De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) De primo dicit, quod in actu divinae voluntatis est necessitas simpliciter, etc. Et sic patet haec conclusio a posteriori, sive quasi ab effectu, quia amor divinae essentiae est simpliciter necessarius ; ergo productio illius erit simpliciter necessaria, quia non potest esse effectus simpliciter necessarius, nisi et productio ejus sit simpliciter necessaria, quia si est possibilis ; ergo et effectus possibilis, hoc idem dico de Spiritu sancto.
(b) Voluntas infinita. Deinde probat utramque conclusionem per medium sumptum a priori, sive a causa, quia voluntas infinita ad objectum perfectissimum se habet modo perfectissimo se habendi, etc. Et breviter ista ratio de amore primo, quo voluntas divina amat essentiam divinam, tenet, supponendo primo, quod ille amor sit summa perfectio voluntatis divinae,
loquendo de perfectione, quae consistit in actu secundo, quo perfectissime conjungitur objecto perfectissimo, sive quo immediate attingit objectum formaliter in fini tum,ut patuit in primo, d. 2. p. 1, q. I. in illis praeambulis, exponendo propositionem Philosophi 12. Metaph. quod si intelligere primi esset aliud a scientia sua, etc. Secundo, quod omnis perfectio divina est ibi simpliciter necesse esse, quia si non esset simpliciter necessario, tunc non repugnaret formaliter posse non inesse, et sic Deus posset carere aliqua perfectione simpliciter, et sic posset esse non Deus ; est ergo ibi amor divinae essentiae simpliciter necessarius, cum sit perfectio simpliciter et formaliter infinita. Tertio, si illud quod est formaliter necesse esse non est originative, sive quasi originative a seipso, sed originative ab alio, tunc illud a quo est originative, sicut dat originato entitatem, ita et necessitatem necessario concomitantem, etiam ut gradum intrinsecum ipsam entitatem. Hoc patet, quia si A est originative secundum totum suum esse a B, si sit formaliter necesse esse, hoc habebit ab ipso B, a quo habebit entitatem illam, et tunc sequitur ultra, quod B necessario originat A ; patet, quia A est necesse esse, et non est necesse esse formaliter, nisi per originationem, per quam accipit originative tale esse, ergo ejus originatio erit simpliciter necessaria, ergo voluntas divina necessario elicit amorem divinae essentiae. Posset etiam confirmari per hoc, quod voluntas formaliter infinita est simpliciter necessario rectissima, ita quod est impossibile ipsam deficere ab aliquo gradu rectitudinis. Cum ergo respiciat objectum formaliter infinitum, sequitur quod diligit illud quantum est diligibile, sed est diligibile amore infinito ; ergo talis voluntas necessario diligit illud amore infinito, quia da oppositum, scilicet quod possit ipsum non diligere amore infinito ; ergo potest deficere ab aliquo gradu rectitudinis, quia ipsa tenetur ipsum diligere amore infinito, et si sic, sequitur quod absolute diliget Deum necessario simpliciter, et haec confirmatio patet in primo, dist. 2. parte 1. quaest, illa de unitate Dei, de productione spiritus, scilicet, quae est a voluntate, ut patet a Doctore in primo, dist. 10. Patet similiter quomodo illa productio sit simpliciter necessaria. De hoc prolixe vide Doctorem in primo, dist. 10. et 2. dist. 1. et supra in quodl. quaest. 14.
(c) Ad hanc conclusionem. Deinde Doctor adducit quasdam probationes, quae concludunt etiam de omni voluntate creata, et sunt Henrici, quae probationes licet sint adductae in primo, dist. 1. quaest. 4. tamen hic etiam aliqualiter pertractantur, quarum prima est : Voluntas necessario vult illud, in quo est ratio omnis boni, quia non potest aliquod objectum non velle, in quo non est malitia aliqua nec aliquis defectus boni, quia objectum nolitionis est tantum malitia, sive privatio boni, ut patet a Doctore est hujusmodi, quia ibi est ratio omnis boni in 2. dist. 25. et dist. 42. Finis autem ultimus aliter non esset finis ultimus. (d) Secunda probatio habetur ex dicto Philosophi 2. Physic. (quae propositio est prolixe exposita, quaest. ult. prolog.), et 7. Ethic. In actionibus, quod cujus gratia est principium quemadmodum in Mathematicis suppositiones, etc. Vult dicere, quod finis in hujusmodi actionibus est principium, sicut petitiones sunt principium in Mathematicis: petitiones illae sunt principia per se nota, et hoc ponitur in principio libr. Euclidis: Si ab aequalibus aequalia demas remanentia sunt aequalia. Sicut ergo petitiones sunt principium in Mathematicis, quae Mathematicalia sunt simpliciter speculabilia, sicut ergo petitiones sunt principium necessarium in Mathematicis, sic finis est principium necessarium in operabilibus, sive agibilibus. Cum ergo intellectus assentit necessario principiis speculabilibus, ut patuit in primo, dist. 1. q. 3. ergo similiter voluntas necessario assentit ultimo fini in agibilibus.