De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Hic explicat fundamentum suae sententiae de libera processione Spiritus sancti. Primum dictum, primae differentiae, principii activi seu agentis est libertas, et natura ei opposita. Ostendit ex Aristotele 2. Phys. et 9. Metaph. et ex Augustin. Secundum dictum, hae differentiae variis nominibus ab Aristot. exprimuntur. Per haec tria, non secundum propositum, a natura et potentia irrationalis, intelligit principium, quod dicitur natura ; per opposita his, principium liberum. Tertium, intellectus habet modum naturae, in productione filii, voluntas modum oppositum. Quando autem imperat intellectui, totum est liberum, sicut et quando imperat aliis potentiis inferioribus, quia totum secundum propositum, et probat cx Philos. Quartum, (et sequitur ex dictis repugnat voluntatem esse principium per modum naturae, sicut et naturam esse principium liberum, quia sunt primae differentiae principii activi. Quintum, omne agens naturale, vel est primum omnino primum, vel a priori naturaliter determinatum, et neutrum horum competit voluntati. Sextum, causatio intellectus est naturalis et voluntatis, esto sit necessaria, libera, quia hoc est hoc, et illud est illud.Haec ratio a priori, a posteriori, supposita praefata divisione et usa ex Philos. et Augustin. dici potest voluntatem semper esse liberam, quia nec a se, nec ab alio naturaliter determinatur, sed supposita apprehensione objecti, tendit delectabiliter et eligibiliter in objectum, etiam quando non potest non tendere, de quo late, 1. dist. 10.
4
De isto articulo potest dici, quod non est hic difficultas, accipiendo naturam extensive prout extendit se ad omne ens ; sic enim dicimus naturam voluntatis, imo extendendo ad non ens, dicimus naturam negationis. Sic enim, extensive loquendo, necessitas in ente quocumque posset dici necessitas naturalis, ei tunc, cum voluntas, saltem divina, ex sua perfecta libertate habeat necessario aliquod velle, ista necessitas perfectae libertatis potest dici (isto modo) necessitas naturalis. Sed difficultas non est nisi accipiendo naturam magis stricte, prout scilicet natura et libertas sunt primae differentiae agentis vel principii agendi, quomodo loquitur Philosophus secundo Physicorum, ubi dividit causam activam in naturam et propositum : Eorum, inquit, quae fiunt propter hoc, id est, propter finem, cujusmodi sunt omnia, quae fiunt a per se causa, alia quidem secundum propositum; alia vero non secundum propositum, et paulo post : Sunt autem propter hoc quaecumque ab intellectu utique aguntur, et quaecumque a natura, et reducit ad istas duas causas per se, duas causas per accidens, scilicet casum et fortunam. De hac distinctione loquitur 9. Metaphys. distinguens modum, quo potentiae activae rationales et irrationales diversimode exeunt in actus suos, hujusmodi quidem, inquit, scilicet, irrationales potentias necesse est, quando activum et passivum appropinquantur,hoc quidem facere, illud autem pati ; illas vero, scilicet rationales, non necesse est, supple hoc facere et illud pati. De ,hac distinctione loquitur Augustinus b. de Civit. cap. 9. Est causa fortuita, est naturalis, est voluntaria ; et declarat ibi membra.
