REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Clare et diffuse refert sententiam. Henriei asserentis solas species specialissimas habere ideas proprias, eamdem refellit, solidissimis probans rationibus dari individuorum ideas, et formarum in compositis.
Alia est opinio Gandavensis quodlib. et 1. quaest, 1. ubi ponit sic, quod rerum quaedam sunt materiales, quaedam artificiales, et quaedam sunt fabricatae per intellectum circa res naturales et artificiales, ut intentiones secundae ; hujusmodi autem intentiones secundae non habent ideam propriam in Deo ; nec etiam artificialia, quia non addunt super naturalia, nisi respectus, secundum Commentatorem, 1. Metaph. sunt enim naturalia tota substantia artificialium. Rerum autem naturalium, quae habent esse ex natura rei, quaedam sunt ad alterum, et quaedam sunt ad se ; de numero autem entium quae sunt ad alterum, quaedam dicuntur respectus, ex habitudine ad intra, ut illa quae sunt de genere Relationis ; quaedam vero dicunt respectum in habitudine ad extra, ut res aliorum sex Praedica-.mentorum relativorum, et nihil horum, sicut nec praecedentium, habet distinctam ideam in Deo. Et ratfo communis omnium istorum est, quia distinctae ideae correspondet distincta realitas, et distinctae realitati distincta idea ; relatio autem cum non habet aliam realitatem a realitate sui fundamenti, sequitur quod nullus respectus de numero praedictorum habeat propriam ideam distinctam ab idea sui fundamenti. De numero autem rerum naturalium trium generum absolutorum, quae sunt ad se, quaedam sunt ad se essentialiter, sicut species specialissimae ; quaedam autem accidentaliter, quia ratione specierum, ut genera et individua ; aliter tamen et aliter, quia genera dicuntur ad se ratione specierum, quatenus sunt considerata in quidditate, a qua abstrahuntur. Individua vero dicuntur ad se, quia sunt producta in quidditate speciei et nullius istorum, quae sic dicuntur ad se accidentaliter, est idea propria, sed solum specierum specialissimarum, propter quas alia dicuntur ad se ; et ideo solae quidditates, quae sunt ad se, habent ideam in Deo ; nec tamen omnes, quia quaedam sunt, quae non addunt super alias, nisi negationem et respectum, sicut numerus super quantitatem continuam, et ideo numeri non est alia idea ab idea continui. Item, specierum quaedam sunt partes essentiales, et talium sunt ideae, quia licet non sunt seorsum factibiles, tamen per se sunt in composito, et ideo habent distinctas ideas, et tamen non sequitur quod unius compositi sint plures ideae, quia idea formae principaliter est compositi, quia sicut esse formae principaliter est compositi, et secundario est formae, licet sit a forma, et nullo modo est materiae, nisi quatenus communicatur ei esse a forma vel per formam, sic idea formae principaliter est compositi, et secundario formae, et nullo modo materiae, nisi quatenus communicatur sibi esse a forma.
Item de partibus homogeneis dicit quod si considerentur, ut quaelibet potest esse suppositum, quia ejusdem naturae cum toto, sic sunt quasi individua speciei, et per consequens non habent ideam distinctam ; si autem considerentur, ut integrantes totum, si adhuc non habent aliam ideam, quia non est alia ratio continentis in toto, et in partibus.
Contra hoc quod dicit de respectu, quod non importat aliam realitatem a realitate sui fundamenti, patet in secundo libro. Sed contra hoc quod dicit de individuis, arguo quod habeant distinctas ideas : Nam illud requirit propriam rationem cognoscendi, quod per nullam rationem alterius distincte potest cognosci ; sed tale est individuum. Probatio, quia si per rationem alicujus alterius posset cognosci, hoc esset per rationem quidditatis speciei ; sed per illam non potest distincte cognosci, quia per illud quod est solum commune per praedicationem, et non virtualiter, non possunt contenta distincte cognosci, quia solum continet illa in potentia et confuse ; talis est autem communitas speciei, sive quidditas; igitur per ideam distincte repraesentantem quidditatem speciei, non potest distincte cognosci individuum ; si igitur debet distincte cognosci, oportet ut cognoscatur per ideam propriam.
Item, si perfecte per ideam speciei cognosceretur individuum, igitur quidquid positivum dicit individuum, contineretur in specifica natura, sive in quidditate, et sic individuum nihil adderet super speciem, nisi negationem, vel privationem, et sic secundum propriam rationem individui esset non ens. Unde si per ideam speciei distincte cognosceretur individuum, vel secundum nihil different species et individuum, vel si secundum aliquid differant, et natura individualis aliquid addat supra illam, non perfecte cognosceretur per ideam speciei ; unde si addit aliquid positivum, tunc respectu illius additi oportet esse ideam specialem et distinctam. Verumtamen ipse ponit individuationem per duplicem negationem ; sed hoc non est verum, nisi individuum sit formaliter duplex negatio ; sed de hoc erit alias sermo.
Item, quod addit quod genus et individuum accidentaliter dicuntur ad se, accidit enim naturae specificae quod in ea subsistat hoc individuum, vel quod ab ea abstrahatur genus, hoc nihil est, quia nihil est essentialius alicui, quam quod ; convenit illi per se primo modo, natura autem speciei convenit individuo per se primo modo, nam per se primo modo Socrates est homo ; igitur si per naturam speciei sit ad se, non accidentaliter erit ad se, sed essentialiter.
Dices quod accidit specificae naturae, ut humanitati, quod sit in hoc individuo, ut in Petro.
Dico quod verum est quod individuum non est de intellectu speciei, nec tamen accidentaliter est individuum illud quod est, sicut non sequitur accidentaliter hominem osse illud quod est, quamvis rationale acciditanimali ; sic degenere, quamvis accidit speciei, quod ab ipso abstrahatur, tamen genus est essentia-Uter illud quod est, sicut individuum, aliter non praedicaretur per se de specie.
Contra hoc quod dicit de idea foiv mae et compositi, arguitur : Quandocumque aliquid principaliter convenit alicui, destructo eo, cui principaliter convenit, non manet ratio ejus, quia tunc non conveniret ei principaliter. Si igitur idea formae est principaliter compositi, et non ipsius formae, nisi secundario, sequitur quod si forma esset separata, et compositum corrumperetur, nullam haberet ideam. Nec potest dicit quod tunc haberet aliam ideam, quia sicut cognitio Dei uniformiter se habet, ita et principium cognoscendi uniformiter se habebit ; idea igitur, quam dicit esse cognitam a Deo, sive principium cognoscendi, uniformiter se habebit ; et ideo separata, aliam ideam afridea compositi haberet, et tunc habebit aliam ideam ab idea compositi in composito, quod est propositum.
Item, compositum est quoddam ens tertium a partibus, ita quod nec est pars, neque partes, ut eonjuncle, sed est quoddam ens tertium, ut patebit alias ; igitur ipsius est idea propria alia ab idea utriusquejmrtis.