De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(d) De secundo articulo principali, qui est de actu dilectionis meritoriae. Hic Doctor declarat quid sit actus meritorius. Et hic articulus est satis clarus hic in littera, tamen sub brevitate aliqua in hoc articulo expono. Dicit, quod actus meritorius est actus Deo specialiter acceptus, tanquam, scilicet dignus praemio reddendo pro illo actu, etc. Hic tamen nota, cum dicit quod diligit omnia secundum bonitatem suam, non debet intelligi, quod quia habent talem bonitatem, quod ideo sic diligat, quia voluntas divina nullo modo movetur ab aliquo bono extra, nec aliquod bonum creatum est ratio diligibilitatis respectu voluntatis divinae, ut patet a Doctore in primo, dist.4l . imo omnia praecise dicuntur bona, quia dilecta, et non e contra, ut patet a Doctore in se-
cundo, dist. 37. et in tertio, dist. 19. Dicitur ergo diligere creaturam secundum bonitatem suam, quia vult creaturam habere talem vel talem bonitatem. Ex hoc enim quod vult lapidem esse in tali vel tali perfectione, dicitur lapidem diligere, et ultra non diligit bonitatem creaturae in se, et absolute, puta volando eam esse absolute, sed praecise vult eam in ordine ad seipsam, ut ad finem. Vult enim ab aeterno lapidem esse in tali vel tali bonitate, et vult ipsum propter seipsam, quia enim voluntas divina summe diligit se, sive essentiam suam, quidquid vult extra se, vult in ordine ad seipsam, ut ad finem, non tamen semper attingendum per operationem ; finis enim ultimus creaturae aliquando accipitur pro fine a ttingibili per operationem, aliquando ut est causa finalis, quae distinctio exposita est superius q. 1. prol. Dicit ergo Doctor quod actus sic generaliter acceptus a voluntate divina non dicitur meritorius, sed dicitur meritorius ex hoc quod sic specialiter acceptatur in ordine ad aliquod bonum juste reddendum pro eo, et hoc non ex natura actus, sed ex sola ordinatione voluntatis divinae ; nullus enim actus quantumcumque intensus et ordinatus, est ex natura sua meritorius vitae aeternae, sed dicitur dignus vita aeterna, quia voluntas divina sic ordinavit, scilicet quod omnis actus elicitus a voluntate informata charitate inclinante ad actum sit dignus vita aeterna, ita quod talis dignitas in actu, nihil aliud est nisi acceptatio passiva voluntatis divinae, quae ideo acceptat talem actum, quia sic ab aeterno ordinavit acceptare. Et de hoc prolixius patet a Doctore in primo, dist. 17. et in tertio,
dist. 18. et vide ibi quae notavi.
(e) Meritorium igitur addit super actum duplicem relationem. Unde voluntas divina quando acceptat actum meritorium, non tantum absolute diligit bonitatem actus meritorii, volendo illam in ordine ad seipsam, sicut etiam vult bonitatem omnis creaturae, ut supra dixi, sed specialiter ; sicut vult, sive acceptat illum actum, ordinando illam ad praemium reddendum pro illo actu personae eiiciendi talem actum.
(f) Et huic relationi secundae similis est illa. Tunc enim utor objecto cum volo illud in ordine ad ultimum finem, sicut voluntas divina apud quam quis meretur, dicitur supple mereri, quia actum istum meritorium ordinat ad aliud, ut ad praemium, scilicet reddendum pro tali actu.
(g) Neutra autem relatio importata per actum meritorium est realis, etc. Dicit Doctor quod istae duae relationes fundatae in actu, per quas actus dicitur formaliter meritorius, sunt relationes rationis. De prima patet, qua actus acceptatur a Deo, nam esse acceptatum, sive volitum, dicit tantum relationem rationis, sicut etiam esse cognitum. Ex hoc enim quod actus divinae voluntatis, quo vult objectum, terminatur ad ipsum objectum, dicitur objectum habere esse volitum, et talis relatio est tantum ens rationis, quia non oritur ex natura alicujus rei. Similiter secunda relatio, quae fundatur in actu in ordine ad praemium, qua actus non dicitur absolute acceptus, sicut mediante prima, sed qua actus dicitur acceptus in ordine ad praemium est tantum rationis, quia praecise inest actui per actum divinae voluntatis acceptantis actum in ordine ad praemium.
