio non sit demonstrabilis, quia tamen, cum vera sit, oppositum demonstrari non potest, ideo ad rationes adductas pro opinion

 COMMENTARIUS.

 Quinta conclusio principalis est ista, quod demonstrabile est viatori demonstratione quia, Deum esse omnipotentem mediate vel immediate, hoc est, quod

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta principalia. (a) Ad primum, primo videndum est de antecedente, et postea de consequentia. De antecedente dicunt quidam quod Aristoteles n

 COMMENTARIUS.

 Ad primum (b) argumentum in contrarium, quod scilicet est de generatione Filii. Respondeo, quod potentia activa potest intelligi proprie, quia pro pot

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum secundum n. 2, adductum respondet, si haec : Angelus est creabilis, posset demonstrari, similiter demonstraretur Deum posse creare ipsum

 COMMENTARIUS.

 Sed quia nulli auctori imponenda est sententia falsa, vel multum absurda, nisi habeatur expresse ex dictis ejus, vel sequatur evidenter ex dictis ejus

 Contra eosdem DD. Divam Thomam et Henricum probat fuse juxta intentionem Aristotelis, Angelum esse creabilem, adducendo varia ejus loca, et refutando

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VIII.

 Quaestio ista generaliter proposita intelligi potest de quacumque causalitate, quae Deo convenit respectu creaturae sed argumenta magis tangunt de ca

 COMMENTARIUS.

 Contra ista potest argui (i): Notitia et amor in divinis, secundum quod sunt procedentes sunt rationes secundum quas creaturae producuntur, et hoc sec

 Ad ista, major primae rationis neganda est, quia (ut dictum est prius) notitia et amor, secundum quod Deus est causa creaturae, sunt communes formalit

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali dico, quod Filius negat a se auctoritatem primariam non causandi, Joan. 5. non potest Filius a se facere quidquam con

 Nullus respectus ad creaturam potest per se includi in constitutivo Verbi, quia talis essot realis, et necesse esse, quae repugnant, de quo late Docto

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IX.

 COMMENTARIUS.

 Angelus nulla potentia potest informare materiam. Probatur, quia est ens per se complete subsistens, de quo pulchram habet doctrinam. Secundo, actui s

 COMMENTARIUS.

 De tertio (i) principali, objicitur contra primam rationem, quia, ex 7. Metaph. forma ast magis ens quam compositum ergo illa non ordinatur ad esse

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO X.

 COMMENTARIUS.

 Nullam esse repugnantiam, quin species consecrata, seu quantitas separata converti possit in aliquid praeexistens. Probatur, quia conversio est possib

 COMMENTARIUS.

 Contra (c) istud objicitur, primo sic, quia secundum hoc Deus posset aeque convertere substantiam corpoream in substantiam incorpoream, et unam incorp

 COMMENTARIUS.

 Quoad secundum articulum, supposito secundum fidem, quod non repugnet ex parta termini praeexistentis fieri conversionem, Aegidius in hujus possibilit

 COMMENTARIUS.

 Explicat tripliciter aliquid in praeexistens converti posse. Primo in id quod fuit, nunc tamen non est et hoc esse possibile patet, quia non est ali

 Ad primum, explicat non requiri ad transubstantiationem quod terminus ad quem secundum substantiam proprie succedat termino a quo, quia hic inciperet

 COMMENTARIUS.

 Ostendit, dato quod quantitas converteretur in praeexistens, quodque terminus ad quem esset localiter in duobus locis, nulla inde sequi impossibilia

 COMMENTARIUS.

 Declarat quomodo quantitas converti posset in praeexistens, licet praeexistens per hoc nihil novi habeat, quia sicut conservatio non requirit novitate

 COMMENTARIUS.

 Sententia Henrici panem non annihilari, quia quod praefuit panis est corpus Christi, vel aliquitas corporis est ejus, quod fuit panis. Contra, corpus

 COMMENTARIUS.

 nata affici accidentibus inductis a causa naturali, quod est contra D. Thom. 3. p. q. 77. a 5. qui asserit redire materiam, cujus sententiam solidissi

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XI.

 Posse dari corpus sine corpore locante, imo de. facto sic datur ultimum Caelum. Patet, quia absolutum potest esse. sine respectu ad id quod nec est pr

 COMMENTARIUS.

 Posse dari superficiem concavam sine respectu ad corpus contentum, probatur, quia iste respectus non est ad prius, nec ad id quod est simul natura cum

 Dari posse hunc locum, et hoc corpus, quod tamen illo non locatur, quia si est in alio loco non potest naturaliter in isto esse. Haec conclusio patet

 COMMENTARIUS.

 Quoad primum asticulum, prima conclusio est, non posse hoc corpus esse quantitative praesens huic loco sine aliquo corpore, quin habeat hoc ubi, quia

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio quarti articuli. Corpus praesens huic loco quantitative, simul cum alio sic praesente habet ubi in hoc loco. Primo, alias locus eo c

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Corpus praesens non quantitative non habet proprie ubi, quia hoc est secundum se divisibile, est tamen improprie in ubi, sicut Ange

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XII.

 COMMENTARIOS.

 Eumdem esse respectum creaturae ad Deum creantem et conservantem, probatur, quia existentia creaturae permanentis eadem est in creatione, et in conser

 COMMENTARIUS.

 De secundo (k) articulo dico, quod cum isto respectu creaturae habentis esse ad Deum, ut a quo habet esse, non esse non esse, esse esse esse non esse

 COMMENTARIUS.

 In hac littera sunt pulchra dicta Philosophica, de quibus vide Doct. 2. d. 2. q. 9. a. n. 3. et 8. Phys. Primum dictum naturaliter nihil producitur ut

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIII

 Prima conclusio (a) probatur tripliciter, primo sic : Ultima perfectio substantiae vivae non est sola relatio operatio est hujusmodi perfectio substa

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo arguitur, quod in operatione necessario est aliqua relatio realis ad objectum. Secundo, dicet

 COMMENTARIUS.

 Docet in actu cognoscendi intuitivo esse duas relationes reales ad objectum, una est mensurabilis ad mensuram, altera est unionis seu attihgentiae. Qu

 COMMENTARIUS.

 Secundus actus cognoscendi (1), qui scilicet non est necessario existentis, ut existentis, non necessario habet relationem actualem ad objectum, quia

 COMMENTARIUS.

 Respondet ad argumenta posita num. 6. et 7. ex doctrina jam probata. Ad primum operatio quae est ultima perfectio seu beatitudo, habet annexam relatio

 COMMENTARIUS.

 Ad secundum argumentum (a) quod accipitur ex 7. Physic. si diceretur, quod Aristoteles omnia illa dicit non secundum opinionem propriam, sed secundum

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (i) potest dici, quod in tertio modo relativorum sic conceditur relationem esse in substantia alterius extremi tantum, sicut in duobus prim

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo principali dico, quod relatio potest tripliciter se habere ad absolutum. Uno modo contingenter, et per accidens, ut similitudo ad a

 et hic admittit passiones spirituales, quales sunt dolor, gaudium, de quo 3. distinct. 15. a num. 8. objicit quatuor loca Aristotelis et duas rationes

 COMMENTARIUS.

 Solvit argumenta allata numero praecedenti. Ad primum, docet operationem dici actionem, et actum secundum, quia duabus conditionibus convenit cum acti

 COMMENTARIUS.

 De quarto principali dici potest, quod illa qualitas, quae, vel est operatio, vel includitur in operatione, non habet relationem ad subjectum magis es

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIV.

 Ad intellectum hujus quaestionis (a) aliqua praemittantur : Primo, de perfectione naturali animae vel Angeli. Anima humana, etsi in quocumque statu, s

 COMMENTARIUS.

 Posse intellectum etiam pro hoc statu habere cognitionem imperfectam horum terminorum : Deus est trinus, non autem perfectam. Ratio primi, quia in quo

 COMMENTARIUS.

 Ex his el similibus auctoritatibus ejus habemus, quod credere possumus testimonio aliorum, etiam tam firmiter, ut illud credere dicatur apud eum scire

 COMMENTARIUS.

 Ponit aliquot differentias inter fidem infusam et acquisitam. Prima est, quod ex fide acquisita sine infusa, saepe elicimus actum credendi, non o cont

 Dei, consequenter experirer verum esse quod credo, quod repugnat. ille etiam tangit, an fidelis, licet non experiatur, credat tamen fide infusa, se ha

 COMMENTARIUS.

 Trinitatem non posse sciri a nobis scientia quia, seu a posteriori quia nullus effectus deducit in notitiam causae necessariae ad ejus fieri, vel es

 COMMENTARIUS.

