De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) De primo dicit Doctor quod hic non intelligit dilectionem naturalem ipsum appetitum naturalem, qui nihil aliud est nisi inclinatio naturae ad bonum, quae est coaeva ipsi naturae. Unde nola, quod inclinatio naturalis est tantum quaedam tendentia naturae, non ad quodcumque bonum, sed praecise ad bonum commodi, ut patet a Doctore in secundo, dist. 6. q. 2. et dist. 23. et talis inclinatio naturalis nullo modo est actus, sive operatio elicita, ut subtiliter probat Doctor in 4. dist. 42. q. 9. sed est praecise quaedam inclinatio, sive tendentia naturae prior quocumque actu elicito talis naturae, et est coaeva naturae, quia talis inclinatio naturalis, vel est praecise ipsa natura, vel immediate necessario concomitans ipsam naturam, ut patet a Doctore in quarto, ubi supra, nec est aliud ab ipsa natura, quia talis inclinatio non est aliqua res addita naturae, sed realiter est ipsa natura, ut patet a Doctore in quarto, ubi supra.
Et licet dilectio naturalis aliquando accipiatur pro inclinatione naturali, sive pro appetitu naturali, in proposito tamen, hic non accipitur pro tali inclinatione, quia, ut dixi, talis inclinatio naturae non est actus elicitus, et quaestio quaerit de actu elicito dilectionis naturalis ; talis ergo inclinatio potest dici dilectio habitualis, quia assimilatur habitui in hoc, quod est praecedens actum, et permanens sine actu.
(b) Actus autem dilectionis naturalis. Hic Doctor declarat quot modis potest accipi actus elicitus dilectionis naturalis, et primo : Omnis actus elicitus conformiter naturali inclinationi potest dici actus inclinationis naturalis, sicut actus voluntatis elicitus, quo diligit se, sive esse suum, sive quo diligit bonum, ut sibi commodum, dicitur actus dilectionis naturalis, quia elicitur circa illud idem objectum, circa quod est naturalis inclinatio. Secundo accipitur actus dilectionis naturalis, ut praecise distinguitur contra actum supernaturalem, ita quod actus supernaturalis dicitur ille, qui praecise causatur a causa supernaturali ; licet enim voluntas habeat naturalem inclinationem ad recipiendum quemcumque actum positivum tanquam perfectionem suam, et in hoc nulla sit supernaturalitas, si tamen actus ille sit tantum causabilis a causa mere supernaturali, dicitur supernaturalis, ex sola comparatione ad agens supernaturale. Actus vero qui immediate potest causari a voluntate, etiam concurrente voluntate divina generali influentia, dicitur naturalis ex hoc solo quod comparatur ad agens naturale, et haec distinctio est satis clara a Doctore q. 1.prolog. Et nota, quod loquitur hic tantum de actu dilectionis naturalis, qui naturaliter potest elici a voluntate, etiam contra vel praeter inclinationem naturalem, sic, quod nullo modo sit elicitus secundum inclinationem naturalem, sicut voluntas ex seipsa potest habere actum vitiosum, tamen ille actus est elicitus praeter naturam, vel contra naturam, secundum Damascenum, et ratio est, quia actus vitiosus est tantum carentia boni. Unde peccatum, sive ;vitium, est formaliter quaedam injustitia, quae deberet inesse actui, quando elicitur, quae injustitia est tantum carentia rectitudinis, sive bonitatis, quae actui deberet inesse. Cum ergo inclinatio naturalis sit tantum respectu boni, sequitur quod actus vitiosus non erit secundum naturalem inclinationem. Et quod dicit, praeter naturam, vel contra naturam, dicitur enim actus elici contra naturam, quia determinate inclinatur ad oppositum, scilicet ad ubi deorsum. Sic in proposito, quia voluntas inclinatur determinate ad bonum commodi ; si modo voluntas actu nollet bonum commodi, ille actus diceretur contra naturam. Actus vero praeter naturam diceretur ille, ad quem voluntas non habet naturalem inclinationem: si tamen haberet naturalem inclinationem et determinatam ad oppositum illius actus, tunc diceretur elici praeter naturam, quia non conformiter inclinationi naturali, nec contra ipsam inclinationem naturalem.
(c) Hoc secundo modo magis videtur intelligi, id est, quod titulus quaestionis debet magis intelligi de actu naturali distincto contra actum supernaturalem, quia actus meritorius est actus supernaturalis. Quaeritur ergo hic, an actus dilectionis naturalis sit ejusdem speciei cum actu dilectionis supernaturalis, qualis est actus dilectionis meritoriae. Addit tamen, quod actus dilectionis naturalis primo modo acceptus, prout scilicet conformiter elicitur inclinationi naturali continetur forte sub actu dilectionis naturalis, secundo modo accepto, saltem ut in pluribus. Dicit, ut in pluribus, quia non omnis dilectio, primo modo accepta est in potestate voluntatis ; patet, quia inclinatio naturalis est ad summam beatitudinem in particulari, ut patet a Doctore in 4. dist. 49. q. 9. et tamen voluntas ex se, sive ex puris naturalibus, non potest ad illam attingere, et sic patet primus articulus.