Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum Deus aliorum a se habeat infinitas ideas ?
Vide Doctores citatos q. 2.
Juxta hoc quaeritur : Utrum Deus aliorum a se infinitas habeat ideas ? Quod non videtur, quia infinitum, secundum quod infinitum, est ignotum, ex primo Physic. et secundo Metaph. text. 33. ubi dicitur, quod qui ponunt infinitatem in causis destruunt scientiam. Sed Deus non habet ideas, nisi illorum quae cognoscuntur ab eo ; igitur infinitorum non habet infinitas ideas.
Item secundo sic : Augustinus 2. de Civit. Dei, cap. 18. quidquid scientia comprehenditur, hoc scientis comprehensione finitur. Sed infinita non possunt finiri, quia jam non essent infinita ; igitur nullius scientia possunt comprehendi ; igitur Deus non potest infinita cognoscere ; igitur non habet infinitas ideas.
Si dicas quod illud quod comprehenditur a scientia divina, finitur respectu ejus comprehensionis, sed non in se.
Contra, tale est unumquodque in se, quale apparet vere cognoscenti, aliter enim deciperetur ; igitur si respectu comprehensionis scientiae divinae, alia sunt finita, quae scientia est verissima, igitur illa sunt vere finita ; igitur si infinita comprehendantur a Deo, et finiantur, et finita in se erunt.
Item tertio sic: Infinitum non est majus infinito, ex tertio Phys.
et tertio de Caelo et Mundo. Si igitur ideae sunt infinitae, et essentia sua est infinita ; igitur essentia sua non intelligetur ut excedens ideas ; igitur sicut est beatus in videndo essentiam suam, ita erit beatus in illis ideis, quod est contra Augustinum lib. 5. Gonfession. Beatus est qui te, et illa novit, nec tamen propter illa beatior.
Contra, Augustinus 12. de Civit. Dei : Quamvis infinitorum numerorum non fit numerus, nec est tamen incomprehensibilis ab illo, cujus intelligentiae non est numerus ; igitur secundum ipsum, numeri sunt infiniti, et simul cogniti a Deo ; numerus autem distinguitur specie, et cujuslibet speciei est propria idea ; igitur, etc.
Item, hoc idem potest argui de figuris, quae distinguuntur specie, et crescunt in infinitum, et possunt variari in infinitum, addendo vel dividendo, et omnes sunt similiter cognitae a Deo, etc.