De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Rejicit rationes D. Thomae allalas, n. 3. Ad primum, declarat quomodo defectus omnis mali non necessilat ad amandum, sed ad non odiendum : sic idem habet, I. d. 3. q. 4, n. 18.
Hic adverle, licet Doctor ut dubium reliquerit, an voluntas possit velle malum l. d. I. q. 4. 18. 18. et 2. d. 6. q. 2. n. 13. et 43. q. 2. tamen resolvit negaiive, 4. d. 49. q. 10. ad 2. art. et d. 50. q. 2. ad I. et in hac littera. Ad secundum explicat bene illud : Sicut principium in speculabilibus, etc. quod tenet quoad ordinem objectorum intelligibilium et volibilium inter se, et etiam quoad ordinem potentiarum ordinate tendentium in illa. Sed non est idem modus utriusque potentiae tendendi in illa, alias intellectus consentiret principio propter conclusionem, sicut voluntas fruilur utendis, et utitur fruendis ; et haec necessario tenderet in media, sicut illa in conclusiones. Vide Doct. I. d. 4. n. 16. Ad tertium, falsum csse voluntatem necessario velle id, cujus participatione vult, quidquid vult. Vide alia argumenta soluta, d. q. 4 a n. 16. Explicat n. 7. quomodo Deus omnia vult necessario necessitate immutabilitatis, quia non potest velle oppositum ejus quod semel voluit, alias mutaretur. Quod repugnat, ex I. distinct. 8. quaestion. ultima.
Secundum (j) scilicet quod illae probationes non sunt necessariae, patet discurrendo per eas. Ad primam, negatur major, quantumcumque in objecto aliquo sit perfectio tota objecti, tamen ad necessitatem actus requiritur, quod potentia necessario tendat in illud objectum ; et quidquid sit de voluntate creata beata, et de perfectione ejus supernaturali, qua tendit in objectum illud, tamen diceretur quod voluntas viatoris simpliciter contingenter tendit in illud, etiam quando est in universali apprehensum, quia illa apprehensio non est ratio determinandi voluntatem ad necessario volendum illud ; nec ipsa voluntas necessario se determinat illo posito, sicut nec necessario continuat illud positum. ut actum est in secunda ratione ; tamen ista posset concedi, quod voluntas non potest resilire ab objecto, sive nolle objectum, in quo non ostenditur aliqua ratio mali, nec aliquis defectus boni, quia sicut bonum est objectum hujus actus qui est velle, ita malum vel defectus boni, quod pro malo reputatur est objectum hujus actus, qui est nolle, et non sequitur ultra, non potest nolle hoc, igitur necessario vult hoc, quia potest hoc objectum neque nolle, neque velle, ut actum est supra, pertractando illam auctoritatem primo Retraclationum.
(k) Contra hoc potest argui : Si non potest nolle hoc objectum, hoc ideo est, quia habet in se aliquid, cui repugnat illud nolle ; tale autem repugnans non potest esse nisi actu velle illud objectum ; igitur illud necessario sibi inest. Major probatur, quia si unum incompossibilium repugnat, alterum necessario inest. Minor probatur, quia nulli inclinatio ad volendum habitualia vel aptiludinalis repugnat illi nolle actuali, quia cum uno actu posset stare possibilitas vel aptitudo ad oppositum actum.
Hic potest dici, quod illud repugnans actui nolendi finem est ipsamet potentia voluntatis, quia ipsa non potest habere velle, nisi respectu objecti volibilis, vel nolle nisi respectu objecti nolibilis, quia nullum illud velle, vel nolle est possibile fieri ; finis autem non habet rationem nolibilis, quia nec malitiam, nec defectum boni. Unde hoc (1), quod est nolle finem, includit contradictionem, sicut videre sonum, sicut vult Augustinus in Enchirid. 14. Sic enim beati esse volumus, ut miseri esse non solum nolimus, sed nequaquam velle possimus. Sicut igitur repugnat ipsi actui volendi tendere in miseriam, ita videtur repugnare actui nolendi tendere in beatitudinem, vel forte et magis (m), quia non ita caret miseria omni ratione volibilis, sicut beatitudo ratione nolibilis.
