De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Secundum dictum hujus articuli meritum est actus a Deo acceptatus, ut dignus praemio. Secunduoc, addit actui duas relationes ; unam ad voluntatem Dei, alteram ad praemium. Tertium, dicit duas relationes ad duas causas, voluntatem liberam et gratiam. Quartum, petit elici secundum inclinationem charitatis. Quintum, (etsi non sit expresse in littera) petit promissionem Dei, de dando praemio. Colligo ex illis verbis specialiter acceptatus, et docet expresse Doct. 3. d. 19. n. 7. et habetur ex Trident. sess. 6. c. 16. et Aug. serm. 16. de Verbis Apost. pro quo citavi alios, dicta d. 19. ibi in Scholio contra quemdam modernum censorem. In his habes breviter conditiones omnes meriti, de quibus vide Scot. I. d. 17. quaest. 3. a num. 12. et 2. d. 7. num. 11. et 3. dist. 18. Circa quartum, elici actum secundum inclinationem charitatis, est referri in Deum i et sufficit relatio, seu intentio virtualis, ut docet Dootor 4. d. 6. q. 6. num. 2. ponens exemplum de pergente in Compostellam, cujus labores omnes, quos in itinere subit, ex vi resolutionis ad illam peregrinationem, meritorii sunt, etiamsi patiens eos, tunc de Deo, vel motivis supernaturalibus non cogitet. S. Bonav. putat ex actu, quo quis in professione se, et sua offert Deo, omnia ejus opera pro tota vita, esse virtualiter in Deum relata. Idem dici posse videtur respectu cujuscumque offerentis se, et sua in Deum.
De secundo (d) dico, quod actus meritorius est actus Deo specialiter acceptus, tanquam scilicet dignus praemio reddendo pro illo actu. Specialiter dixit, quia omnia acceptat acceptatione generali, diligendo ea secundum bonitatem suam, et ordinando ea ad seipsum, ut ad finem, sed actum meritorium specialiter acceptat in ordine ad aliquod bonum juste reddendum pro eo. Meritorium igitur (e) addit supra actum duplicem relationem, unam ad voluntatem ut acceptam, et aliam ad illud bonum, ad quod voluntas acceptans illud ordinat. Et huic relationi secundae f) similis est illa, quae importatur in hoc, quod est uti. Uti enim est objectum volitum ordinare ad aliud, ut ad finem, sicut voluntas, apud quam meretur quis, actum istum meritorium ordinat ad aliud, ut ad praemium. Neutra autem relatio importata (g) per meritorium est realis, quia non competit actui ex natura alicujus realis in actu, sed tantum per actum voluntatis, quo actus acceptatur.
Non solum enim (h) intellectus potest comparare objectum aliqua comparatione, quae non est ex natura rei, sed etiam voluntas potest, hoc acceptando, sicut intellectus cognoscendo. Et forte (i) posse comparare objectum comparatione, quae non est ex natura objecti, competit illis potentiis per rationem communem in eis, scilicet propter immaterialitatem earum.
Et si quaeras (Ic) de comparatione causata in objecto per actum voluntatis, an sit relatio rationis ?
Potest dici, quod stricte accipiendo relationem rationis, scilicet pro habitudine causata in objecto per actum partis rationalis per essentiam, scilicet intellectus, illa non est relatio rationis, quia comparatio ista immediate causatur per voluntatem, sicut ipsa immediate habet actum comparativum, et tunc sequitur quod sic stricte accipiendo relationem rationis, non omnis relatio est realis, vel rationis, sed est tertia, scilicet relatio voluntatis comparantis. Alio modo potest intelligi relatio rationis pro quacumque comparatione facta per actum partis rationalis, sive per essentiam, sive per participationem, et sic ista potest dici relatio rationis.
Ulterius (I) meritorium connotat, sive quasi praeexigit in actu duplicem habitudinem ejus quasi ad duplex principium. Una est ad voluntatem, ut libere elicientem, vel imperantem actum. Nihil enim acceptatur ut meritorium, nisi sit libere in potestate operantis ; imo illud quod est commune ad meritum et demeritum, quod potest intelligi per hoc quod est impulabile, requirit istam habitudinem ad voluntatem, ut in potestate sua habentem actum. Nihil enim imputatur alicui, nec ut praemiabile, nec ut punibile, nisi sit in potestate ejus, nec per consequens ut laudabile, vel vituperabile ; laus enim quodammodo praemium est, vituperium quidem paena. Alia autem habitudo requiritur ipsius actus ad formam supernaturalem, qua acceptatur ipsa persona, vel potentia operans, quae ponitur esse gratia, vel charitas. Non enim actus alicujus acceptatur ut dignus praemio, nisi persona operans sit accepta, secundum illud Genes. quarto : Respexit Deus ad Abel, et ad munera ejus, prius ad Abel quam ad munera, quia non placet oblatio non dilecti. Unde sequitur ibi : Ad Cain vero, et ad munera ejus non respexit.
Sed qualis (m) requiritur habitudo actus ad charitatem ad hoc, ut sit meritorius, dubium est. Videtur enim, quod sufficit charitatem inesse ipsi operanti, quia ex quo secundum charitatem est specialiter dilectus, actus ejus specialiter acceptabitur. Sicut videmus, quod supplicatio unius apud aliquem acceptatur, et alterius non, licet inter eos non sit differentia in aliquo, quod sit principium activum respectu actus supplicandi, sed tantum in hoc est differentia, quod iste est specialiter dilectus ab illo, qui rogatur , et ille non.
Sed contra hoc arguitur, quia habens charitatem potest peccare venialiter.
Dicitur, quod ille actus non est acceptabilis, quia habet aliquid repugnans, sed ad hoc quod actus aliquis non habens aliquid taIe repugnans acceptetur, sufficit solum principium acceptationis personae.
Contra hoc videtur esse, quod ab habente charitatem potest aliquis actus indifferens elici, quia non apparet repugnantia, quod aliquem actum eliciat non ordinans actualiter ad finem ultimum, vel virtualiter, hoc est virtute alicujus actus immediate ordinati ad illum. Ille igitur non est meritorius, nec tamen est peccatum, quia nullo praecepto astringitur quis actualiter omnem actum suum ordinare in Deum, vel virtualiter, modo praedicto.
Potest igitur (n) dici, quod ad hoc, quod actus sit meritorius, non sufficit quod habeat secum charitatem inexistentem personae, sed ultra hoc requiritur, quod secundum inclinationem charitatis inexistentis actus eliciatur. Deus enim, qui se solum, et propter seipsum diligit, potest aliquam formam deiformem dare. creaturae, quam habens specialiter diligatur, et opus ejus, ad quod ipsa inclinat, pro quanto sit secundum ipsius inclinationem, specialiter acceptetur.