De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Voluntatem divinam habere necessario amorcm essentialem et notionalem, alioquin posset carere perfectione infinita, quod repugnat. Ponit ad hanc probandam tres rationes D. Thom. et Henrici, quae procedunt de omni voluntate, respectu objecti infiniti clare visi, vel in communi apprehensi. De quo late et solide egit i. d. I. q. 4. per totum.
Hic sunt tria videnda. Primo, an , in aliquo actu voluntatis sit necessitas. Secundo, si cum hoc stet ibi libertas. Tertio, si quandoque cum libertate possit stare naturalis necessitas.
De primo (a) dico, quod in actu voluntatis divinae est necessitas simpliciter, et hoc tam in actu diligendi se quam in actu spirandi amorem procedentem, scilicet Spiritum sanctum, hoc sic patet, quia Deus necessario est beatus ; igitur necessario videt, et etiam diligit objectum beatificum. Similiter Spiritus sanctus est Deus, et per consequens summe necessarius in essendo ; igitur cum accipiat esse procedendo, actus ille quo procedit, est simpliciter necessarius ; utraque autem conclusio probatur propter quid, sic : Voluntas infinita (b) ad objectum perfectissimum se habet modo perfectissimo se habendi ; voluntas divina est hujusmodi ; igitur ad summum diligibile se habet modo perfectissimo, quo possibile est aliquam voluntatem se habere ad ipsum ; sed hoc non esset, nisi ipsum necessario, et actu adaequato diligeret, et etiam amorem ejus adaequatum spiraret, quia si aliquod istorum deficeret, posset sine contradictione intelligi aliquam voluntatem perfectiori modo se habere ad objectum, quia ille modus posset intelligi perfectior ; et ille modus non includit contradictionem, quia non est contradictio, quod voluntas infinita habeat actum infinitum circa objectum infinitum, et per consequens actum necessarium, et etiam necessario, quia si posset non habere talem actum circa tale objectum, posset carere summa perfectione.
Similiter, si amor adaequatus objecti est spirabilis, ut credimus, maxime competit voluntati infinitae esse principium spirandi illum.
Ad hanc conclusionem (c) ponuntur quaedam probationes, quae etiam concludunt de omni voluntate respectu illius objecti, sive clare visi, sive in universali apprehensi, sicut modo ipsum apprehendimus.
Prima probatio talis est : Voluntas necessario vult illud in quo est ratio omnis boni, quia non potest objectum aliquod non velle, in quo non est malitia aliqua, nec aliquis defectus boni ; finis autem ultimus est hujusmodi.
Secunda probatio (d)habelur ex dicto Philosophi 2. Physic. Sicut principium in speculabilibus, sic finis in operabilibus ; et 7. Ethicor. In actionibus, quod cujus gratia est principium, quemadmodum in Mathematicis suppositiones ; nunc autem intellectus assentit necessario principiis in specialibus ; igitur vounias necessario assentit ultimo fini in agibilibus.
Tertia probatio talis est : Voluntas necessario vult illud cujus participatione vuIt quidquid vult ; ultimus finis est hujusmodi ; igitur, etc. Probatio majoris : Omne variabile reducitur ad aliquid invariabile, et ita varietas actuum circa ea quae sunt ad finem, praeexigit actum invariabilem, et per consequens maxime circa illud, cujus participatione alia objecta terminant actum. Minor probatur per illud 8. de Trin. 3. Tolle hoc, tolle illud, vide ipsum bonum si potes, et ita Deum videbis, non alio bono bonum, sed omnis boni bonum.