De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(e) Istae rationes non videntur probare conclusionem necessariam, etc. Cum dicit primo, quod prius potest esse sine posteriori, intelligitur quando, et prius et posterius sunt entia absoluta, et realiter distincta, aliter non concluderet, ut exposui in secundo, dist. 12. q. 2. et etiam, quod posterius non necessario sequatur essentialiter posito priori : patet, quia partes compositi et unitae realiter distinguuntur a toto,
et sunt priores essentialiter, et tamen non possunt esse simul unitae sine composito, ut exposui in 2. dist. 12. q. 2. Modo objectum fruibile est natura absoluta, ut patuit supra q. 1. Visio etiam ipsius objecti est qualitas absoluta, ut patuit supra q. 13. Et similiter voluntas creata est natura absoluta, ut patet in 2. dist. 16. et actus diligendi est qualitas absoluta, ut patet supra q. 23. et tamen visio objecti, et ipsa voluntas creata sunt prius natura ipso actu diligendi: patet, quia actus diligendi praesupponit voluntatem elicientem et visionem objecti, et distinguitur realiter actus diligendi a visione et voluntate, ut patet ; ergo potest esse visio objecti sine actu diligendi ipsum objectum. Et addit, et hoc loquendo de dilectione in voluntate creata. Hoc dicit ad differentiam dilectionis in voluntate divina, quia licet voluntas divina sit entitas absoluta, et similiter dilectio, non tamen est realiter distincta a dilectione illa. An modo sit prius natura ipsa dilectione, exposui in 2. dist. 1. q. 1. Et per hoc, quod dicit Doctor quod quando sunt duae naturae absolutae, intelligit quod de facto sunt realiter distinctae, quia nunquam dantur duae naturae absolutae, quin sint realiter distinctae. Si ergo non includit contradictionem esse visionem essentiae divinae sine fruitione ejusdem, sequitur quod oppositum non sit simpliciter necessarium, scilicet quod stante visione essentiae divinae necessario fruatur ipsa, quia ut patuit potest non frui.
(f) Hic dicitur, scilicet ab Henrico, quod major est vera de illis absolutis, quorum unum non dependet ab alio, sicut patet de composito, quod dependet a partibus simul unitis, nec ambo absoluta a tertio : In proposito autem visio et fruitio dependent ab eodem tertio, scilicet objecto. Vult dicere, quod quamvis absolute fruitio non dependeat a visione, et per consequens absolute non repugnet visionem posse esse sine fruitione, ut praecise comparantur ad invicem, amen ut comparantur, scilicet intellectus et voluntas ad objectum fruibile posita praesentia talis objecti, intellectus necessario videt illud, et similiter voluntas fruitur illo objecto viso.
(g) Contra hoc arguit : Quodcumque absolutum potest Deus immediate causare, etc.
Ista littera sic exponitur per aliqua dicta : Primo, quod Deus quodcumque absolutum potest immediate cau sare sine quocumque alio absoluto extrinseco, et realiter distincto, quia licet non posset immediate causare compositum sine partibus, quia intrinsece dependet ab illis, potest tamen omnem effectum absolutum immediate causare sine omni causa secunda, quia potest supplere omnem causalitatem causae secundae, et sic potest immediate causare in voluntate fruitionem essentiae divinae sine visione concurrente, ut causa secunda, et posset illam contingenter causare, quia quidquid causat ad extra, contingenter causat, ut patet in 1. d. 2. d. 8. Posset etiam immediate causare fruitionem illam non causando prius visionem, sed tunc voluntas per illam fruitionem non fruitur objecto fruibili, ut alias prolixe exposui. Secundo praesupponit, quod visio essentiae sit causa fruitionis, causa tamen secunda, et causa necessaria, ut patet. Dicit igitur Doctor, posito quod visio essentiae sit causa necessaria fruitionis ejusdem, non tamen sequitur quod si Deus immediate causaret illam visionem, quod etiam causaret fruitionem, quia Deus potest contingenter causare visionem non causando fruitionem. Si enim necessario causaret fruitionem prius visione causata, quae visio ponitur causa secunda effectiva fruitionis, tunc causa secunda determinaret et necessitaret Deum ad causandum, quod est impossibile ; licet ergo tam visio quam fruitio causentur a Deo, tamen utrumque contingenter causat, et potest causare visionem non causando fruitionem, et causata visione non necessitatur ad causandum fruitionem.
