De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum libertas voluntatis, et necessitas naturalis possint se compati in eodem respectu ejusdem actus et objecti?
Alens. I. p. q. 38. m. I. 2. et 2. p. q. 74. m. 7 I). Bonav. 2. d. 39. num. 2.D. Thom.2. quaest 10. art. 1. 2. Henr. quodi. 3. q. 17. et quodl. 4 quaest. 10. et in sum. art. 6. g. I. Aureol. I d. I . q. 3. Capreol. q. 3. or. I. Richard. 2. d 38. art.2. q. I . Vasq. I. 2. d. 39. vide Scot. 9 met. q. 13.
Consequenter quaerilur de voluntale. Et primo de actione ejus in communi ; secundo in speciali de distinctione unius actus ejus intrinseci ab alio actu ; et tertio de distinctione actus intrinseci ab extrinseco.
Prima quaestio est haec : Utrum libertas voluntatis, et necessitas naturalis possint se compati in eodem respectu ejusdem actus et objecti.
Et arguitur quod non, quia necessitas et libertas videntur repugnare, juxta illud Augustini de Libero arbitr. Satis, inquit, compertum est nulla ratione fieri mentem servam , libidinis, nisi propria voluntate ; et statim post, qui motus, si culpae deputetur, non est naturalis, sed voluntarius ;in eo quidem similis motui illi, quo deorsum lapis fertur, quod sicut iste est proprius lapidis, sit ille animi, sed in eo dissimilis, quod in potestate non habet lapis cohibere motum, quo movetur deorsum ;animus vero non sic: et sequitur : Ideo
naturalis lapidis est ille motus, animi vero iste voluntarius. Haec verba Augustini, et paulo post verba discipuli ab Augustino quidem approbata, sequuntur ista : Motus, quo voluntas convertitur, nisi esset voluntarius, et in nostra penitus potestate, neque laudandus, neque culpandus homo esset, neque movendus ;movendum autem hominem non esse quisquis existimat, de hominum numero exterminandus est. Ex istis satis patet, quod repugnat naturalis motio, et libera respectu ejusdem.
Contra o. de Civit. 10. Si necessitas, inquit, dicenda est, quae non est in nostra potestate, sed etiam si nolumus, efficit quod potest, ut est necessitas mortis, manifestum est voluntates nostras, quibus recte vel perperam vivitur, sub tali necessitate non esse. Et sequitur: Si autem definiatur illa necessitas esse secundum quam dicimus necesse. est, ul ita sit aliquid, aut ut ita fiat, nescio cur eam timeamus, ne nobis libertatem auferat voluntatis ; neque enim et vitam Dei, et praescientiam Dei sub necessitate ponimus, si dicamus necesse est Deum semper vivere, et omnia praescire ; et post, cum dicimus, necesse est, ut cum volumus, libero volimus arbitrio, et verum dicimus,el non ideo liberum arbitrium, necessitatis subjicimus, quae adimit libertatem.