De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Voluntatem cum necessitate ad actum liberam esse probat ex Augustino et Anselmo. Secundo, Deus amat mcdia ad se libere ; ergo et se. Tertio, libertas est conditio intrinseca voluntatis ; ergo compatitur cum conditione perfectissima operandi, et talis est necessitas, ubi est possibilis. Explicat quomodo cum necessitate stat libertas, de quo late agit I. dist. 10. et 4. dist.49. q. I. art. I. et supra quodl. 2. Quaestio nimia controversa est, mihi tamen videtur non esse de re ipsa, sed de modo loquendi ; et Doctor tenet eum, quo Philosophos, Augustinus et Anselmus usi sunt. Vide Scholium ultimum, I. dist. 10. ubi circa hoc dixi quod verius visum fuit.
De secundo articulo principali, dico quodcum necessitate ad volendum stat libertas in voluntate. Hoc probatur, primo per auctoritates. Prima est Augustini in Ench. quae dicta est supra : Sic enim oportebat prius fieri hominem, et ut bene posset velle, et male, nec?gratis vel frustra si bene ; nec impune, si male,hoc est in statu illo primo, meretur vel demeretur. Et sequitur : Postea vero sic erit, ut male velle non possit, nec ideo libero carebit arbitrio, multo quippe liberius erit arbitrium, quod omnino non poterit servire peccato ; et subdit quasi pro probatione, neque culpanda est voluntas, aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, quia beati sic esse volumus, ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam prorsus velle possimus, sicut enim anima nostra nunc habet nolle infelicitatem, ita tunc
nolle iniquitatem semper habitura est. Item, Anselmus de lib. arbit. cap. 1. Qui sic habet, quod decet et expedit, ut hoc amittere nequeat, liberior est, quam ille qui sic habet hoc ipsum, ut possit perdere, et ex hoc concludit, liberior igitur est voluntas, quae a rectitudine declinare nequit.
Idem probatur per rationem.et primo quia ita est, nam ex praecedente articulo habetur quod voluntas divina necessario vuIt bonitatem suam. et tamen in volendo eam est libera ; igitur, etc. Probatio minoris, quia potentia operans circa unum objectum, non absolute, sed in ordine ad aliud, eadem est operativa circa utrumque objectum, sicut arguit Philosophus in secundo de Anima, quod illa potentia, qua cognoscimus differentiam unius objecti ab alio objecto, ipsa nata est cognoscere utrumque objectum in se, sicut ipse arguit ibi de sensu communi ; nunc autem voluntas ipsa divina refert ad finem aIia objecta, quae sunt volibilia propter finem ; igitur ipsa sub eadem ratione potentiae est operativa circa utrumque, sed circa illud quod est ad finem libere operatur. Patet, quia contingenter vult illa, et contingentia in agendo reducitur ad principium non naturaliter activum, sed libere ; igitur ipsa sub ratione potentiae liberae vult bonitatem suam.
Praeterea, secundo probatur idem propter quid, et primo sic : Actio circa finem ultimum est actio perfectissima, et in tali actione libertas in agendo est perfectionis ; igitur necessitas in ea non tollit, sed magis ponit illud quod est perfectionis, cujusmodi est libertas.
Praeterea, conditio intrinseca ipsius potentiae vel absolute vel in ordine ad actum perfectum, non repugnat perfectioni in operando ; nunc autem libertas, vel est conditio intrinseca voluntatis absolute, vel in ordine ad actum volendi ; igitur ipsa libertas potest stare cum conditione perfecta (possibili in operando); talis conditio est necessitas, specialiter ubi ipsa est possibilis. Est enim semper possibilis, ubi neutrum extremum requirit contingentiam in operatione, quae est media inter extrema, sic est in proposito, sicut probatum est in praecedenti articulo.
Si quaeras, quomodo stat libertas cum necessitate ?
Respondeo secundum Philosophum quarto Metaphysicae, non est quaerenda ratio eorum quorum non est ratio : Demonstrationis enim principii non est demonstratio. Ita dico hic, quod sicut ista est immediata et necessaria, voluntas divina vult bonitatem divinam, nec est alia ratio, nisi quia haec est talis voluntas, et illa talis bonitas ; sic voluntas divina contingenter vult bonitatem seu existentiam alterius, et hoc, quia est talis voluntas, et illud est tale bonum, nisi addamus generaliter unum breve, quod voluntas infinita necessario habet actum circa objectum infinitum, quia hoc est perfectionis ; et pari ratione non necessario habet actum circa objectum infinitum, quia hoc esset imperfectionis, nam imperfectionis est necessario determinari ad posterius, et perfectionis requisitae est sic determinari ad prius, et perfectionis concomitantis ad illud quod est simul natura.
Confirmatur illud, quia non est eadem divisio in principium naturale, et liberum, et in principium necessario activum, et contingenter, aliquod enim naturale potest contingenter agere, quia potest impediri ; igitur pari ratione possibile est aliquod liberum, stante libertate, necessario agere.
Sed semper est dubium, in quo stat per se ratio libertatis, sive enim dicatur quod libertas stat in determinatione ad agendum, sive in dominatione respectu sui actus, per neutrum hic videtur posse salvari.
Hic diceretur, quod cum dicitur, voluntatem necessario velle, necessitas potest determinare actum volendi, ut terminatur ad objectum, et sic est verum manifestum, intelligendo de bonitate divina, quae sola est proprium, et per se objectum: alia autem non sunt per se objecta propria, ideo non necessario vult illa, aut potest necessitas determinare actum ut egreditur a voluntate. Et hoc potest intelligi dupliciter: Uno modo, ut sit necessitas praevia ad voluntatem, et voluntas intelligatur cadere sub necessitate, tanquam impellente in actum, et figente in actu ,-si autem sic esset, voluntas ageretur, elnon ageret, nec staret in tali actu libertas. Alio modo potest intelligi necessitas concomitans, ita quod ipsa intelligatur cadere sub voluntate, sic quod voluntas propter firmitatem libertatis suae sibiipsi necessitatem imponit in eliciendo actum, et in perseverando, sive figendo se in actum ; in inspiratione concomitatur necessitas naturae, iquae est vis quaedam naturae primo modo dictae, id est, essentiae, sive naturae secundo
modo dictae, scilicet principii naturalis producitur similis ; Malis enim assistit voluntati in communicando naturam Spiritui sancto.
Est igitur ordo quadruplicis necessitatis: Prima, qua Deus necessario vivit. Secunda, qua necessario intelligit. Tertia, qua necessario spirat. Quarta, qua necessario diligit se.
In quo igitur est libertas volendi ?
Respondeo, quia delectabiliter et eligibiliter elicit actum, et permanet in actu.
Contra, secundum Richardum gloriosius est, quod secundum naturam habetur, quam quod aliter habetur.
Respondeo, quod ex necessitate naturae habetur velle, non necessitate tamen naturae habetur objectum, quia esset contradictio ; igitur in ista propositione quae est de dicto, Deum se velle est necessarium; patet distinctio, quod necessitas potest determinare actum volendi sic vel sic, scilicet absolute, vel cum respectu ad objectum, sed non aeque apparet in ista: Deus vult necessario, quae est de re ; tamen eadem veritas est communis, quod necessitate naturae habetur actus, sed non vult objectum necessitate naturae.