(h) Praeterea, potentia quae necessario agit circa objectum necessario continuat actum illum quantum potest, etc.
Sunt aliqua exponenda in ista littera, primo ibi : Potentia quae necessario agit circa objectum, necessario continuat actum illum quantum potest. Hoc intelligitur de actione immanente, quae proprie non habet esse permanens, sed in continuo fieri, ut patet supra q. 13. de intellectione et volitione, et hujusmodi, quae tamdiu sunt, quamdiu continuantur in esse. Et ideo si potentia necessario elicit actum, tunc objectum necessario continuat illum ; sed loquendo de actione transeunte, non est simile, quia bene potest effectus produci necessario, quia tamen non amplius continuatur a tali causa ; patet de igne producente calorem in ligno, vel formam substantialem in aliqua materia, qui necessario producit effectum, et tamen ipsum productum non continuat, intelligitur ergo de actione immanente, sive de operatione potentiae. Et sic similiter intelligitur illud quod sequitur, scilicet, illud, quod est intrinseca ratio ipsius potentiae necessario attingendi, scilicet actione immanente, erit etiam ratio semper necessario agendi, quantum est ex parte potentiae. Et dicit quantum est ex parte potentiae, quia aliunde potest esse defectus et impedimentum.
(i) Minor probatur. Ista probatio stat in hoc, quia si voluntas necessario vult ultimum finem in universali, necessario vult omnia requisita ad volitionem finis, et praecipue si illa necessario requis a sunt in potestate voluntatis. Sed ad continuandam volitionem finis necessario requiritur continuatio cognitionis finis, quia sicut voluntas non potest elicere actum, nisi circa praecognitum, ita non potest illum continuare circa idem objectum, nisi habeat objectum praesens actu cognitum. Cum ergo sit in potestate voluntatis continuare actum cognoscendi ultimum finem, et non continuare, patet quia potest imperare intellectui, ut continuet actum illum cognoscendi, et ipsum firmare in tali cognitione, ut patet in secundo, dist. 42. sequitur, quod si ipsa voluntas vult necessario ultimum finem in universali, quod etiam necessario continuabit actum cognoscendi illum finem necessario, scilicet firmando intellectum in tali cognitione, cujus oppositum experimur, quia non semper firmat intellectum in cognitione finis, patet, quia aliquando convertit intelligentiam, sive intellectum ad aliud objectum. Et quomodo convertat, vide Doctorem in secundo, dist. 42. vel si actu non convertit, saltem non impedit quin objectum aliud occurrens impediat illam cognitionem ; patet, quia si fortius objectum occurrit intellectui statim causat notitiam sui in intellectu, et sic impedit cognitionem alterius objecti. Et quomodo hoc sit verum, vide quae exposui in secundo, dist. 9. etiam in primo, dist. 3. q. 6.
Tertio ibi exponendo auctoritatem Augustini, quod nihil est tam in potestate voluntatis, etc. hoc intelligitur non tantum de actu elicito voluntatis, sed etiam de actu imperato. Et cum dicit, quod in potestate voluntatis est, quod per ejus imperium alia potentia habeat actum, vel non habeat, hoc non intelligitur de omni actu alterius potentiae, quia non de actu primo intelligendi objectum, cum ille necessario praesupponatur, sed intelligitur, vel quantum ad continuationem actus firmando intellectum, vel ipsum avertendo a consideratione objecti, de quo dixi in secundo, dist. 9. et dist. 42.
Ultimo nota de suspensione actus voluntatis, aliquando enim suspendit actum absolutum scilicet nullum actum eliciendo circa objectum ; aliquando suspendit actum voluntarie, et tunc non potest suspendere, nisi eliciendo alium actum quo suspendit, ut cum dico, volo non amare Joannem et tunc voluntarie suspendo actum amoris, et hoc potest dupliciter contingere, scilicet vel actum amoris prius elicitum suspendere, et sic non continuare actum amoris, et tunc volo non continuare actum amoris, vel absolute volo non amare, ita quod nullo modo volo elicere actum amoris. Et sic patet ista littera.