De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Exponit clare, actum dilectionis naturalis dupliciter sumi : primo, ut idem sit quod elicere actum amandi conformiter inclinationi natumli cre.?urae rationalis ; secundo, sumitur pro actu dilectionis ex naturalibus, esto sit contra inclinationem naturae rationalis, sicut unt omnia peccata.
Hic primo videndum est, quid intelligendum sit per dilectionem naturalem ; secundo, quid per dilectionem meritoriam ; tertio ex his Lnfertur veritas quaesiti.
De primo (a) non intelligitur hic dilectio naturalis illa inclinatio naturae ad bonum, quae est coaeva ipsi naturae, imo forte non aliud ab ipsa natura, sed quaeritur de actu elicito dilectionis naturalis ; illa autem inclinatio est actus elicitus, et pro tanto posset dici dilectio habitualis, quia assimilatur habitui in hoc, quod est praecedens actum et permanens sine actu.
Actus autem dilectionis naturalis (b) de quo quaeritur, posset uno modo intelligi actus elicitus secundum illam inclinationem naturalem, puta quando mens actu diligit se, vel actu vult sibi commodum. Alio modo posset intelligi actus naturalis dilectionis, distinguendo contra supernaturalem, ille scilicet, quem voluntas ex seipsa actu naturali potest habere, licet non sit secundum inclinationem naturalem, sicut voluntas ex seipsa potest habere actum vitiosum, et tamen ille actus est praeter naturam, vel contra naturam secundum Damascenum. Hoc secundo modo (c) magis videtur intelligi in quaestione, quia sic procedit primum argumentum, tamen primo modo intelligendo dilectionem naturalem, illa forte continetur sub dilectione naturali secundo modo accepta, saltem ut in pluribus, quia plures actus dilectionis, ad quos naturaliter inclinamur, possumus potestate naturali elicere, licet non omnes, quia ad perfectissimum circa ultimum finem est inclinatio naturalis, licet ad illum non possit natura attingere ex se.