 Ostendit animam et Angelum non posse intuitive vel abstractive, scientia immediata, seu ex terminis, atque propria, cognoscere Deum suis viribus. Rati

 COMMENTARIUS.

 Sed contra arguitur (a), quia si illud intelligeretur de proprio objecto intellectus humani, ut est talis potentia, sequeretur quod intellectus Beati

 COMMENTARIUS.

 Pro solutione argumentorum, quae fecit, praemittit quaedam primum, quod primum mobile naturali motione in divinis, est intellectus Dei, et primum mo

 COMMENTARIUS.

 Nunc autem (a) quantum ad pri mam minorem, essentia divina est motiva immediate sui intellectus, sed non intellectus creati, quia intellectus divinus

 COMMENTARIUS.

 (g) De tertio principali dico, quod anima ex naturalibus in quocumque statu, vel Angelus non potest cognoscere essentiam divinam sub ratione propria m

 COMMENTARIUS.

 Contra istam responsionem (m) dupliciter argui potest, primo sic : Relatio imaginis, vel est idem cum essentia animae vel Angeli, vel saltem necessari

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (a), aliquid esse medium cognoscendi, vel in cognoscendo potest intelligi dupliciter : Uno modo, quod sit medium cognitum, sic quod per ipsum

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XV.

 De primo supposito, quod intellectio perfecta, puta definitiva de objecto definibili, sive sit verbum illius, sive non, saltem non est sine verbo ipsi

 COMMENTARIUS.

 Utrum autem horum est per se activum, vel principalius, certum non est, et pro utraque parte adducit Augustinum, et Philosophum, de quo late 1. dist.

 COMMENTARIUS.

 De isto articulo (f) potest dici, quod utrumque concurrit in ratione principii activi respectu intellectionis, aliquid, scilicet ipsius animae, et ips

 COMMENTARIUS.

 Sed hic sunt duo dubia : Primum quomodo ista constituunt unum perfectum principium. Secundum de quibusdam auctoritatibus adductis, puta de illa August

 De tertio primi articuli principalis, videndum est an illud in parte intellectiva, quod est activum ad intellectionem, sit intellectus agens vel possi

 De isto articulo (1) si prima via tenetur, posset dici quod intellectus agens habet duas actiones ordinatas. Prima est facere de potentia intelligibil

 COMMENTARIUS.

 Si vero teneretur alia via, scilicet quod illud animae, quod est activum ad intellectionem, est intellectus possibilis, et quod intellectus agens habe

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (a) dico quod intellectus beatus potest habere verbum de creatura cognita in genere proprio et ad formationem illius verbi ponen

 COMMENTARIUS.

 Ad primum principale, si teneatur in tertio articulo, quod intellectus agens active se habeat ad intellectionem, et possibilis passive, tunc non secun

 QUAESTIO XVI.

 Hic sunt tria videnda. Primo, an , in aliquo actu voluntatis sit necessitas. Secundo, si cum hoc stet ibi libertas. Tertio, si quandoque cum libertate

 COMMENTARIUS.

 Istae rationes (e) non videntur probare conclusionem necessariam de quacumque voluntate in communi, nec etiam videntur in se necessariae. Primum proba

 COMMENTARIUS.

 Hic adverle, licet Doctor ut dubium reliquerit, an voluntas possit velle malum l. d. I. q. 4. 18. 18. et 2. d. 6. q. 2. n. 13. et 43. q. 2. tamen reso

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali, dico quodcum necessitate ad volendum stat libertas in voluntate. Hoc probatur, primo per auctoritates. Prima est Augus

 De tertio principali dicitur, quod in aliquo actu voluntatis divinae, scilicet in actu spirandi Spiritum sanctum, est aliquo modo necessitas naturalis

 4

 SCHOLION.

 QUAESTIO XVII.

 Hic primo videndum est, quid intelligendum sit per dilectionem naturalem secundo, quid per dilectionem meritoriam tertio ex his Lnfertur veritas q

 COMMENTARIUS.

 Secundum dictum hujus articuli meritum est actus a Deo acceptatus, ut dignus praemio. Secunduoc, addit actui duas relationes unam ad voluntatem Dei,

 COMMENTARIUS.

 Ponit actum meritorium et actum naturalem, specie non distingui : Primo, quia meritum constituitur per respectum, vel respectus, ut ostensum et abso

 COMMENTARIUS.

 Videtur admittere actus fidei acquisitae et infusae non differre specie, et quandoque nec numero, de quo supra q. 14. n. 5. Sed hic n. 12. videtur adm

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale (t) dicitur, quod habitus est causa non substantiae actus, sed modi in actu, et ille modus posset concedi differre specie suo

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XVIII.

 Ista quaestio (a) habet majorem difficultatem de bonitate actus morali, quia de bonitate actus naturali manifestum videtur, quidquid per illam intelli

 COMMENTARIUS.

 De primo (b), bonitas moralis actus est integritas eorum omnium, quae recta ratio operantis judicat debere ipsi actui convenire, vel ipsi agenti in su

 COMMENTARIUS.

 quomodo, quando. De quibus Greg. Nyssen. 5. Philos. cap. I. Arist. 3. Ethic. c. I. D. Thom. I. 2. q. 7. art. 3. vide Doctorem, 2. dial. 40. et aliis l

 COMMENTARIUS.

 De secundo principali dico (a) quod laudabile et vituperabile, imo generalius, praemiabile et punibile continentur sub hoc communi, quod est imputabil

 COMMENTARIUS.

 De tertio principali primo potest dici, quod actus exterior, scilicet imperatus, habet bonitatem moralem propriam aliquam aliam, quam actus interior e

 COMMENTARIUS.

 Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.

 COMMENTARIUS.

 De secundo in isto articulo, scilicet de imputabilitate, patet ex distinctione posita in secundo articulo, si stricte accipiendo, solum illud dicatur

 QUAESTIO XIX.

 De primo (a) creditum est naturam humanam personaliter - esse unitam Verbo, Joan. I. Verbum caro factum est, ubi caro

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (k) principali videndum est, quomodo sit possibile ex parte termini, quomodo scilicet hoc subsistens incommunicabile, ut tale, pot

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (m). Ad primum, dependentia potest dupliciter distingui : Uno modo formaliter, sive quasi specie, secundum rationem distinctam formalem depend

 COMMENTARIUS.

 De secundo (a) potest propositum sic declarari : Aliqua est in entibus dependentia naturae communicabilis, inquantum communicabile, ad suppositum cui

 COMMENTARIUS.

 Tertio (h) secundum aliquos de-- claratur propositum sic : Persona i divina eminenter continet perfectionem omnis suppositi causali igitur potest su

 COMMENTARIUS.

 De tertio (k) articulo certum est juxta Damascenum cap. 57. quod Verbum assumpsit naturam in atomo, hoc est, singularem, et tameu non habentem persona

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta suadentia personam creatam constitui per positivum, adducta n. 17. id primum, explicat pulcherrime, communicari vel dependere simpliciter

 COMMENTARIUS.

 De secundo (m) igitur in tertio articulo principali videtur quod naturae humanae repugnat dependere ad personam alienam ut sustentantem ipsam. Primo,

 Potest dici quod non est ponenda inter aliqua esse formalis repugnantia, nisi vel in rationibus eorum propriis aliqua repugnantia includatur manifeste

 Ad rationes contra concilia. num. 22. adductas. Ad primam, etsi substantia det esse simpliciter, et primum supposito proprio, non dat sic in alieno. A

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XX.

 Hic (a) praemittendum est unum, hoc, scilicet quod probabile videtur, quod Missa non solum valet virtute meriti, sive operis operantis, sed etiam virt

 COMMENTARIUS.

 Oratio (idem est de omni alio opere bono) valet specialissime oranti, generalissimo omnibus, et specialiter cui applicatur, alioquin frustra ordinasse

 COMMENTARIUS.

 Habet ergo (e) articulus iste difficultatem specialiter intelligendo hoc tertio modo. Et potest dici, quod una Missa dicta pro duobus non tantum valet

 COMMENTARIUS.

 Potest dici, quod ista non impediunt rationes prius positas, quia utraque major istarum rationum est vera simpliciter, tam secundum extensionem quam s

 COMMENTARIUS.

 Ad illa in contrarium (k). Ad primum de spiritu, dico quod spiritus, etsi extensive non dividatur, tamen numeraliter spiritus a spiritu distinguitur

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo si in potestate sacerdotis sit applicare certae personae bonum, quod debetur Ecclesiae, vel a

 COMMENTARIUS.

 et non resolvit primum, an prius parentibus quam Parochianis applicanda Missa ? Secundum, an potius mortuis quam vivis, et peccatoribus quam justis

 COMMENTARIUS.

 SCHOLION.

