REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum aliquid aliud a Deo sit in intellectu divino, ut objectum sui intellectus ?
Doctores citati q. antecedenti. Doctor d. 35. et 39. a n.5. et quodl. 14.art. 2. sig. Hic intelligendum est. Molina I. part. q. 14. art. 6. Rada tom. I. controu. 29. art. I.
Circa distinctionem XXXVI. quaero : An aliquid aliud a Deo sit in intellectu divino, ut objectum intellectus secundum esse intelligibile.
Quod non videtur. Potentia non . excedit in operando suum proprium objectum, ut dictum est in quaestione praecedente ; igitur ejus intellectus intelligendo non excedit essentiam suam ; excederet autem, si aliud esset in eo, ut objectum intelligibile ; ergo, etc.
Praeterea secundo sic : si aliquid ab essentia divina esset objectum intelligibile, igitur intellectus ejus requireret ad actum intelligendi illud objectum ; sed intellectum ejus requirere aliud intelligibile, est intellectum suum vilescere ; igitur, etc.
Item tertio Sic : Cognita, ut cognoscuntur unica ratione, cognoscuntur indistincte. Sed quidquid ab intellectu divino cognoscitur distincte, et sub una ratione, quia per rationem essentiae suae ;
igitur intellectus divinus non cognoscit aliud ab essentia, quia sic cognosceret plura distincte per unam rationem cognoscendi, quod non videtur possibile.
Contra ad Hebraeos 4. Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.
Et ad hoc ut solvatur quaestio ista, oportet ut sciatur sub qua ratione Deus cognoscit alia a se, et formatur sic quaestio :