De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ponit actum meritorium et actum naturalem, specie non distingui : Primo, quia meritum constituitur per respectum, vel respectus, ut ostensum ; et absoluta non constituuntur, nec distinguuntur specie per respectus. Secundo, potentiale ad formam specificam non differt specie ab ipsa, actus naturalis est hujusmodi in ordine ad meritum. Hae rationes bene probant actus illos absolutos, per supervenientes respectus non distingui primo. Scd an actus charitatis specie differat ab amore naturali in esse absoluto, seclusis illis respectibus, nihil resolvit hic Doctor, sed hinc inde disputat. Videtur secundum eum sic differre, quia hic num. 8. admittit dilectionem charitatis, habere quamdam rationem specificam, quam non habet naturalis, qua talis ; verum nihil resolvit. Ponit habitus, supernaturales et actus, quos nostris viribus elicere nequimus, ut ostendi q. I. prol. Schol. ad num. 20. ex variis locis ejus ; an autem illi actus specie differant ab actibus naturalibus ejusdem rationis, no : videtur quidquam resolvisse, et juxta disputationem, quam hic facit, videtur favere negantibus actus intrinsece supernaturales, Oajetan. Paludan. Solo et aliis, de quo dixi loco citato.
De tertio (a) principali potest dici, quod actus dilectionis naturalis et meritoriae non differunt specie, et hoc loquendo de per se differentia, quam important per se ratio naturalis, et ratio meritorii ; non autem per accidens, de differentia scilicet aliqua concomitante, puta differentia objectorum, vel aliqua tali, intelligendo etiam de differentia actus specifica in esse naturae.
Haec conclusio sic intellecta (b)
probatur sic, quia forma absoluta non distinguitur specie ab alia per solam relationem, sed per aliquam differentiam absolulam ejusdem generis, secundum illud in Praedicamentis : Diversorum generum, et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae ; absolutum igitur non distinguitur specifice, per aliquod respectivum. Actus autem dilectionis est forma absoluta, ut habitum est prius in quadam quaestione de hoc mota. Meritorium autem (ut dictum est) non importat nisi respectum ; igitur, etc.
Si istius rationis (c) altera praemissarum negaretur, saltem ambae istae videntur verae, quod non est distinctio specifica rei a re per solum respectum rationis, vel non realem. Nunc autem meritorium, ut dictum est, non importat formaliter nisi respectum, vel respectus, et non reales, puta ad voluntatem acceptantem, et ad praemium in ordine ad illud ad quod acceptatur.
Diceretur (d), quod etsi istae rationes concludant, quod non distinguitur actus ab actu in genere naturae, tamen distingui potest in genere moris, quia illa distinctio fit per respectus, cum circumstantiae formaliter dicant respectus. Et forte aliquae dicunt respectus non reales, sicut videtur de circumstantia finis, nam quod aliquis velit nunc actum propter hunc finem, non videtur dicere in actu nisi relationem voliti, per actum voluntatis ad talem finem relati.
Contra hoc (e), illud quod est proprium potentiale ad formam specificam, non distinguitur specifice ab ipsa specie, quia ipsum ut est potentiale, non est complete in aliqua specie ; nunc autem actus naturalis, ut hic loquimur, est proprinm potentiale, respectu illius, quod dicit actus meritorius, quia actus sub illa ratione consideratus, sub qua est in potestate naturali voluntatis, capax est ordinis illius, quem importat meritorium. Exemplum hujus, si animal esset tantum constitutum per formam animalis, et non per formam specificam sub animali, illud non esset distinctum specie ab aliqua specie sub animali, quia esset proprium potentiale respectu formae specificae, ita est de natura actus comparata ad illas conditiones, quas importat meritorium.
Diceretur, quod tunc actus moralis (f) non posset dici distingui specie a meritorio in specie moris, quia iste actus est in specie virtutis moralis ; actus autem meritorius est in specie alterius virtutis, puta supernaturalis ; istae autem virtutes differunt specifice, igitur et actus differunt specie in genere moris, et tamen ille, qui est actus virtutis moralis, est actus naturalis, intelligendo, quod est in naturali potestate voluntatis, quia actus virtutis moralis non excedit totam potestatem illam.