 COMMENTARIUS.

 ad communem sensum recurrendum est et in proposito is est, ut obligans aliquem pro sua intentione celebrare, intendat totum bonum celebrationis spec

 COMMENTARIUS.

 Sed numquid in casu (c) aliquo speciali satisfacit iste, qui tenetur ad unam Missam pro eo, si celebrat simul pro eo, et alio. Dicitur quod sic, quia

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XXI.

 Quantum ad primum, sufficienter potest sententia Philosophi de bona fortuna ad duo reduci : Primo, an sit, et quomodo sit. Secundo, propter quid, sive

 COMMENTARIUS.

 Secundo in ista particula (e) quod est de bona fortuna, explicatur in una conclusione, et duplici distinctione. Conclusio, quae etiam videtur communit

 COMMENTARIUS.

 Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.

 Sed quae est causa essendi bene fortunatum, quod est secundum principale in primo articulo principali, et hoc de bona fortuna improprie dicta, quae no

 COMMENTARIUS.

 Sed de causa extrinseca hujusmodi eventus fortuiti secundum Aristotelem videtur dicendum, quod natura non est causa ejus, quia natura est determinata

 LOCORUM EX QUODLIBETIS SCOTI, CUM ALIIS EJUSDEM DOCTORIS LOCIS, QUAE INTER SE APPARENTER OPPONI VIDENTUR

COMMENTARIUS.

(a) Ad primum, quod potentia operativa non est activa sui objecti, etc. Intellectus agens dicitur causare objectum hoc modo, scilicet quod facit objectum esse actu intelligibile, et facit ipsum actu intelligibile, quando causat speciem intelligibilem objecti ; modo potentia mere operativa, tunc objectum, scilicet causandi actum quo percipit objectum, non facit ipsum objectum actu intelligibile, imo ut sic nec praesupponit ipsum ut actu intelligibile, et ideo intellectus potentialis potest causare actualem intellectionem circa objectum actu intelligibile, non causando speciem intelligibilem, per quam objectum est praesens intellectum, ut actu intelligibile.

(b) Sic non oportet quod activum et passivum distinguant ipsam, quia tunc voluntas esset duae potentiae ; patet,quia eadem voluntas causat actum suum, et sic dicitur activa, et illa eadem recipit actum a se causatum, et ut sic dicitur passiva, et tamen in re est tantum una potentia, sic dicendum est in proposito de intellectu.

(c) Cum igitur concluditur adaequatio intellectus in agendo, etc. id est, quod intellectus agens facit omnia objecta actu intelligibilia causandi species intelligibiles objectorum, et tunc intellectus possibilis respectu illarum est receptivus, per quas objecta sunt sibi praesentia ut actu intelligibilia. Sed quia non facit ipsa objecta actu intellecta, scilicet causando intellectionem illorum, ideo possibilis non recipit illa objecta ut actu intellecti, id est, non recipit ab intellectu agente actualem intellectionem illorum cum illa causetur ab intellectu possibilis, et specie intelligibile.

(d) Sic igitur videt veritatem principiorum in luce intellectus agentis, etc. id est, quod intellectus agens causando species intelligibiles terminorum, ipsi termini fiunt actu intelligibiles, et praesentes intellectui possibili, et tunc intellectus possibilis una cum speciebus illis causat actualem intellectionem terminorum quibus terminis cognitis, statim habetur veritas principii constituti ex illis terminis. Et de hoc dictum est prolixo in primo distin. 3. quaest. 4. de sinceris veritatibus.

(e) Ad quartum diceretur quod agens in nobilius possibili praecise ut. respicit objecta sensibilia, quta praecise respectu illorum est agens in intellectum possibilem, intelligendo tantum de prima actione, scilicet faciente objecta actu intelligibilia, et non actu intellecta, ut supra patuit.

(f) De isto articulo. Doctor videtur declinare magis ad hoc quod intellectus agens sit activus notitiae objecti quam possibilis, ita quod intellectus agens et species intelligibilis per se producunt actum intelligendi possibilis, vere potest dici activus tantum per accidens, quia per speciem intelligibilem quam formaliter habet.

(g) Sed ista instantia secundum aliquos non est similis, etc. Sed de hoc vide quae exposivi in quaest, ult. prol. et in 2. dist. 25. Breviter si non teneretur distinctio potentiarum, nec re absoluta, nec relatione reali, de quo in 2. dist. 16. sed tantum quod idem absolutum quodammodo illimitatum est principium immediatum multorum acluum, etc. et sic patet iste secundus articulus qui, tamen pro majori parte est prolixe expositus a Doctore in primo, dist. 3. q. 6. et 7. et 8. et vide quae ibi exposui et multa dubia ad expositionem hujus articuli multum valentia.

In isto articulo sunt principaliter dubia : Primum est de objecto intelligibilis ; secundum, de intellectu ; tertium est de utroque simul. Primo instatur, probando quod objectum sit totalis causa sui actus intelligendi, et primo sic, et pono quod essentia divina sit objectum adaequatum intellectus divini, si ipsa non potest immediate causare notitiam sui in intellectu suo, sequitur quod sit imperfecta causa ; patet, quia illa dicitur causa imperfecta, quae non potest attingere operationem, ad quam ordinatur, et hoc ut causa totalis, modo essentia divina et perfectissima inter omnes, imo super omnes causas.

Secundo instatur sic, quanto objectum est perfectius, tanto perfectiori modo operatur , ergo objectum in infinitum perfectius operatur. Haec consequentia patet in simili per Doctorem, in primo, dist. 2. parte 1. q. 1. ubi arguit sic : Causa, superior est perfectior in causando, ergo in infinitum superior in infinitum est perfectior, et perfectius erit ; patet ergo consequentia. Sed si objectum non haberet totam operationem in voluntate sua, ita quod immediate possit omnem sui notitiam producere, non operaretur in infinitum perfectius.

Tertio instatur sic : Aliquid sic potest supplere vicem objecti, quod potest immediate causare notitiam illius objecti, ut totalis causa, ergo et ipsum objectum poterit esse totalis causa illius notitiae. Antecedens patet, quia voluntas divina potest se sola immediate causare in intcllectu notitiam hominis intuitivam, non concurrente intellectu meo ; patet, quia ipsa potest supplere vicem omnis causae secundae, ut ab omnibus conceditur Theologis Consequentia: patet, quia in hoc dicitur supplere vicem alicujus pro quanto, potest producere operationem natam produci a tali objecto, ut patet a Doctore in prol. q. 1. et vide quae ibi exposui.

Quarto instatur sic: Voluntas divina potest immediate, ut totalis causa, causare visionem essentiae divinae formaliter infinitae in aliquo intellectu creato ; ergo multo magis essentia divina poterit causare, ut totalis causa, notitiam intuitivam sui in intellectu creato, posito quod ipsum possit immediate movere. Antecedens est notum, consequentia patet ; tum quia in hoc voluntas perfecte suppleret vicem illius essentiae ; tum quia essentia est origo et fundamentum omnis perfectionis voluntatis divinae, ut patet supra, q. 1. quodl. et in q. 7. et in 1. d. 8. q. 3.

Quinto instatur sic: Aliqua causa imperfectior est totalis causa propriae operationis, Antecedens patet, quia ignis est totalis causa generandi alium ignem ; similiter calor est totalis cau sa causandi calorem in subjecto. Consequentia patet, tum quia actio consequitur entitatem ; ergo quando entitas est perfectior, et actio erit similiter. Tum, quia licet Doctor, in primo, dist. 3. q. 7. dicat quod ideo intellectus creatus non potest esse causa totalis actus intelligendi, quia est natus operari circa totum ens, et habet totum ens pro objecto, tamen concedit quod agens inferius potest esse totalis causa, quia limitatum ad operandum circa determinatam materiam. Sic in proposito arguo de objecto, puta lapide, quod potest immediate causare notitiam sui, quia respicit et determinatam actionem, et determinatum receptivum. Si ergo aliqua causa imperfecta est totalis causa suae actionis, multo fortius objectum perfectius erit totalis causa suae operationis, sive notitiae suae.

Sexto instatur sic : Intellectus in ratione objecti actu intelligibilis causat notitiam sui intuitivam in seipso, ergo aliquod objectum est causa totalis sui actus. Antecedens patet, quia intellectus separatus perfecte seipsum cognoscit per essentiam suam, ut patet a Doctore, in 2. dist. 7. q. 8. Consequentia similiter patet, quia cum intellectus sit simplex, et omnino ex natura rei indistinctus, non potest distingui in duo quorum unum sit ut potentia, et aliud ut objectum, vel totum causat ut potentia, vel totum causat ut objectum ; si secundo, habet, intentum: si primo, est contra Doctorem, qui vult quod intellectus non sit totalis causa.