(h) Non solum enim intellectua. Deinde Doctor declarat quomodo per actum voluntatis potest causari in objecto relatio rationis, quia non in objecto ex natura objecti, quia tunc esset realis, et dicit quod sicut intellectus cognoscendo objectum, causat relationem rationis in objecto, ita voluntas volendo objectum, sive acceptando, causat relationem rationis ; et hoc potest dupliciter intelligi tam in intellectu quam in voluntate. Uno modo, intellectus causat relationem rationis in objecto cognoscendo illud in se, ita quod objectum per actum cognoscendi, dicitur habere esse cognitum, et sic objectum ut cognitum habet relationem rationis ad actum cognoscendi, et talis relatio rationis non est ibi causata per actum comparativum, quo comparat unum ad aliud, sed est causata per actum rectum cognoscendi, qui terminatur ad objectum. Et hoc est quod dicit Doctor in primo, distin. 35. et 36. quod objecta secundaria, ut cognita absolute dicunt relationem, scilicet rationis terminatam ad actum cognoscendi, et non e contra, nisi forte dicatur, quod actum cognoscendi terminari ad aliud, et aliud objectum, dicat etiam respectum rationis, ut videtur tenere Doctor in primo, dist. 3. et 9. sed de hoc alias. Sicut ergo intellectus cognoscendo objectum, dicitur objectum includere relationem rationis, per actum cognoscendi, quae nihil aliud est nisi esse cognitum, sic similiter voluntas, volendo objectum, sive acceptando, dicitur tale objectum habere relationem rationis, quae est esse volitum, sive esse acceptum.
Et si dicatur, quod objectum esse cognitum, vel esse volitum est tantum denominatione extrinseca, et non intrinseca, nam per actum cognoscendi, qui formaliter non est in objecto cognito, sed in potentia cognoscente, dicitur objectum esse cognitum, ut patet a Doctore in quarto, dist. 1. q. 1 . ubi vult quod creatura in intellectu divino habet simpliciter perfectius et verius esse quam in se. Dico, quod Doctor non negat ibi esse cognitum, quod sit relatio rationis intrinsece denominans objectum, sed denominatione intrinseca bene dicitur creatura habere simpliciter verius esse in intellectu divino cognoscente, quam in se, quia dicitur esse in intellectu divino per actum intellectus divini, qui est formaliter infinitus ; pro quanto ergo denominatione extrinseca denominatur a tal actu infinita, dicitur denominatione, extrinseca habere simpliciter verius esse quam in se, ut ibi patet. Dico etiam, quod sicut intellectus potest causare relationem rationis, comparando unum objectum cognitum ad aliud objectum cognitum, ut satis patet, sic similiter voluntas potest causare relationem rationis, comparando unum objectum volitum.
(i) Et forte. Et addit Doctor quod ratio communis, quare intellectus et voluntas possunt causare talem relationem rationis in objecto, est ratio immaterialitatis, quia scilicet sunt potentiae immateriales, et non organicae. Sed haec non est praecisa ratio, quia et aliquae potentiae organicae sensitivae possunt causare relationem rationis, non tantum cognoscendo objecta, sed etiam comparando unum ad aliud, ut patet a Doctore in primo, dist. A. et 5.
(k) Et si quaeras. Deinde Doctor declarat, quomodo relatio causata peractum voluntatis, potest dici relatio rationis, et quomodo non: potest enim dici relatio rationis, vel quia causata a potentia rationali proprie accepta, vel quia causata a potentia rationali improprie accepta, sive tantum participative. Primo modo, relatio rationis dicitur tantum causari ab intellectu, qui proprie dicitur potentia rationalis. Secundo modo, relatio causata per actum voluntatis potest dici rationis, pro quanto est a potentia rationali participative tantum, quae distinctio satis patet a Doctore in primo, dist. 2. Loquendo vero de relationibus causatis per actum aliarum potentiarum non possunt dici relationes rationis, quia nullo modo causantur a potentia rationali, nec proprie, nec participative, proprie tamen loquendo de relatione causata per actum voluntatis, talis celatio non dicetur relatio rationis, sed magis relatio voluntatis, ut etiam alibi patet a Doctore.
(1) Ulterius meritorium. Hic Doctor declarat duas alias conditiones requisitas ad actum meritorium. Prima est, quod actus meritorius ad hoc ut dicatur meritorius , connotat sive praeexigit unam relationem rationis, ad voluntatem ipsius merentis, ut libere elicientem, vel imperantem actum, id est, quod nullo modo aliquis actus voluntatis, sive elicitus, sive imperatus, potest esse meritorius, nisi includat hanc relationem, qua dicatur libere elici, sive imperari, et intelligo de actu imperato, vel respectu ipsius voluntatis, vel respectu alterius potentiae. Exemplum primi, cum voluntas actu suo imperat sibi, ut eliciat actum, sicut volens tristari de peccato, imperat sibi displicentiam, sive nolitionem peccati, ita quod talis nolitio dicitur actus imperatus, ut patet a Doctore in 4. dist. 14. q. 2. Exemplum secundi, ut cum voluntas imperat aliis potentiis, ut eliciant actum circa objectum. Dicit ergo quod nullus actus voluntatis, sive elicitus, sive imperatus, nunquam acceptatur a Deo, ut meritorius, nisi sit libere elicitus vel imperatus, nam haec est circumstantia causae necessario requisita ad actum moralem, scilicet quod actus moralis sit libere elicitus vel imperatus, ut patet a Doctore in 2. dist. 40. sed actum esse meritorium praesupponit ipsum actum prius esse perfecte moralem, ut patet a Doctore in 2. dist. 7. et in praesenti, q. art. 3.
