De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) De tertio principali, scilicet an dilectio naturalis, et dilectio meritoria differant specie, et dicit quod non differunt specie, et hoc loquendo de per se differentia, etc. Vult dicere, an ratio formalis, qua actus dicitur naturalis, et ratio formalis, qua actus dicitur meritorius, differant specie, scilicet an istae relationes differant specie, quarum una formaliter inest actui naturali, per quam dicitur actus naturalis, et alia inest actui meritorio, per quam actus dicitur formaliter meritorius? Ex hoc patet quod loquitur de ratione formali meritorii in se, et de ratione formali naturalis in se, et non per accidens, scilicet de differentia aliqua concomitante, puta de differentia objectorum, vel aliqua tali, puta, quia ratio meritorii respicit pro objecto primum aeternum, et ratio naturalis non ; vel quia ratio meritorii respicit Deum, ut acceptantem, ratio naturalis non ; vel etiam, quia ratio meritorii respicit habitum charitatis pro principio productivo, vel inclinativo, ratio actus naturalis non, sed potest esse a sola voluntate, vel a solo habitu naturali ; vel quia ratio meritorii respicit agens supernaturale, ratio autem naturalis tantum agens naturale ; et omnes istae differentiae dicuntur accidere rationi meritorii, et rationi naturalis, et sunt extrinsecae. Non enim agens supernaturale, vel primum aeternum, vel Deus, ut acceptans, formaliter denominat illam relationem rationis, in qua formaliter consistit ratio merili. Licet ergo agens supernaturale et naturale differant specie ab invicem, non tamen sequitur quod ratio per se meritorii, quae respicit agens supernaturale, et ratio per se naturalis, quae respicit agens naturale, dicantur per se differre specie, sed tantum per accidens denominatione extrinseca, et de tali differentia non loquitur hic. Et hoc est, quod dicit Doctor ibi : Non autem per accidens de differentia scilicet aliqua concomitante, puta de differentia objectorum, vel aliqua tali, etc. quae differentia, ut aliquid extrinsecum concomitatur rationem meritorii.
Et quod addit ibi, intelligendo etiam de differentia actus specifici in esse naturae, vult dicere, quod actus dilectionis naturalis praecise acceptus secundum substantiam et intensionem, ut prior relatione, qua dicitur naturalis, quae per accidens inest actui, et actus dilectionis meritoriae praecise acceptus secundum substantiam et intensionem actus, ut prior relatione, quae inest illi actui per accidens, per quam dicitur meritorius ; isti actus sic absolute considerati in suo esse naturae, sive ut praecise sunt duae qualitates absolutae non differunt specie. Sunt ergo duae conclusiones : Prima est de rationibus formalibus per se meritorii, et per se naturalis, quae rationes insunt actibus. Alia est de ipsis actibus absolute consideratis, et vult quod nec actus absolute considerati differant specie, nec similiter ratio per se naturalis, et ratio per se meritorii, quae insunt actibus differant specie. Advertere etiam, quod quando dicit quod tales actus non differunt specie, puta dilectio naturalis et meritoria, ut sunt simpliciter ejusdem objecti, quia nulli dubium, quod dilectio hominis, et dilectio Dei differunt specie, tenendo quod dilectio sit partialiter ab objecto, ut videtur tenere Doctor in 2. dist. 25. loquitur ergo de dilectione ejusdem objecti, scilicet quod dilectio Dei naturalis, et dilectio ejusdem meritoria non differunt specie.
(b) Haec conclusio sic intellecta, etc. Hic Doctor primo probat quod actus dilectionis non dicitur distingui specie, nec per rationem naturalis, nec per rationem meritorii, id est, quod dilectio Dei absoluta, quae distinguitur specie a dilectione lapidis naturalis, non dicitur distingui specie per se per rationem meritorii, nec dilectio lapidis dicitur distingui specie a dilectione Dei per rationem naturalis ; patet, quia forma absoluta non distinguitur formaliter specie per aliquam relationem, sive per aliquem respectum. Tum quia, tunc respectus esset de ratione formali et quidditativa absoluti, quod saepe improbatum est a Doctore. Tum, quia diversorum generum, et non subalternatim positorum, sunt diversae species differentes ; sed dilectio et respectus pertinent ad diversa genera, patet, quia dilectio est qualitas absoluta, ut probatum est supra q. 13. et pertinet ad genus Qualitatis, ad quod genus non pertinet respectus.