Septimo instatur, objectum, ut totalis causa, potest immediate causare speciem intelligibilem sui in intellectu sibi proportionato. Hoc patet a Doctore praesenti q. quare etiam non potest immediate, ut totalis causa, causare notitiam sui, cum hoc sit magis propria operatio ejus, quam causatio speciei intelligibilis ; tum etiam, quia ex quo intellectus mere passive se habet respectu speciei intelligibilis, maxime quando illa causatur a mere objecto intellectuali, sive spirituali, ut patet praesenti q. Sequitur quod etiam respectu notitiae objecti mere passive se habebit, vel saltem est assignanda ratio diversitatis.

Octavo instatur sic : Notitia objecti est sic propria operatio objecti, quod unitatem, specificationem et distinctionem habet a solo objecto, ergo talis notitia erit ab objecto, ut totali causa. Antecedens patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 7. consequentia patet, quia si talis notitia esset etiam ab aliquo alio quam ab objecto, tunc ab illo ita haberet unitatem et distinctionem, sicut ab objecto, quod est falsum.

Nono, aliquod objectum continet virtualiter aliquem intellectum, ergo potest in illo intellectu immediate causare notitiam illius intellectus ut totalis causa, et hoc et in ratione objecti actu intelligibilis. Consequentia patet, quia aliter non contineret ipsum, ut totalis causa. Antecedens patet, quia forte suprema essentia creata continet intellectum humanum, vel saltem ipse Deus continet.

Decimo instatur, intellectus seipsum movet, potentialis causa ad notitiam sui, ergo et quemlibet alium, quem immediate potest movere, movebit ut totalis causa ad notitiam. Antecedens patet supra. Consequentia etiam patet per illam propositionem Doctoris, scilicet quod quando aliquid movet aliud immediate quodlibet ejusdem rationis, simili modo potest movere. Vide in prol. q. 3. et in secundo dist. nona, et vide quae exposui circa illam propositionem.

Secundo principaliter instatur, probando quod intellectus sit totalis causa intellectionis objecti : Primo, quia si intellectus divinus, cum sit formaliter infinitus, non sit totalis causa intellectionis objecti, sequeretur quod non esset infiniti vigoris, ut patet.

Secundo, voluntas ponitur totalis causa sui actus ; ergo et intellectus. Antecedens videtur verum, consequentia patet, quia intellectus intensive non est minoris perfectionis, quam voluntas ; tunc etiam, quia uterque habet idem objectum, et sub eadem ratione formali ; ergo si voluntas est totalis causa circa idem objectum, sequitur quod similiter intellectus erit totalis causa.

Tertio instatur, quia quanto potentia est perfectior, tanto perfectius operatur; ergo si aliqua est in infinitum perfectior, sequitur quod in infinitum perfectius operatur, sed non perfectius operaretur in infinitum, si se sola, et ut totalis causa, non operetur circa objectum.

. Quarto instatur, intellectus est potentia perfectissima inter potentias productivas creatas ; ergo specialiter debet habere propriam operationem, et sibi soli competentem ; sed si non esset totalis causa intellectionis, tunc non esset perfecta, et propria operatio ipsius intellectus, patet, quia illa operatio dependeret ab alio extrinseco, sicut creare est propria operatio voluntati divinae, quia soli illi convenit, et nulli alteri, nec totaliter, nec partialiter, sic in proposito.

Quinto instatur sic: Aliquis intellectus creatus virtualiter continet aliquod objectum ; ergo potest esse causa totalis illius. Consequentia patet, quia continens virtualiter aliud, potest immediate causare notitiam illius, ut patet a Doctore quaest. 14.

Sexto instatur : Aliquod ens imperfectius est causa totalis suae actionis ut supra patuit ; ergo a fortiori, intellectus erit causa totalis operationis, propriae, scilicet intellectionis objecti. Si dicatur, ut dicit Doctor in primo, dist. 3. q. 7. quod non potest poni causa totalis, quia respicit omne ens, etc.Contra,quia voluntas similiter respicit omne ens, et tamen secundum aliquos et forte secundum Doclor, ipsa ponitur causajto talis sui actus. Et posito quod non ponatur causa totalis actus volendi, tamen respectu actus nolendi videtur quod sit totalis causa, quia objectum nolitionis est tantum privatio boni, ut patet a Doctore in 2. dist. 25. Et sic talis privatio nullius est activa, ut patet.

Septimo instantur sic: Intellectus ut potentia mere intellectiva, est causa totalis notitiae sui, patet, quia a nullo alio causatur ; perfecte enim seipsum intelligit, praesertim loquendo de intellectu separato ; ergo saltem respectu suae notitiae erit totalis causa.

Octava instatur sic : Intellectus potest esse totalis causa notitiae perfectioris ; ergo et notitiae imperfectioris. Consequentia patet per Doctorem in 2. dist. 18. Potens producere perfectius, potest producere imperfectius jusdem rationis. Si ergo intellectus potest ut totalis causa, producere notitiam sui, quae est satis perfectior notitia lapidis, et tamen est ejusdem rationis, sequitur quod a fortiori poterit, ut totalis causa, producere notitiam lapidis ; ergo objectum non concausaret secum active.

Nono instatur sic : Sicut se habet potentia factiva circa objectum faclibile, ita potentia operativa circa objectum suum. Sed potentia factiva circa suum objectum se habet ut totalis causa, ita quod objectum non concurrit aliquo modo active; hoc patet discurrendo in omnibus factivis, calor enim, qui est potentia factiva circa calefactibile, mere active se habet circa illud, sic quod calefactibile nullo modo concurrit active ; ergo similiter potentia operativa circa suum objectum, imo hoc videtur a fortiori propter perfectionem potentiae operativae ; ergo objectum non concurrit active cum potentia. Et similitudo inter potentiam factivam et activam patet, quia utraque respicit objectum circa quod operatur.

Decimo et ultimo instatur sic : Si intellectus divinus moveretur a perfectissimo objecto creato ad notitiam illius, etiam posito quod moveretur, ut a parliali causa, vilesceret ; ergo et intellectus supremus creatus, si moveretur ab objecto imperfectiori se, tunc vilesceret ; ergo talis intellectus etsi possit moveri ab objecto perfectiori vel aequali, non tamen ab imperfectiori, quia tunc vilesceret, sicut intellectus divinus. Confirmatur, quia intellectus divinus non dicitur vilescere, quando movetur ab essentia divina, ut patet a Doctore in prol. quaest. penult. et d. 39. et hic in quadi. et hoc est, quia movetur ab objecto formaliter infinito. Sic videtur dicendum in proposito, et sic patet ista conclusio.

Tertio principaliter instatur, probando quod intellectio objecti non sit ab intellectu et objecto, ut a duabus causis partialibus integrantibus ornam totalem. Et primo sic, quia accipio perfectissimum intellectum creatum, puta intellectum supremi Angeli, et accipio lapidem pro objecto actu intelligibili intuitive. Tunc sic, si intellectus ille non potest causare notitiam lapidis, nisi simul concurrat lapis active ad hujusmodi intellectionem, sequitur quod talis intellectus dependet a lapide, respectu suae propriae operationis, qualis est intellectio, quod videtur multum vilificare intellectum illum supremum, scilicet quod non possit propriam operationem elicere, nisi in eliciendo simul concurrat tale objectum imperfectissimum in operatione ad talem potentiam.

Secundo instatur, quia si intellectio lapidis simul dependet a lapide et intellectu, ergo includit relationem dependentiae essentialis ad intellectum et lapidem ; et tunc quaero, aut includit praecise unam terminatam ad intellectum et objectum, aut aliam et aliam. Non prima, quia eadem relatio numero non respicit duos terminos aeque primo ; non secundo, quia tunc idem effectus numero pluribus dependentiis essentialibus simul dependeret, quod videtur impossibile, etiam apud Doctorem.