Ista divisio principii activi diversis nominibus exprimitur, non solum apud diversos, sed etiam apud Aristotelem, ut patet ex secundo Physicorum, ubi praemisit, secundum propositum, et non secundum propositum, et subdit, ab intellectu et a natura, et in 9. Metaphysicae, rationales et irrationales potentias. Per ista tria, non secundum propositum, et a natura, et potentiae irrationalis, intelligit principium activum, quod communiter dicimus naturam ; per alia vero tria intelligit illud aliud principium activum, in quo concurrunt respectu actus extrinseci, et intellectus et voluntas. Sed utrumque istorum per se acceptum habet suum proprium modum principiandi intellectus quidem per modum naturae ; unde ad suum proprium actum comparatus, natura est, sicut Filius in divinis producitur per modum naturae, licet ejus principium productivum sit memoria. Voluntas autem semper habet suum modum causandi proprium, scilicet libere, et ideo quando concurrit cum intellectu, ut in productione artificialium, totum dicitur produci libere, et a proposito, quia propositum est principale, et immediatum principium illius productionis extrinsece. Si autem quandocumque concurrat potentia naturaliter activa cum ipsa voluntate, sicut est de potentiis inferioribus, quibus utimur ad agendum, licet actio proprie, ut est hujus principii, sit per modum naturae, tamen quia totum subjacet voluntati, ideo libere utimur, et dicimur libere agere a principali agente ; et hoc modo loquitur nono Metaphysicae, ubi vult quod ultra intellectum, requiritur aliquod determinans, ut appetitus et prohaeresis, alioquin simuI faceret contraria. Nam ipsa scientia simul contraria ostendit, et ipsa, quantum est ex parte sui, esset principium per modum naturae, et necessario, quantum est ex parte sui, causaret quodlibet respectu cujus est in potentia : Illa, inquit, contrariorum, quare, simulne faciant contraria? Hoc vero est impossibile, necessarium est igitur alterum adesse, quod proprium est, hoc est determinans ad unum oppositorum ; et subdit : Dico autem sive appetitum, etc.
Ad propositum dico, quod licet aliquod principium posset concurrere in agendo cum voluntate, puta secundum aliquos, objectum, secundum aliquos, intellectus, et illud concurrens, quantum est ex se, sit naturaliter activum, tamen voluntas, per se loquendo, nunquam est principium activum naturaliter, quia esse naturaliter activum et esse libere activum, sunt primae differentiae principii activi, et voluntas, unde voluntas est principium activum libere. Non magis igitur potest voluntas esse naturaliter activa quam natura, ut est principium distinctum contra voluntatem, potest esse libere activa.
Sed quaeritur unde est, quod voluntas, licet necessario agat, non tamen naturaliter agit, cum non possit natura magis esse determinata ad agendum, quam quod sit necessitata ad agere ?
Respondeo, omne agens naturale, vel est omnino primum, vel si est posterius, erit ab aliquo priori naturaliter determinatum ad agendum, voluntas autem nunquam potest esse agens omnino primum ; sed nec potest esse determinata naturaliter ab aliquo agente superiori, quia ipsamet est tale activum, quod seipsam determinat in agendo, sic intelligendo, quod si voluntas aliquid necessario velit, puta A, non tamen illud velle causatur naturaliter a causante voluntatem, etiamsi naturaliter causaret voluntatem ; sed posito actu primo, quo voluntas est voluntas, si ipsa sibi relinqueretur, etsi posset contingenter habere, vel non habere hoc velle, tamen seipsam determinaret ad hoc velle.
Quando igitur dicitur, quod naturale principium non potest magis determinari, quam quod necessitetur.
Respondeo, licet necessarium sit summe determinatum, quoad exclusionem indeterminationis ad utrumlibet, tamen aliquod necessarium aliquo modo est magis determinatum quam aliud, sicut ignem esse calidum, vel Coelum esse rotundum, est determinatum a causante, dante simul esse Coeli, et rotunditatem ; sed grave est determinatum ad descensum, non habito necessario actu descendendi ab ipso generante, sed tantum habito ab ipso principio naturaliter determinativo ad descendendum. Voluntas autem causata, si necessario vult aliquid, non sic est determinata a causante ad illud velle, sicut grave ad descensum, sed tantum a causante habet principium determinativum sui ad hoc velle.
Si autem dicas, si descensus causatur a gravitate intrinseca, tunc grave movet se ; quare igitur non libere aeque sicut voluntas movet se ad illud velle, respectu cujus ipsa voluntas est ratio necessaria causandi ?
Respondeo, illa causatio gravitatis est naturalis, ista libera, quia hoc est hoc, et illud est illud.
Rreviter igitur posset dici, quod esse formae et modus essendi, agere et modus agendi sunt immediata, ideo sicut non est alia ratio, quare hoc habet talem modum essendi, nisi quia est tale ens ; sic non est aliqua ratio, quare hoc habet talem modum agendi, puta libere, vel nanaturaliter, nisi quia est tale principium activum, scilicet liberum, vel naturale.