(c) Si istius rationis altera praemissarum negaretur, puta, quia forte ista negaretur, quod actus dilectionis sit qualitas absoluta, cujus tamen oppositum subtiliter est ostensum, q. 13. posito tamen et non concesso, quod actus dilectionis non sit forma absoluta, sed respectiva realis, tamen adhuc dicit Doctor quod saltem istae duae propositiones sunt verae, scilicet ista Nullas res praeter opus intellectus, sive absoluta, sive relativa, dicitur per se distingui specie per solum respectum rationis, sive per respectum non realem, aliter respectus rationis esset de quidditate respectus realis, quod est impossibile. Et similiter ista est vera : Ratio meritorii, ut hujusmodi, non importat formaliter nisi respectum rationis, sive unum, sive plures non curo, quia praecise dicit respectum rationis ad voluntatem acceptantem, et ad praemium retribuendum, ut supra patuit. Stat ergo ratio, scilicet quod nulla dilectio etiam posito, quod tantum sit relatio realis potest distingui specie ab alia per respectum meritorii, sive per respectum naturalis.
(d) Diceretur, quod etsi istae rationes concludant, quod non distinguitur actus ab actu in genere naturae, id est, quod actus dilectionis naturalis praecise acceptus secundum substantiam et intensionem actus, et actus dilectionis meritoriae praecise acceptus secundum substantiam et intensionem, quod idem est dicere, quod in genere naturae, istis actus sic accepti non differunt specie ab invicem, tamen possunt distingui in genere moris, puta, quod dilectio naturalis, ut est actus moralis, includens omnem circumstantiam requisitam ad actum moralem, ut sic distinguitur specie ab actu meritorio formaliter accepto, quia ratio moralis, cum dicat tantum circumstantias actus dicit praecise respectum, et forte aliqua circumstantia, ut circumstantia finis, dicit tantum respectum rationis ; patet, quia quod aliquis velit hunc actum propter hunc finem, non videtur dicere in actu, nisi relationem voliti, et per actum voluntatis ad talem finem relati ; cum ergo relatio, per quam actus dicitur moralis, et relatio per quam actus dicitur meritorius differant specie, sequitur quod actus moralis differat specie ab actu meritorio.
(e) Contra hoc. Hic Doctor instat adhuc, probando quod actus dilectionis naturalis, ut perfecte moralis, non differat specie ab actu dilectionis meritoriae, ut perfecte meritoriae. Et antequam formem rationem, declaro unum dictum scilicet quid dicatur proprium potentiale respectu formae. Dicitur proprium potentiale, respectu formae, quando talis forma non est nata recipi, nisi in tali potentiali, nam corpus organicum, ut praecise habens talia et talia organa, qualia habet corpus humanum, est ita proprium potentiale, sive susceptivum animae intellectivae, quod illa non posset in alio corpore recipi, et breviter dicitur proprium potentiale formae specifica, quod natum est facere cum tali forma per se unum in genero. Dicit modo Doctor quod proprium potentiale ad formam specificam, non distinguitur specie ab illa. Potet ista, quia quod distinguitur specie, ab alio, est per se complete in aliquo genere ; sed quod est proprium potentiale, sive receptivum formae specificae non est per se et completive in aliquo genere, sed tantum reductive, quia partes compositi essentialis sunt tantum reductive in genere, ut patet a Doctoge ira secundo, dist. 1. q. ultima; tale ergo potentiale non distinguitur specie a forma specifica ad quam est in potentia, et hoc, patet per exemplum Doctoris : Si animal esset tantum constitutum per formam animalis, et non per formam specificam sub animali, illud non esset distinctum specie ab aliqua specie sub animali, quia esset proprium potentiale respectu formae specificae. Vult dicere, quod ex quo animal est genus ad omnes species contentas subanimali, per consequens per aliam et aliam differentiam est contrahibile ad aliam et aliam speciem, ita quod animal est potentiale respectu differentiarum contentarum sub eo ; si ergo animal praecise constitueret aliquid sub animali persolam formam animalis, puta, quod tale constitutum praecise includat formam animalis, et non aliam formam specificam contentam sub animali, tale sic constitutum non esset distinctum specie ab aliqua specie sub animali, quia illud tale esset in potentia ad formam specificam sub animali ; sic est in proposito, quia actus perfecte moralis est. proprium susceptivum et potentiale ipsius meritorii. non potest ergo immediate recipi, nisi in actu perfecte morali, ut patet a Doctore
2. dist. 7. Si ergo actus meritorius, ut meritorius, esset per se in aliquo genere, tunc actus moralis, ut moralis, cum sit proprium potentiale respectu meritorii, non posset distingui specie a ratione meritorii.