Tertio instatur, quia tunc eadem intellectio aeque esset naturalis similitudo intellectus, sicut et objecti, patet, quia Doctor in praesenti, q. probat objectum esse causam activam intellectus, per hoc quod intellectio est naturaliter a potentia intellectiva, sicut ab objecto, quod tamen Doctor non concedit. Et quod sequatur, patet, quia Doctor in praesenti, q. et in primo, dist. 3. q. 7. probat objectum concurrere active ad notitiam sui, per hoc quod talis notitia specificatur ab objecto. Cum ergo magis intellectus sit causa talis notitiae, sequitur quod illa notitia aequaliter, vel magis specificabitur ab intellectu, quod tamen est falsum, nec a Doctore conceditur, cum sit idem intellectus respectu omnium intellectionum ; ergo. Similiter sequitur quod notitia aeque dependebit ab intellectu in ratione mensurabilis, sicut etiam ab objecto, si talis notitia aeque causetur ab utroque. Patet hoc, quia Doctor in praesenti q. per hoc probat notitiam dependere ab objecto in ratione mensurabilis, quia causatur ab objecto, sive quod ideo objectum est causa notitiae, quia notitia dependet ab illo ut mensurabile: ergo cum intellectus sit aeque, vel magis causa notitiae, sequitur quod talis notitia erit aeque mensurabilis ab objecto, et tunc eadem notitia essentialiter refertur ad objectum et intellectum, quod est impossibile, ut supra patuit. Quarto instatur et quaero, si intellectio est necessario a potentia et objecto, aut ideo est, quia repugnat intellectui posse illam producere ; et hoc non, quia intellectus est valde perfectior ; ergo est tantae activitatis, quod potest eam producere, aut quia objectum, ut necessario concurrit ; et hoc non, quia posita causa sufficienti alicujus effectus, potest poni effectus. Modo si intellectus est ex se causa sufficiens notitiae, puta lapidis, sequitur quod lapide non concurrente active, quod possit immediate produci ab intellectu, nec apparet ratio manifesta, scilicet quod intellectus non sit sufficiens causa.

Quinto instatur, quia intellectio est actio immanens, ut supra patuit, quaest. 13. ergo ad illam non concurrit objectum active, quia intellectio non recipitur in objecto, ut patet, sed tantum in intellectu. Nec valet dicere, ut dicit Doctor in primo, dist. 3. quaest. 7. quod quando concurrunt duae causae partiales ad eamdem actionem immanentem, quod sufficit quod recipiatur in una earum. Sic est in proposito, quia intellectio recipitur in intellectu. Contra, quia quando objectum causat intellectionem, aut agit actione immanente, aut actione transeunte ; non primo, quia illam non recipit ; non secundo, quia tunc intellectio esset actio transiens, et sic eadem actio esset transiens et immanens, quia ut esset ab objecto esset transiens, et ut esset ab intellectu esset immanens, quod videtur omnino falsum.

Sexto instatur sic : Si intellectus et objectum necessario concurrunt ut duae causae partiales, aut concurrunt ex aequo, et aeque perfecte, aut non aeque perfecte, sed una perfectius altera: non primo, tum quia Doctor hic et in primo, dist. 3. quaest. 8. vult, quod una sit principalis. Tum, quia tunc idem effectus indivisibilis aeque perfecte esset ab una, sicut ab alia, et per consequens cura sit indivisibilis, posita una, alia remota, adhuc effectus ille esset ab una sola, aliter non esset aeque perfecte ab una, sicut ab alia. Sequitur secundo, quia tunc effectus haberet perfectius esse ab una quam ab alia ; ergo haberet aliquam perfectionem ab una quam non haberet ab alia, aliter non esset perfectius, nec perfectius esse haberet ab una magis quam ab alia. Et si aliquam perfectionem haberet ab una, quam non haberet ab alia, tunc idem effectus numero non esset a duabus causis partialibus unam totalem integrantibus, quia pono quod intellectio illa sit causata aeque immediate a duabus illis causis, ita quod tota sit a duabus, et non ab una sola.

Septimo instatur, et pono quod intellectio sit causata ab intellectu, et ab objecto intensa ut duo, et quod objectum semper agat aeque intense, et secundum totam virtutem, sicut dicit Doctor in praesenti quaest, et in primo, dist. quaest. 7. Objectum enim praesens agit simpliciter toto conatu, et secundum totam ejus virtutem. Deinde pono quod intellectus magis conetur circa illam intellectionem jam causatam, quod est possibile, ut patet praesenti quaestione, puta quod voluntas magis ac magis firmet eum in tali cognitione, certum est tunc quod illa intellectio fit intensior ; ergo aliquis gradus intellectionis mere causatur ab intellectu, et non ab objecto, tunc ultra, ergo ille intellectus potest ut totalis causa causare omnes alios gradus intellectionis praecedentes.

Probatur, tum quia sunt ejusdem rationis cum gradibus sequentibus, tum quia si potest in gradum perfectiorem, a fortiori, potest in gradum imperfectiorem, ut patet ; ergo tota intellectio potest esse a solo intellectu. Patet, quia ipse secundum omnem gradum potest esse ab intellectu, ut probavi ; ergo et secundum totum suum esse, hoc patet recte consideranti.

Octavo instatur, et pono quod lapis sit praesens intellectui Angeli in ratione objecti actu intelligibilis. Si intellectio lapidis de novo causatur in intellectu Angeli, quod est possibile secundum Doctorem in secundo, dist. 3. quaest. 11, quaero a quo causatur, si ab intellectu solo habetur propositum ; si ab intellectu et lapide, contra, quia corpus non agit aliquid in alio, nisi approximetur illi localiter, hoc patet a Doctore in praesenti quaest. sed non potest approximari localiter intellectui Angeli, cum ille intellectus non sit in loco circumscriptive ; tum etiam videtur mirabile quod corpus mere materiale possit causare intellectionem, quae est mere spiritualis.

Nono instatur, quia si intellectio esset simul ab intellectu et objecto, tunc sequeretur quod esset partim univoce producta, et partim aequivoce. Univoce, quia ab objecto, patet, quia ponitur naturalis similitudo objecti, et aequivoce, quia ab intellectu. Sed de hoc est inconveniens, quod idem effectus numero partim sit aequivoce productus, et partim univoce. Secus quando idem effectus est a pluribus causis essentialiter ordinatis et totalibus, quia tunc secundum alium et alium respectum ad aliam et aliam causam dicitur univoce et aequivoce produci, ut patet a Doctore, in primo,

distinct. tertia, quaest. 8. sed non sic videtur, quando partialiter causatur ab una, et partialiter ab alia.

Decimo instatur, et pono quod objectum fiat ita perfectum, quod contineat causalitatem potentiae, hoc videtur possibile, quia licet, sicut dicit Doctor quod quantumcumque objectum intendatur, nunquam erit formaliter potentia, tamen poterit continere virtualiter potentiam, quia si objectum intenderet in infinitum, tunc virtualiter contineret intellectum ; ergo et causalitatem ejus, ergo a solo objecto poterit causari notitia sui in intellectu illo, quem virtualiter continet: ergo non apparet ista necessitas, scilicet quod intellectus et objectum necessario concurrant ad causandum simul notitiam objecti. Et omnis pluralitas semper vitanda est, ubi non apparet manifesta necessitas ponendi talem pluralitatem.

Respondeo ad instantias contra primum.

Ad primam concedo, quod essentia divina est perfectissima causa, vel quasi causa intellectionis tam sui quam omnium contentorum, et quod perfectissime causa, in suo tamen ordine causandi, et sic inter omnes causas, quae tantum partialiter causant, ipsa perfectissime causat sic, quod non est objectum aliquod, quod ita perfecte moveat ad notitiam sui et contentorum, sicut essentia divina: non autem pertinet ad perfectionem essentiae divinae, quod ipsa sit totalis causa notitiae sui et contentorum respectu intellectus divini, quia hoc sibi omnino repugnat. Sicut etiam ponitur quod ipsa perfectissime causat effectum in creaturis in suo ordine causandi, scilicet quia ipsa ponitur simpliciter prima causa, et tamen apud Philosophos non conceditur quod ipsa sola possit immediate attingere omnem effectum, quem ut prima causa attingit, concurrentibus secundis causis, ut supra patuit, quaestione 7. Sic dicendum est in proposito, esset bene imperfecta causa, si perfectissime non posset causare notitiam sui et contentorum, ut objectum actu intelligibile, loquendo de modo causandi ipsius objecti, ut objectum est, quia ut sic tantum quia ut sic, tantum natum est partialiter concurrere, et non ut totalis causa.

Ad secundam concedo quod quanto causa est perfectior, perfectiori modo causat, et si est infinita quantum in se, potest infinite causare, et sic perfectissime, et sic concedo quod essentia divina perfectissime, imo infinite movet intellectum divinum ad sui notitiam. Sed cum infertur, ergo ut totalis causa, negatur, quia hoc non pertinet ad perfectionem causae objectivae, quia causa objectiva proprie tantum partialiter concurrit, ut supra dixi.

Posset tamen dici unico verbo, ad ista duo argumenta, quod essentia divina est causa totalis notitiae sui et aliorum, et hoc formaliter vel realiter. Nam ipsa per realem identitatem continet intellectum divinum, et ideo ipsa realiter habet unde possit causare omnem notitiam, tam sui quam omnium contentorum ; esset bene imperfectior, si cum illa necessario concurreret alius intellectus realiter distinctus.