Secunda conditio requisita est, quod requirit relationem rationis, sive habitudinem ad formam supernaturalem, qua acceptatur ipsa persona, vel potentia operans, quae ponitur esse gratia, vel charitas ; non enim actus alius acceptatur, ut dignus praemio, nisi persona operans sit accepta secundum illud Gen. 4. Respexit Deus ad Abel, et ad munera ejus, prius ad Abel, et postea ad munera ejus, quia non placet oblatio non dilecti. Oportet ergo quod actus meritorius includat hanc habitudinem, sive relationem rationis, quod sit elicitus a persona non tantum libere eliciente, sed ultra, quod talis persona sit grata et accepta Deo, et hoc per habitum supernaturalem, qui ponitur ut quidam decor inanima, per quem est grata et accepta Deo in ordine ad vitam aeternam, ut dicit Docin 1. dist. 17. Nota tamen, quod hanc secundam conditionem non requirit actus meritorius necessario et absolute, quasi sit simpliciter impossibile actum esse meritorium, nisi sit a persona grata per habitum supernaturalem, quia Deus de potentia sua absoluta posset acceptare actum, et personam elicientem actum in ordine ad vitam aeternam sine quocumque habitu infuso, ut clare patet a Doctore in 1. dist. 17. sed hoc non posset de potentia ordinata.
(m) Sed qualis requiritur habitudo. Deinde Doctor declarat, an actus dicatur meritorius ex hoc solo, quod libere elicitur a persona habente charitatem, an ultra hoc requiratur aliud. Et dicunt quidam, quod sufficit primo modo, quia si persona est grata, quilibet actus talis personae erit gratus.
Contra hoc Doctor instat, quia persona habens charitatem potest elicere actum peccati venialis, quia peccatum veniale stat cum charitate, per quam semper persona est grata ; si ergo quilibet actus ejus esset meritorius vitae aeternae, tunc peccatum veniale esset meritorium vitae aeternae, quod est absurdum.
Dicitur a tenentibus istam opinionem, quod bene quilibet actus personae gratae, non includens aliquid repugnans ad beatitudinem habendam, est meritorius ; modo peccatum veniale includit aliquid repugnans, et sic non est meritorius. Vult ergo ista opinio, quod omnis actus non includens aliquam circumstantiam mali, si est a persona habente charitatem, semper est meritorius.
Contra hanc responsionem instat Doctor probando quod a persona habente charitatem possunt esse multi actus, non includentes aliquam circumstantiam mali, qui tamen non sunt vere meritorii, quia habens charitatem potest elicere actum indifferentem, qui scilicet nec erit actu malus moraliter, nec actu bonus moraliter ; patet, quia potest elicere aliquem actum non ordinando ipsum, nec actualiter, nec virtualiter ad ultimum finem, ut cum quis potest in loco secreto facere sermonem aliquem, nec actualiter, nec virtualiter ordinando ad ultimum finem, talis actus non erit moraliter bonus, quia non habet omnem circumstantiam requisitam, nec moraliter malus, quia non includit aliquam circumstantiam maIi, sed erit actus tantum indifferens, scilicet nec bonus, nec malus moraliter, et de tali actu, vide quae exposui super secundo Doctoris dist. 7. et tamen ille actus indifferens non erit meritorius ; patet, quia ratio meritorii praeexigit actum moraliter bonum, ut patet a Doctore in 2. dist. 7. Et quod dicit Doctor actum ordinari virtualiter ad ultimum finem, hoc est virtute alicujus actus immediate ordinari ad illum. Exempli gratia, quis vadit ad Ecclesiam, ut dicat aliquam orationem, ordinando illam ad ultimum finem, quando actu orat distractus aliqualiter, non cogitans de fine dicit orationem, quae actu non ordinatur ad ultimum finem, quia nec actu cogitat de illo, tamen illa oratio dicitur virtualiter ordinari ad ultimum finem, quia tunc est elicita, sive prolata in virtute alterius actus immediate ordinati ad ultimum finem, videlicet, in virtute hujus actus, quo proposuit velle facere orationem in ordine ad Deum, et de hoc vide Doctorem in quarto, dist. 6.
(n) Potest igitur. Dicit ergo quod ad hoc, quod actus sit meritorius, non sufficit quod habeat charitatem inexistentem, sed ultra hoc requiritur quod talis actus eliciatur a voluntate secundum inclinationem charitatis inexistentis, et charitas nunquam inclinat nisi ad actum moraliter bonum, ut patere potest ex his, quae dicit Doctor in 2. dist. 7. et quod hoc requirat actus meritorius, clarius patet a Doctore in primo, dist. 7.