(f) Diceretur, quod tunc actus moralis. Hic Doctor adhuc arguit, probando quod actus moralis acceptus in specie moris,ut scilicet est actus virtutis moralis, non distinguatur specie ab actu meritorio, accepto ut est actus virtutis supernaturalis, scilicet charitatis, quod tamen est falsum ; quod autem distinguantur specie istis actus, probatur, quia actus distinguuntur specie, quorum habitus, qui vel inclinant ad hujusmodi actus, vel sunt principia elicitivo eorumdem actuum speciedistinguuntur. Hoc patet, discurrendo quasi per omnes habitus specie distinctos; sed habitus virtutis supernaturalis, puta charitas, et habitus virtutis moralis, puto habitus amicitiae, distinguuntur specie, et hoc in genere moris, scilicet inquantum sunt actus talium virtutum, id est, quod actus virtutis moralis acceptus in genere, sive ut est moralis, distinguitur specie ab actu meritorio, quia actus meritorius est supernaturalis, et moralis est actus naturali, accipiendo naturale, prout est in potestate voluntatis, ut supra patuit.
(g) Respondeo, actus. Respondet Doctor quod actus moralis, puta dilectio Dei perfecte moralis, prout scilicetnncludit omnem circumstantiam pertinentem ad actum moralem, est proprium potentiale respectu dilectionis meritoriae, ita quod ratio meritorii non est nota immediate recipi, nisi in actu perfecte morali. Sicut enim dilectio, ut nude accepta, id est, ut caret omni constantia morali, est proprium potentiale respectu omnis circumstantia pertinentis ad actum moralem, ita quod est vere perfectibilis omni circumstantia morali ; primo enim est perfectibilis circumstantia objecti, et deinde ulterioribus circumstantiis requisitis ad actum moralem ; sic talis dilectio perfecte moralis erit proprium potentiale actus meritorii, sive rationis formalis, per quam talis dilectio perfecte moralis dicitur meritoria, et hoc clarius patebit infra dist. 18. art. 1. et in 2. dist. 7.
(h) Et cum arguitur quod tales actus differant specie per hoc, quod virtutes illorum differunt specie, dicitDoctor quod ista propositio si habet veritatem, erit vera de speciebus disparatis,sive de habitibus disparatis,supple, quorum unus non ordinatur ad perfectionem alterius. Sed in proposito, charitas ordinatur ut perfectio completiva habitus amicitiae Dei naturalis, non quod charitas perficiat formaliter habitum amicitiae, cum immediate perficiat voluntatem, sed ex hoc dicitur perficere, quia inclinat ad actum meritorium, quia est completiva perfectio actus perfecte moralis, nam dilectio Dei, ut est a voluntate et ab habitu morali amicitiae Dei est bene perfecte moralis, sed non meritoria: ut vero eadem dilectio est ab habitu charitatis sive ut a principio inclinativo, sive ut a principio elicitivo, est formaliter meritoria ; licet ergo isti habitus differant specie, tamen actus non differunt specie ab invicem, quia idem actus est ab utroque habitu, licet ut meritorius sit tantum a charitate.