Ad tertium concedo, quod eo modo quo supplet vicem objecti, quod ipsum objectum, si esset in se praesens, et posset immediate movere intellectum, eodem modo causaret notitiam sui et contentorum. Cum dicitur, quod voluntas divina potest se sola causare notitiam essentiae divinae in intellectu meo, dico, quod hoc potest habere duplicem sensum. Primo, quod praecise suppleat vicem objecti ut objecti. Alio modo, quod suppleat vicem objecti simul, et potentiae ; primo modo non est verum, quia objectum ut objectum, non est natum esse causam totalem notitiae, et sic non potest hoc modo supplere vicem. Secundo modo concedo, quia tunc ipse supplet vicem essentiae ut objecti, et intellectus creati ut potentiae intuitivae, et hoc ideo est, quia ipsa continet intellectum creatum secundum totam ejus entitatem, et continet etiam essentiam secundum perfectam identitatem, ut supra patuit. Cum infertur, ergo et essentia sic potest immediate causare notitiam illam ut totalis causa, concedo, si tamen potest immediate movere intellectum creatum ; ejus oppositum probatum est supra, quaest. 14. nec tamen sequitur, quod tunc causet illam in ratione praecise objecti ut objectum est, sed quia ipsa essentia est objectum actu intelligibile formaliter productivum notitiae sui in intellectu creato, si tamen posset ipsum immediate movere, et continet virtualiter secundum totam entitatem omnem intellectum creatum, tunc supplet vicem intellectus creati. Et sic eadem essentia ut est objectum actu intelligibile, est partialiter motiva ad sui notitiam, et ut continet virtualiter intellectum supplet vicem potentiae. Et patet melius, si essentia divina causaret immediate notitiam lapidis in intellectu Socratis, non suppleret vicem lapidis ut causa totalis, quia lapis ut objectum actu intelligibile non movet, nisi partialiter, eo crgo modo quo lapis natus esset movere, eo modo suppleret, nec similiter suppleret vicem intellectus Socratis ut causa totali, quia praecise eo modo suppleret vicem potentiae, quo ipsa potentia nata esset causare, et quia non esset nata causare, nisi tantum partialiter, ideo eodem modo praecise suppleret vicem potentiae ; patet ergo quomodo essentia causaret notitiam ut totalis causa, quia tantum causaret supplendo vicem objecti et potentiae, eo praecise modo quo objectum et potentia concurrunt.

Ad quartum, patet ex dictis ad tertium.

Ad quintum, concedo quod aliquod ens est causa totalis alicujus actionis, et tamen negatur quod ens perfectius possit esse totalis causa suae intellectionis. Et ratio diversitatis potest assignari ex duobus :

Primo, quia est aliquis effectus, qui ex natura sua non potest esse nisi a duabus causis partialibus, unam totalem integrantibus, vel ab alia causa perfecte virtualiter continente secundum totam entitatem utramque causam partialem ; et patet, quia Alius sic est a patre et matre, ut a duabus causis partialibus, quod est impossibile esse ab una earum ; posset esse tamen immediate a Deo, quia continet virtualiter causalitatem utriusque causae. Sic videtur dicendum de actu intelligendi, quod sit talis entitas, cui repugnet esse totaliter ab objecto, vel totaliter a potentia, sed praecise competit sibi esse ab utroque partialiter concurrente, vel ab aliquo continente virtualiter causalitatem utriusque ut dixi de prole.

Secundo potest assignari ratio quasi a priori, quia intellectus, cum sit potentia perfectior omni sensitiva necessario habet aliquam operationem sibi propriam, et nullam habet nisi actum intelligendi, qui actus, si non esset effective a potentia, illa non diceretur operatio propria illius potentiae ; patet, quia tunc se haberet ad illam in pura potentia contradictionis, sicut calor in ligno non dicitur operatio, sive actio propria ipsius ligni, cum tantum se habeat ad illum in pura potentia receptiva. Et Ultra, quia intellectio objecti dicitur etiam operatio propria illius ; patet, quia illi soli convenit, nam intellectio lapidis non convenit homini et non diceretur propria, nisi aliquo modo esset ab illo causata, vel saltem ab aliquo virtualiter continente ipsum ; patet ergo quare intellectio non potest esse nec a solo objecto, nec a sola potentia, sed tantum ab utroque partialiter, et sic patet quomodo aliqua causa inferior potest esse totalis causa sui effectus, et tamen superior non poterit.

Ad sextum, dico primo, quod quando objectum est distinctum praeter opus intellectus, quod tunc partialiter concurrit, et potentia similiter partialiter.

Dico secundo, quod quando idem intellectus seipsum intelligit, quod illa intellectio est partialiter causata ab intellectu, et partialiter ab essentia, cujus est talis intellectus, ita quod illa essentia movet intellectum suum ad sui notitiam et omnium, quae per identitatem continet, sicut etiam essentia divina immediate movet intellectum divinum ad sui notitiam et omnium per identitatem contentorum, et sic movet in ratione objecti,

etiam ad notitiam sui intellectus ; sic videtur dicendum in proposito. Et posito quod nulla penitus esset distinctio praeter opus intellectus inter objectum et potentiam, ita quod idem penitus indistinctum esset objectum intelligibile, et potentia intellectiva, tunc in isto casu diceretur quod idem ut objectum actu intelligibile esset realiter totalis causa notitiae suae, quae notitia realiter reciperetur in ipso, et similiter ut potentia esset realiter totalis causa notitiae, quae reciperetur in tali potentia, nec tamen essent duae causae totales respectu ejusdem notitiae, imo tantum una in re, licet ratione distinguerentur, idem intellectus ut realiter consideratum est objectum et potentia.

Ad septimum, dico primo, quod forte objectum non potest ut totalis causa, immediate causare speciem intelligibilem, quia etiam Doctor non negat intellectum agentem in Angelo, ut patet in secando, dist. 3. quaest. 11. et dist. 9. De hoc alias dictum est.

Dico secundo, quod posito quod objectum sit causa totalis speciei intelligibilis, loquendo de objecto speciali, dico tunc, quod non est simile de intelleclione objecti, et de specie intelligibili, quia intellectio ponitur operatio propria intellectus, ut supra patuit, ideo necessario concurrit active ad illam ; sed species intelligibilis non ponitur operatio propria intellectus, imo praesupponitur operationi propriae, cum pertineat ad memoriam, ideo se semper habet ex parte objecti, et per consequens bene immediate potest esse ab objecto ut a totali causa, et non a potentia. Sed postea esset difficultas, quomodo objectum possit immediate causare speciem intelligibilem repraesentatem naturam universalem, dictum est in secundo dist. 3. q. 11. et dist. 9.

Ad octavum responsum est in secundo, dist. 3. q. 10. ubi ostendit quod quamvis actus intelligendi esset ab intellectu etiam ut a causa principali, tamen unitatem specificam habet praecise ab objecto ; vide in illis dubiis, quae exposui ibi.

Ad nonum, dico primo, quod nullum objectum creatum continet virtualiter aliquem intellectum etiam infinitum, et hoc secundum totam ejus entitatem, de quo satis dictum est supra, quaest. 14. et in secundo, dist. 3. q. 10. Dico secundo, quod hoc posito, scilicet quod contineat virtualiter secundum totam entitatem, adhuc non supplebit vicem in ratione objecti ut totalis causa, ut supra exposui, et dic hic pariformiter, sicut supra dictum est ad tertium.

Ad decimum, negatur quod si potest seipsum movere ut totalis causa, quod quemlibet aliquando possit sic movere. Et ratio, quia quando seipsum movet ad notitiam sui, illa notitia est propria operatio realiter unius et ejusdem rei, licet diversimode consideratae ; sed quando movet alium intellectum, tunc ille alius si debet habere illam intellectionem, ut operationem sibi propriam, requiritur necessario quod active se habeat ad illum, ut supra dixi, et ponuntur hic distincta praeter opus intellectus, ideo eadem operatio non potest dici propria utrique, nisi utrumque active concurrat, et sic patet responsio.

Secundo principaliter respondet ad instantias contra secundum principale. Ad primam, dico sicut dixi ad primam contra primum dubium principale.

