Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum illi modi, quibus dicitur Deus inesse rebus, scilicet per praesentiam essentiam, potentiam et gratiam, sint bene assignati ?
Vide Doctores citatos quaest, antecedenti.
Juxta hoc quaeritur, utrum illi modi, quibus Deus ponitur esse in rebus positis in littera, scilicet per praesentiam, essentiam, potentiam et per gratiam, sint bene assignati? Quod non videtur, quia ubi est praesens per praesentiam, etiam oportet quod ibi sit per essentiam et potentiam ; igitur non distinguuntur isti modo.
Item, si dicitur novo modo esse in aliquo per gratiam, cum gratia sit quaedam forma, potest dici secundum quod dat plures formas,esse in rebus pluribus modis.
Contrarium ostendit Magister in littera per Gregorium super Cantica.