De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ad primum bene explicat, quando continentia virtualis tollit capacitatem habendi (formam formaliter, non ratione sui, sed alicujus concomitantis. Explicat etiam unde constat, quod idem non transmulalur a semetipso, de quo 2. dist. 25. n. 20. ubi ostendit lignum ad praesentiam ignis non se comburere, assignans hujus rei rationem, vide I. dist. 3. q. 7. n. 27. et 2. dist. 3. q 7. 8. ad 4. et q. 11. dist. 2. q. 10. num. 12. quibus locis explicat quomodo idem movet semetipsum, et est aciivum simul et passivum, et in actu et potentia.
Ad primum principale, si teneatur in tertio articulo, quod intellectus agens active se habeat ad intellectionem, et possibilis passive, tunc non secundum idem movet et movetur anima ad intellectionem, nec tamen secundum distincta snbjecto, quia illa duo non sic distinguuntur. Si autem dicatur quod possibilis active se habeat ad intellectionem, tunc idem secundum idem movet ad eam et movetur.
Et si dicatur hoc esse impossibile, quia tunc idem secundum idem esset in potentia et in actu.
Respondeo, omnis actio, quae est ad formam non activam, est agentis aequivoci, et non univoci, quia si agens esset univocum, forma, qua agit, esset ejusdem rationis cum forma terminante, et ita illa esset activa. Augmentationum autem et multarum alterationum, et communiter motus localis, termini non sunt formae activae ; igitur movens in istis et universaliter agens aequivocum est in actu aliquo non ejusdem rationis cum termino ad quem mobile est in potentia, sed est in actu secundum aliquid virtualiter, vel eminenter continens illum terminum ; sic diceretur in proposito, quod idem in anima est ratio virtualiter continendi intellectionem ut effectum aequivocum, et recipiendi eamdem.
Contra hoc, habens formam nobiliorem non est natum recipere formam minus nobilem ; igitur habens illam nobiliori modo, scilicet virtualiter non est natum recipere illam formam formaliter.
Et confirmatur, quia pari ratione diceretur quod quodlibet, quod sit tale formaliter, esset tale virtualiter, et ita quodlibet transmutaretur a seipso.
Ad primum, dico quod forma ejusdem speciei non potest simul haberi intensius et remissius, nec duae formae, ut contraria et media, possunt simul esse in eodem ; sed tamen duae formae disparatae bene possunt simul esse et etiam ejusdem generis remoti, sicut calor et color, quarum tamen una est nobilior altera.
Non est igitur impossibilitas formarum in eodem, quia una est eminentior altera, vel eminenter sive virtualiter ipsius contentiva, sed ex aliqua ratione speciali, puta propter contrarietatem, vel unitatem specificam, vel aliquam aliam talem.
Antecedens igitur universaliter sumptum falsum est, et licet in multis singularibus videatur esse verum, tamen hoc non est ratione nobilioris formae, vel nobilioris modi habendi formam, et minus nobilis, sed ex aliqua ratione speciali, quae non reperitur hic in principio motivo, et in ista forma recepta.
Si tamen aliquid haberet istam formam eminenter sic, quod infinite virtualiter non esset capax ejus formaliter, quia infinitas excludit omnem potentialitatem ; sed quando forma illa virtualiter, sed finite habetur, bene potest aliqua perfectio, licet secundum quid, et accidentalis addi subjecto per hoc, quod illa recipit formaliter, sicut licet substantia sit simpliciter perfectior accidente, tamen aliquo modo perficitur recipiendo accidens, et totum illud, scilicet substantia qualis, perfectior est, quam substantia sola ; sic potentia operans est perfectior seipsa quam potentia sola, et operatio est aliqualis perfectio ipsius potentiae, licet potentia sit simpliciter perfectior operatione.
Ad confirmationem illam potest dici, quod ibi est cautela transferendi se a parte opponentis ad partem respondentis propter defectum argumenti, nec videtur aliud nisi obligare respondentem ad probandum unum necessarium manifestum, puta quod non quodlibet movet se. Et ad illam probationem pari ratione, etc. potest dici, quod licet in hoc quod est esse in potentia tale formaliter non sit aliqua repugnantia ad hoc quod est esse tale virtualiter, nec e converso, quantum est ex parte rationis terminorum, quia tunc ubique esset eadem repugnantia, tamen alicubi concomitatur unum istorum aliquid quod repugnat alteri. Et tunc gratia materiae verum est, quod illud quod est tale virtualiter, non potest recipere tale formaliter, sed non per se propter hoc quod est habere virtualiter, sed propter illud concomitans.
Exemplum, Sol est calidus virtualiter, et tamen non potest recipere calorem formaliter, sed tamen non repugnat ei esse formaliter calidum propter hoc, quod est calidus virtualiter, quia etiam Saturno, qui est frigidus virtualiter, repugnat esse calidum formaliter ; hujus autem repugnantiae causa communis est Soli et Saturno, quia corpus coeleste non est receptivum qualitatis elementaris, vel cujuscumque corporis corruptibilis, sicut nec e converso. Sic in proposito, aliquod mobile ad formam concomitanter habet aliquid, propter quod repugnat sibi virtualiter continere eam, sicut lignum habet aliquid, propter quod repugnat sibi virtualiter continere calorem, sed hoc non est, quia est receptivum caloris, sed quia habet talem formam mixtam.
Ad argumentum in oppositum, cum arguitur de objecto, quod actio est immanens, concedo, quod intellectio, quae dicitur actio, id est, operatio, est actio immanens simpliciter in potentia operante ; sed actio illa de genere actionis, quae terminatur ad illam operationem, aliqua quidem est immanens, non solum in eodem supposito, sed etiam in parte intellectiva, et secundum unum modum dicendi in tertio articulo, est immanens in eodem intellectu possibili: ad illam tamen intellectionem est aliqua actio non immanens, puta illa quae est objecti.
Cum arguitur de memoria, quod illa non intelligit, illa ratio deficit dupliciter : Primo, quia removendo aliquid a memoria non propter hoc concluditur illud competere intellectui possibili, sed magis contrarium, quia secundum dicta in tertio articulo, vel solus intellectus possibilis est memoria, vel saltem intellectus ille includitur necessario in memoria. Secundo deficit, sic quia memoriam non intelligere, non concludit ipsam non esse activam respectu intellectionis, ut termini per actionem ejus producti ; verbum autem non est terminus productus per intellectionem, sed per actionem aliquam productivam de genere actionis.