Ad secundum, dico primo, quod objectum, saltem cognitio objecti, concurrit ad actum voluntatis, saltem partialiter, ut patet a Doctore in 2, dist. 25. licet non ita expresse affirmet, tamen hic videtur affirmare ex hoc quod dicit, quod fruitio in patria differt specie a fruitione in via, et hoc propter aliam et aliam praesentiam objecti fruibilis, ut patet in 3. d. 31. et in 4. dist. 49. quod non esset verum, nisi objectum active se haberet ad actum voluntatis. Cum dicitur de actu volendi, dico, quod si ille non causatur ab objecto volibili, tamen erit partialiter causatus a notitia actuali illius objecti, et hoc sufficit. Dico secundo, quod tenendo, quod voluntas sit totalis causa sui actus, non est simile de intellectu et voluntate. Non enim Doctor concedit intellectum esse totalem causam actus intelligendi, quia sequeretur excessiva perfectio in ipso intellectu, quia ex hoc sequeretur quod intellectus contineret virtualiter omnia objecta intelligibilia, quia illae intellectiones non ponerentur contineri virtualiter in illis objectis, sed tantum in ipso intellectu. Si enim objecta ponerentur causae necessario concurrentes ad eorum notitiam, et intellectus posset notitiam illorum immediate ut totalis causa causare, bene sequeretur quod intellectus virtualiter contineret omnia intelligibilia, et sic posset esse infinitae perfectionis, ut patet in 1. dist. 2. p. 1. q. 1. et in secundo, dist. 3. 7. 10. Sed ponit Doctor objectum necessario concurrere ut causa partialis, quia intellectus respicit ipsum objectum absolute ; er go si esset causa totalis, ex quo est etiam potentia receptiva, et sibimet optime praesens, tunc posset immediate causare notitiam omnis objecti, etiam omnino absentis, ut patuit in primo, dist. 3. q. 7. Sed non esset sic de voluntate, quia ipsa non respicit objectum absolute, sed tantum ut cognitum, cum non possit elicere actum circa aliquod objectum, nisi ut praecognitum ; et ideo stante cognitione objecti, potest voluntas esse immediata causa suae volitionis. Et haec est principalis ratio quare Doctor ponit objectum concurrere active, et quare solus intellectus non potest esse totalis causa ultra alias causas a Doctore assignatas, minus tamen evidentes, imo magis persuasiones, pro nunc non pertracto, sustinendo opinionem quod voluntas sit totalis causa sui actus.

Ad tertium, dico ut dixi ad primum contra primum dubium principale, et sic concedo quod intellectus divinus est causa perfectissima, et perfectissime et infinite suo modo causat notitiam essentiae in suo tamen ordine causandi, qui potentiae convenit ut potentia intellectiva, et talis ordo est praecise partialiter causare.

Ad quartum,concedo quod intellectio est operatio propria intellectus. Et cum infertur quod non esset propria, nisi esset totalis causa, dico quod operatio propria potest multipliciter intelligi. Primo, quod praecise illi soli conveniat sic operari ut totalis causa operationis, sicut dicimus quod creare soli Deo convenit. Secundo dicitur propria, quia talis operatio modo speciali convenit, et sic causare vermem est propria actio soli Deo conveniens, ut praecise causae primae et perfectissimae, et hoc modo nulli alteri convenit ;potest tamen convenire causis secundis, non tamen eodem modo, licet ponantur causae etiam totales. Tertio dicitur operatio propria,quae licet sit a duabus causis partialiter concurrentibus, erit tamen utrique causae propria, secundum tamen alium et alium modum operandi, et sic intellectio dicitur propria operatio intellectus, quia soli intellectui convenit sic operari in ratione potentiae operativae, et objecto convenit in ratione objecti operativi. Concedo ergo quod intelligere est propria operatio intellectus sic, quod nulli alteri convenit sic operari in ratione potentiae operativae, et tamen cum hoc etiam stat quod sit operatio propria ipsius objecti modo praeintellecto.

Ad quintum, dico primo, quod nullus intellectus creatus continet virtualiter aliquod objectum realiter distinctum, et hoc secundum totam ejus entitatem, ut exposui supra, quaest. 14. et in secundo, dist. 3. q. 10. Dico secundo, quod hoc concesso, quod tunc potest supplere vicem objecti modo praeexposito supra.

Ad sextum, patet responsio supra quare scilicet intellectio necessario est tam ab objecto quam a potentia, nec illa ratio adducta per Doctorem est praecisa ratio, quare intellectus non ponitur totalis causa, sed est una bona congruentia, ut patet intuenti, sed prima ratio assignata est multum evidens, ut patet ibi.

Ad septimum patet responsio supra.

Ad octavum patet similiter responsio. Et ultra dico, quod intelligitur dictum Doctoris de effectu ejusdem rationis, id est, ejusdem speciei, quia ignis est nobilior forma substantiali aquae, et tamen non sequitur quod si potest producere formam substantialem ignis in aliqua materia, quod etiam possit producere formam substantialem aquae ; sic in proposito, nam notitia intellectus differt specie a notitia lapidis.

Ad nonum, negatur similitudo illa de potentia factiva et operativa, quia factiva praecise respicit passum ut receptivum.

Ad decimum, dico quod diceretur intellectus divinus vilescere, quia est formaliter infinitus, et ideo non posset recipere aliquid de objecto, etiam infinito realiter distincto, quia hoc esset imperfectionis. Sed non est sic de intellectu creato, cum sit finitus et limitatus. Sed de hoc alias patet.

Ad instantias contra tertium principale. Ad primam dico, quod dependere ab alio in causando contingit multipliciter. Primo, quod habeat virtutem ab alio, et motionem sive causalitatem ab illo. Secundo, quod habeat propriam causalitatem, et non in essendo, nec in causando ab alio dependeat, sed tamen se solo non possit attingere effectum, vel quia talis non est natus esse praecise ab uno illorum, vel quia effectus est operatio est virtutis, ut supra dixi. Primo modo sonat imperfectionem, sed non secundo modo, quia tunc essentia divina, vel intellectus divinus diceret imperfectionem, cum sola essentia non possit causare intellectionem sui, nec simul intellectus divinus, ut supra patuit. Sic in proposito, posito quod Angelus agat active, partialiter tamen, et lapis sir militer, tunc talis intellectus respectu notitiae lapidis esset imperfectus ex hoc solo, quod causat effectum communem, esset tamen imperfectio in illo intellectu, recipiendo novam intellectionem partialiter ab ipso lapide, quia tunc se habet in potentia passiva receptiva respectu lapidis partialiter causantis intellectionem sui in intellectu angeli. Dico secundo, quod non est inconveniens ponere talem imperfectionem in Angelo, quia ex quo non est simpliciter illimitatus, nec formaliter infinitus non potest virtualiter continere omne intelligibile secundum totam eorum entitatem, et ideo non est mirum, si ad cognitionem aliorum objectorum a se recipiat aliquam perfectionem ut a causa partiali, et minus principali ; esset tamen inconveniens, si intellectio, quam Angelus habet de seipso, esset causata etiam partialiter ab aliquo alio ente creato, quia tunc non haberet ex sua naturali perfectione unde seipsum posset cognoscere.

Ad secundam dico, quod sunt plures dependentiae particulares, sicut et plures causae partiales, et una totalis aggregata ex illis pluribus. Et cum dicitur, quod est impossibile idem pluribus dependentiis dependere per rationem Doctoris, dico, quod loquitur de pluribus dependentiis totalibus, quibus totaliter dicitur a pluribus dependere ; nec loquor de totalibus, quae sunt ad plures causas totales essentialiter ordinatas, quia de talibus loquendo idem potest pluribus dependentiis dependere, ut exposui in 1. d. 2.p. 1.q.1.

Ad tertiam dico, ut dixi in 2. d. 3. q. 9. vel. 10. ubi exposui, quia intellectio habet unitatem specificam ab objecto, et non a potentia. Et cum probatur per hoc, quia Doctor ex hoc probat quod est objectum causa effectiva intellectionis, quia est naturalis similitudo, dico, quod non est causa praecisa ista, ideo est naturalis similitudo, quia est causa ejus ; patet, quia si esset illa cognitio aliunde causata, adhuc esset naturalis similitudo, sed dicitur naturalis ejus similitudo, quia ut a se habet esse a tali objecto, vel ab aliquo supplente vicem illius dicitur naturalis ejus imago et similitudo, et non habet hoc ab intellectu, cum sit idem intellectus omnium. Hoc idem dico de aliis, scilicet mensura et specificatione, nec valet ista consequentia, intellectio est causata ab aliquo particulariter: ergo est ejus similitudo naturalis, vel mensuratur ab illo, quia requiritur non simpliciter causari, sed sic causari, ut supra dixi.

Ad quartam dico, quod quamvis intellectus sit perfectior inlellectione, non tamen sequitur quod possit eam causare ut totalis causa, nec similiter sequitur de objecto, posito quod sit perfectius intellectione, quia etiam. Angelus est perfectior forma ignis, et tamen non potest eam causare. Dico ergo quod ratio est, quia talis intellectio est operatio propria tam potentiae quam objecti, ideo unum illorum non potest esse totalis causa, nisi contineret aliud secundum totam suam enti tatem.

