De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Respondet ad locum ex August. 6. Civit. 40. quo arguebat contra Ciceronem, negantem praescientiam, ostendens contra ipsum, praescientia concessa, minime tolli liberum arbitrium, nec necessitatem praescientiae tollere libertatem voluntatis, secus esset de necessitate violentiae, si daretur. Exponit locum Augustini in argumenio positum, ubi clare docet necessitatem compati cum libertate.
Ad argumentum in contrarium dici potest, quod intentio Augustini est ibi arguere contra Ciceronem, qui negavit praescientiam Dei ; nec ex illa praescientia concessa, oportet eum negare liberum arbitrium nostrum. Augustinus autem docet qualiter praescientia Dei, et liberum arbitrium simul stant, sic arguendo : Sic, inquit, Deo certus est ordo causarum, quod concessit ipse Cicero, subdit Augustinus : Et ipsae quippe nostrae voluntates in causarum ordine sunt, quoniam humanae voluntates humanorum operum causae sunt, atque ita, qui omnes rerum causas praesciuit, profecto in eis causis etiam nostras voluntates ignorare non potuit. Et post : Quomodo igitur ordo causarum praescienti Deo certus id efficit, ut nihil in nostra sit voluntate, cum in ipsarum causarum ordine magnum habeant locum nostrae voluntates ?
Etiam in sequenti capitulo : Non propterea nihil in nostra voluntate est, quia Deus praescivit quid futurum esset in nostra voluntate ;non enim nihil praescivit, sed aliquid, et illo praesciente est aliquid in nostra voluntate. Respondendo autem vult ostendere, quomodo simul stant necessitas ilIa, quam in praescito requirit praescientia, et tamen quod praescitum sit in nostra. Hoc quidem non esset verum, si esset ibi necessitas violentiae, de qua ait, etiam si nolimus, efficit quod potest, sicut est necessitas mortis. Sed si est necessitas qualiscumque, de qua solemus dicere, necesse est, ut ita sit aliquid, veI ut ita fiat aliquid : non oportet timere, quod talis necessitas, si ponatur in actu nostro praescito, nobis auferat libertatem, quia ista necessitas praescientiae, vel praesciti ut praesciti, etsi sit necessitas immutabilitatis, non est tamen simpliciter necessitas inevitabilitatis, sive omnimodae determinationis, sed tantum inevitabile ex suppositione ista, quia illud est jam praescitum.
Et ad ostendendum, quod non qualiscumque necessitas tollit libertatem, subdit illud ex quo argutum est, neque et vitam Dei et praescientiam, etc. si praecise dixisset, et praescientiam, facile esset videre qualiter illam non ponimus sub necessitate, quae repugnet libertati, quia libere et contingenter praescit hoc, licet supposito quod praesciat, immutabiliter praesciat. Et eodem modo est de actu meo praescito, quod licet sit immutabiliter praescius, tamen contingenter ex parte Dei praescientis ; et similiter relinquitur contingentia ex parte mei exequentis.
Sed difficilius est quod addit, vitam et praescientiam. Sed ibi potest esse duplex responsio, una quod vita accipiatur ibi pro actu beatifico, sicut accipitur vita, Joan. 17. Haec est vita aeterna, ut cognoscant te ; et sicut loquitur Philosophus 12. Metaphysic. Intellectus actus est vita ; et pari ratione actus voluntatis est vita, vita ista non cadit sub necessitate excludente libertatem, etiam in Deo. Si autem intelligatur vita pro vita naturali ipsius Dei, tunc non debet intelligi de illa vita secundum se accepta, sed de ipsa ut a voluntate divina acceptata ; potest autem esse aliquid bene in se necessarium, et necessitate repugnante libertati, quamvis tamen sit libere, imo contingenter acceptatum. Exemplum, si quis voluntarie se praecipitat, et semper in cadendo illud velle continuat, necessario quidem cadit necessitate gravitatis naturalis, et tamen libere vult illum casum, ita Deus, licet necessario vivat vita naturali, et hoc tali necessitate, quae excludit omnem libertatem, tamen vult libere se vivere tali vita ; igitur vitam Dei non ponimus sub necessitate, intelligendo vitam, ut a Deo libera voluntate dilectam.