REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Alens. 1. p. q. 9. mem, 4. et q. 10. mera. 2. D. Thom, I. p. q. 8. art. 1. et 2. Henric. in summa art. 30. q. 5. D. Bonavent. hic art. 1. q. 1. et art. 2. 9. 12. Richard. I. q. 1. Durand. q. 1. 2. Capreol. q.unic. art. 3. Gabr. q. unic. art. 3. Doctor in Oxon. hic q. unic. et 7. Phys. text. 20. et q. 3. Vasq. 2. p. disp. 27. 28.29.
Circa XXXVII. distinctionem quaeritur, utram Deus sit ubique ? Quod non videtur. Augustinus 83. qq. quaest. 20. Deus non est aliGubi, igitur non est ubique.
Item, ibidem dicit Augustinus: Potius dicitur quod in ipso sunt omnia ; si igitur ipse esset in aliis,idem esset in seipso.
Item, totum est, extra quod nihil ; sed Deus totus est in uno loco ; igitur extra illum locum non est.
Item, si Deus esset ubique, igitur Deus incipit esse ubi prius non erat ut cum creat rem aliquam ; et similiter tunc desinit esse ubi prius erat, ut cum annihilat et corrumpit rem. Sed si Deus incipit esse ubi prius non erat, aut desinit esse ubi prius erat igitur mutatur. Probatio istius majoris, quia Deum esse in lapide non dicit solam relationem et habitudinem lapidis ad Deum, quia est relatio in utroque extremo, quoniam dum est in lapide, est simul cum lapide ; igitur sunt simul ; igitur mutuo referuntur, quia simul est relativum mutuum ; est igitur relatio in utroque extremo. Sed lapide non existente non refertur Deus ad lapidem ista relationes igitu reum incipit cum lapide, mutatus est secundum relationem novam.
Confirmatur ratio: Angelus conceditur mutari, quia nunc est in loco in quo non fuit prius, non quia per esse in aliquo loco in quo prius non fuit, habeat novam formam aliquam, sed quia per praesentiam nunc est in aliquo loco, in quo prius non fuit; igitur si Deus nunc sit praesens alicui rei, cui prius non fuit praesens, ut quando creat rem, mutatur ; igitur si esset praesentialiter ubique, mutaretur.
Contrarium ostendit Magister in littera.