Ad quintam dico, quod est actio im manens, eo modo quo exposui supra, q. 13. Cum quaeritur de objecto, aut agit actione immanente, aut transeunte? Dico, quod immanente, quia agit partialiter intellectionem, quae est recepta in altera causa ; dicitur enim immanens, ut comparatur ad causam principalem. Potest etiam concedi, quod actione transeunte, quia illa intellectio non recipitur in objecto, et concedo quod secundum alium et alium respectum dicitur transiens et immanens. Transiens quidem ut comparatur ad objectum in quo nullo modo recipitur. Immanens vero, ut comparatur ad potentiam in qua recipitur, et hoc non est aliquo modo inconveniens. Et sic patet quomodo eadem intellectio dicitur transiens et immanens.

Ad sextam dico primo, posito quod concurrat ex aequo, non sequitur quod possit esse ab una sola. Cum dicitur aeque perfecte est ab una, sicut ab alia, dico quod si intelligatur aeque perfecte .ab una, sicut ab alia, id est, quod .aeque dependeat in esse ab una, sicut .ab alia, partialiter tamen ab utraque conceditur. Si vero intelligitur aeque perfecte ab una, sicut ab alia, id est, quod secundum totum esse sit aeque perfecte ab una, sicut ab alia. Dico quod nec ab una, nec ab alia est secundum totum esse, sed ab utraque simul et totaliter ab utraque simul, sed partialiter ab utraque seorsum. Dico secundo, quod communiter una causa est principalior alia. Et cum infertur, quod intellectio habet aliquam perfectionem a principaliori, quam non habet a minus principali, dico, quod hoc non sequitur, sicut etiam patet de eodem effectu numero, qui dependet a pluribus causis essentialiter ordinatis, qui perfectius producitur a superiori quam ab inferiori, et tamen totus effectus est etiam ab inferiori ; sic in proposito intellectio etiam in infimo gradu, profectius producitur ab una causa quam ab alia, ut patet.

Ad septimam dico primo, quod aliud est loqui de intellectioni absolute, et aliud de intentione ejus, quia bene intellectio objecti absolute dependet ab objecto et potentia, quia ipsa nullo modo potest haberi sine objecto et potentia ; et concedo quod stante intellectione objecti potest intendi, et non ab objecto, quia objectum producendo illam in primo instanti produxit secundum totam virtutem et conatum, partialiter tamen, et potest intendi per majorem conatum intellectus, quia quanto intensius et firmius figitur in objectum, tanto illa intellectio intenditur ; an modo ab intellectu, an a voluntate imperante et firmante ipsum intellectum, visum est in secundo dist. 42. Concurrit ergo objectum necessario ad intellectionem etiam intensam, loquendo de intentione pertinente ad ipsum, puta quod intellectio nata est produci intensa ut octo quando objectum, et intellectus agens toto conatu, et secundum totam virtutem. Modo pono quod intellectus non agat secundum totum conatum,etobjectum secundum totum conatum, tunc intellectio producitur intensa ut sex, ita quod intellectio intensa ut sex est ab objecto et intelletu, et principalius ab intellectu, et post illa eadem intellectio intenditur praecise per majorem conatum intellectus ; non enim est necesse objectum concurrere ad omnem gradum intensionis ipsius in tellectionis. Exemplum patet in simili. Pono, quod voluntas eliciat actum amoris, cum objectum amabile, et in primo instanti non eliciat secundum lotum conatum, et post continet eumdem secundum totum ejus conatum, patet, quod tunc praecise intendit illum nctum. Pono etiam quod voluntas eliciat actum amoris secundum totum conatum non tamen habituata, et post continuet eumdem actum ut habituata, puta quod infundatur habitus, qui concurrat active ad eumdem actum, tunc patet quod ille idem actus ut elicitus a voluntate ut habituata eritintensior, quam ut elicitus ab eadem non ut habituata, eliciente tamen utrobique aequali conatu. Sic videtur dicendum in proposito, quod aliquis gradus intensionis potest esse propter majorem conatum intellectus.

Cum infertur, si aliquis gradus potest causari a solo intellectu, ergo et quilibet alius praecedens, cum sint ejusdem rationis cum illo, dico, quod hoc non sequitur. Et patet in simili. Voluntas potest non habituata elicere actum intensum ut sex, et hoc secundum totum suum conatum, et habituata potest ipsum producere ut octo intensum ; ergo voluntas potest non habituata producere actum ut octo, patet, quia omnes gradus intensionis sunt ejusdem rationis, et tamen hoc non sequitur, quia habituata potest producere actum intensiorem, quam non habituata, ut patet a Doctore, in primo, dist. 17. et in tertio, dist. 27. Non valet ergo, potest elicere aliquem gradum, ergo quemlibet ejusdem rationis. Et cum ultra probatur, si potest producere gradum perfectiorem, ergo et imperfectiorem ejusdem rationis, dico quod aliud est addere gradum intellectioni praeexistenti, et aliud est producere ipsum ut perfectiorem ; intellectio enim intensa ut octo includit necessario omnes gradus praecedentes. Concedo ergo quod si intellectus potest producere intellectionem intensam ut octo sic quod totam producere, quod etiam poterit producere imperfectiorem, si agit cum majori conatu. Sed modo negatur quod intellectus etiam secundum totum conatum possit producere intellectionem objecti intensam ut octo, imo nec ut sex, quia tunc produceret totam intellectionem objecto non concurrente. Si dicatur, quod Doctor concedit in secundo, distin. 18. quod si causa potest producere effectum perfectum, quod potest producere effectum imperfectiorem ejusdem rationis, dico quod hoc verum est, quod si intellectus meus potest ut totalis causa producere intellectionem lapidis perfecte ut octo ita quod producat totum illum effectum, quod etiam potest producere intellectionem lapidis imperfectiorem, si agit cum minori conatu, et sic Doctor intelligit. Dico secundo, quod forte posset concedi, quod objectum etiam convenit ad intellectionem secundum omnem gradum, quia intellectio dependet continue tam ab objecto quam ab intellectu. Sed de hoc non est ita certum, et ideo prima responsio est probabilior.

Ad octavam, dico primo, quod quando Doctor hic in praesenti quaest. dicit quod corpus non agit effectum, nisi approximetur localiter, etc. quod non dicit secundum intentionem propriam, si tamen intelligit de approximatione locali circumscriptive, ita quod passim sit etiam in loco circumscriptivo, quia expresse vult in 2. dist. 29. quod lapis possit immediate movere intellectum Angeli ad sui notitiam, qui tamen non est in loco circumscriptivo. Dico secundo, quod corpus dicitur approximari localiter, non tamen circumscriptive, quia non potest passum in quod agit intellectionem sui esse in loco circumscriptive, sufficit tamen quod passum sit in loco naturali definitivo, quia non potest in quocumque distantia agere in intellectum, ut patet a Doctore in secundo, et in quarto, distin. 25. Corpus etiam ut agit effectum corporalem approximatur passo localiter, ita quod oportet passum esse in loco circumscriptivo, sed non sic est quando agit effectum spiritualem, qualis est intellectio objecti. Et sic patet, quia si poneretur lapis extra universum, ita quod nullo modo esset in loco circumscriptive, vel quod Deus conservaret lapidem, et non in loco quod Deus posset facere, ut supra patuit, a 11. Patet quod lapis posset movere intellectum ad sui notitiam, et sic causare partialiter effectum spiritualem, non tamen corpus posset immediate ut causa totalis causare aliquem spiritualem effectum. Sed de hoc alias erit sermo.

Ad nonum dico, quod non habito pro inconvenienti quod idem effectus secundum alium et alium respectum ad aliam et aliam causam, sicut etiam patet de effectu producto a pluribus causis essentialiter ordinatis, qui dicitur aequivoce produci a causa prima, sed a causis remotioribus, et univoce produci a causa proxima, ut patet de homine, qui producitur a Deo, a Sole et ab homine, sic in proposito ; non enim est major ratio de pluribus causis totalibus essentialiter ordinatis, quam de pluribus partialibus integrantibus unam totalem. Dico secundo, quod intellectio est effectus aequivocus, tam respectu objecti quam respectu intellectus. Cum dicitur, quod intellectio est similitudo objecti naturalis , dico, quod propter hoc non sequitur quod sit effectus univocus, quia requiritur quod sit similitudo in natura, id est, quod causa et effectus sint ejusdem perfectionis specificae ; modo objectum et intellectio non sunt hujusmodi. Sed dicitur intellectio similitudo naturalis objecti, quia quasi ejus imago ponitur per imitationem, cum per ipsam objectum cognoscatur.

Ad decimam responsionem quaere alibi. Sunt etiam in isto articulo multae difficultates, sed istae pro praesenti sufficiant.