(g) Respondeo, actus qui est complete circumstantionatus secundum virtutem moralem, est potentiale respectu virtutis, quam dicit meritorium, imo est immediatius potentiale, quam actus naturalis ; naturalis, hoc est naturae nudae, ut praesupponitur virtuti morali. Est enim rationabile ut actus mere naturalis per prius recipiat perfectionem illam, quae non transcendit totam facultatem naturae, cujusmodi perfectio est secundum virtutem moralem ; et ulterius, illa habita, recipiat perfectionem simpliciter supernaturalem. Non solum igitur de actu mere naturali, ut scilicet prior est perfectione morali, sed etiam de actu perfecte morali, concludit ratio prius facta, scilicet quod potentiale non distinguitur specifice ab illo, respectu cujus est potentiale, quia sub illa majori potest accipi minor vera, non solum de actu mere naturali, sed de actu morali.
(h) Et cum arguitur, quod virtus moralis differt specie a charitate ; igitur actus differt specie ab actu in genere moris. Consequentia non valet, quando sunt virtutes subordinatae, licet enim de virtutibus disparatis videretur, quod earum essent actus distincti specie, saltem in esse moris ; tamen quando una est superior, et alia inferior, non oportet quod bonitas, quam habet actus ab una, sit distincta absolute specie a bonitate, quam habet ab alia, sed magis quod virtus superior tribuat bonitatem ulteriorem, quae sit quasi completiva bonitatis illius, quam tribuit inferior. Et hoc modo charitas dicitur esse forma aliarum virtutum, quia bonitas meritoria, quae competit actui aliquo modo a charitate, est completiva bonitatis cujuscumque alterius in actu.
(i) Contra hoc, saltem actus, ut est charitatis, sive meritorius, licet non sit in specie disparata ab actu ut est virtus moralis, erit tamen in specie ulteriori et completiori,quam sit actus unde moralis, et talis distinctio specifica sufficit ad propositum.
Hic uno modo (k) posset concedi conclusio, et tunc dilectio meritoria diceretur habere quamdam rationem specificam, quam non habet aliqua dilectio naturalis, unde naturalis, licet eadem dilectio numero sit naturalis, considerata ut praesupposita rationi meritorii. Ratio igitur meritorii est ratio specifica completiva bonitatis praecedentis, non autem specifica disparata, nec plus probat medium prius positum de potentiali proprio et perfectione completiva. Si autem justitia generalis est virtus suprema, et forma aliarum virtutum moralium, tunc de illa esset aliquo modo simile, et de charitate.
Aliter dicitur (l), quod ratio meritorii non est aliqua ratio specifica et completiva in genere moris, quia non dicit aliquam bonitatem, vel rectitudinem intrinsecam activi, sed tantum illam praesupponit, et dicit ulterius respectum ad voluntatem acceptantem. Sed si meritorium non praesupponat praecise bonitatem actus moralem, sed bonitatem, quam tribuit charitas, cum illa sit completior bonitate morali in actu, sequitur quod actus, qui est meritorius, habet aliquam bonitatem specificam ulteriorem quam bonitatem moralem. Licet enim meritorium non importet talem bonitatem ulteriorem, tamen praeexigit ; et hoc videtur probabile, quia alias posset actus esse meritorius, qui tamen nullam haberet bonitatem ultra bonitatem moralem.
Contra hoc (m) actus potest haberi etiam complete existens in specie moris, licet non habeatur habitus virtutis, sicut est generaliter de electione, qua generatur virtus moralis ;
igitur a simili, omnem bonitatem, quam actus habebit, quando charitas inerit, habere posset, si non inesset.
Respondeo, ratio probat quod omnem illam rectitudinem posset habere, quia conformitatem eamdem ad regulam, puta dictamen verum, et ideo in moralibus haberetur eadem bonitas moralis, quia illa rectitudo est bonitas moralis, vel non est sine ea. Sed actus charitatis ultra rectitudinem, hoc est, conformitatem sui ad cognitionem directivam, habet propriam bonitatem ex hoc, quod est secundum inclinationem charitatis, imo esse secundum illam inclinationem, est habere propriam bonitatem charitalivam, non sic de virtutibus moralibus.