Ad secundam probationem, illud simile Philosophi de fine et principio debet intelligi quoad duo, scilicet quoad ordinem objectorum intelligibilium et objectorum volibilium inter se, et etiam quoad ordinem, quem habent respectu potentiarum ordinate tendentium in ipsa. Intelligo sic primum, quod sicut est ordo in veritate inter principium et conclusionem, quae habet veritatem participatam a principio, sic est ordo inter finem et ens ad finem in bonitate, sive appetibilitate, quia ens ad finem habet bonitatem participatam respectu finis. Et ex hoc sequitur secundum, scilicet quod sicut intellectus ordinate tendens in illa vera, propter principium assentit conclusioni, sic voluntas ordinate tendens in illud quod est ad finem, tendit in ipsum propter finem. Sed non est simile hinc inde comparando illa ad potentias istas, ut absolute operantes, quia tunc non posset aliqua voluntas velle illud, quod est ad finem, nisi utendo, scilicet volendo ipsum propter finem, cum tamen dicit Augustinus 83. q. quaest. 30. quod perversitas voluntatis est in utendo fruendis, et fruendo utendis.
Ex quo habetur, quod voluntas potest objecto utendo frui ; non sic autem potest intellectus verum scibile intelligere tanquam principium, scilicet tanquam evidens ex terminis. Et ratio differentiae est, quia intellectus movetur ab objecto naturali necessitate ; voluntas autem libere se movet. Patet etiam in aliis, quod non est similis necessitas hinc inde, quia per principium necessario scitur conclusio, non sic per bonitatem finis necessario appetitur illud quod est ad finem.
Ad tertiam probationem, major potest simpliciter negari, quia si voluntas nihil necessario vult, non oportet quod illud, ratione cujus vult alia, necessario velit, sed quod illud contingenter velit sufficit ad volendum alia, eo modo quo vult ea.
Aliter potest dici, quod major potest habere duplicem intellectum, unum talem : Illud cujus participatione vult alia tanquam participatione objecti voliti, illud magis, vel prius vult ; alium talem, cujus participatione in entitate, vult alia quae participant entitatem, illud prius vult. Primus intellectus videtur esse verus, sed non secundus, quia etsi color, quem video, participet entitatem suam a primo ente, et visibilitatem a primo visibili, non tamen color visus requirit primum ens vel primum visibile prius videri, quia non videtur participatione ejus ut visi, sed ut entis, vel visibilis ; et tantum in isto secundo intellectu est minor vera, sicut et illa probatio adducta tantum probat, quod illud sit bonum, vel volibile participatione primi volibilis, non autem quod hoc praecise sit volitum participatione illius primi, ut voliti.
De isto igitur articulo (n), quidquid sit de voluntate creata beata, utrum scilicet per aliquid supernaturale necessitetur ad volendum ultimum finem, vel non, saltem probabiliter potest dici, quod non omnis voluntas creata necessitatur ex natura sua ad volendum finem, non solum absolute, quod manifestum est, sed nec posita apprehensione obscura illius objecti, sicut modo apprehendimus ; hoc saltem certum videtur, quod voluntas divina necessitatur simpliciter ad volendum bonitatem propriam.
(o) Et si quaeratur, an necessario velit aliquod aliud objectum ab eo, posset dici quod exclusa necessitate coactionis, de qua non est sermo, potest intelligi una necessitas immutabilitatis, quae excludit posse oppositum succedere ei, quod inest. Alia est necessitas omnimodae inevitabilitatis, sive determinationis, quae non solum excludit oppositum posse succedere isti, sed omnino excludit ipsum posse inesse ; loquendo de sola prima necessitate, Deus necessario vult quidquid vult, quia non potest succedere oppositum ei, quod inest, neque ex parte actus, neque objecti, quia hoc non posset esse sine aliqua mutatione in Deo, cum objectum esse volitum non ponat aliquid extra ipsum Deum, et non potest de non volito fieri volitum, vel e converso, quin sit mutatio in aliquo. Non enim est transitus a contradictorio in contradictorium nullo aliter se habente, quia tunc non esset ratio, quare illud contradictorium magis esset verum modo quam prius, et quare illud falsum. Sed de secunda necessitate potest dici, quod licet necessario voluntas divina habeat actum complacentiae respectu cujuscumque intelligibilis, inquantum in illo ostenditur quaedam participatio bonitatis propriae, tamen non necessario vult quodcumque creatum volitione efficaci, sive determinativa illius ad existendum ; imo sic vult contingenter creaturam fore, sicut contingenter eam causat, quia si necessario hac secunda necessitate vellet eam fore, necessario etiam necessitate inevitabilitatis eam causaret, saltem pro tunc, pro quando vult eam fore.