(i) Contra hoc, saltem actus. Hic Doctor arguit probando quod actus perfecte moralis saltem erit in specie ulteriori, sive perfectiori, licet non sit in specie disparata, quia nunquam species disparata perficit aliam. Et vult dicere, quod sicut actus nude consideratus non est in specie disparata respectu actus moralis, cum sit perfectibilis omni circumstantia morali, tamen ille actus, ut perfecte moralis, videtur quod sit in perfectiori specie ; patet, quia ut nude consideratus praecise est in specie actus, sed consideratus ut perfecte moralis, est in specie moris. Sic idem actus perfecte moralis, ut consideratus ut perfecte meritorius, tunc erit in ulteriori et perfectiori specie, quia tunc erit in specie meritorii.
(k) Hic uno modo. (Respondet Doctor duobus modis: Primo modo, concedendo rationem illam, quod sicut dilectio naturalis, ut perfecte moralis habet quamdam perfectionem specificam, quam non habet nude considerata, sic etiam dilectio Dei naturalis perfecte moralis, ut est meritoria habet quamdam rationem, sive perfectionem specificam, scilicet rationem meritorii, quam non habet considerata, ut tantum moralis, et sic ratio meritorii erit ratio specifica completiva bonitatis moralis praecedentis, non autem est ratio specifica disparata a boniiale morali praecedente, quia tunc non esset perfectio illius bonitatis moralis.
(I) Aliter dicitur. Secundo modo dicit Doctor quod ratio meritorii non est aliqua ratio specifica completiva actus moralis ; patet, quia actus praeintelligitur perfecte moralis ante rationem meritorii, et per consequens ratio meritorii non pertinet ad perfectionem intrinsecam actus moralis, sed tantum addit respectum ad voluntalem acceptantem. Sed si meritorium non praesupponat praecise bonitatem actus moralem, sed bonitatem, quam tribuit charitas, etc. Vult dicere Doctor quod si actus, puta dilectio Dei, ut est elicita a charitate, habet aliquam bonitatem intrinsecam priorem ratione meritorii, quam bonitatem non habet habitus moralis, tunc talis dilectio ab habitu morali habebit quod sit perfecte moralis, et a charitate habebit ulteriorem bonitatem intrinsecam, et per consequens actus perfecte moralis, ut est elicitus a charitate, habet ulteriorem bonitatem specificam, quam charitas sibi tribuit, et sic licet ratio meritorii non importet talem bonitatem ulteriorem, quae est a charitate,tamen praeexigit eam, patet, quia ratio formalis meritorii est acceptari ad praemium aeternum. Sed Deus nunquam acceptat actum, nisi ut elicitum a charitate, ut supra patuit art. 1. et in primo, dist. 17. et sic ratio meritorii praesupponit actum prius esse elicitum a charitate, et per consequens praeexigit aliquam bonitatem in actu quam charitas .sibi tribuit, et quod praeexigit ulteriorem bonitatem moralem videtur probabile, quia alias posset actus esse meritorius, qui tamen nullam haberet bonitatem, ultra bonitatem moralem. Adverte tamen quod tenendo quod actus non habeat a charitate ulteriorem bonitatem, tunc posset dici quod actus, ut perfecte moralis non habens ulteriorem bonitatem esset vere meritorius, quia voluntas divina posset illum acceptare in ordine ad praemium aeternum, et ponendo quod nullo modo esset a charitate, sed hoc de potentia Dei absoluta, ut patet a Doctore in primo, dist. 17. Si etiam ponatur quod non sit meritorium nisi sit elicitus a charitate, ut est verum de poteutia Dei ordinata, ut patet art. 1. et in primo dist. 17. et in tertio, dist. 27. adhuc non est necesse quod talis actus elicitus a charitate habeat ulteriorem bonitatem moralem ad hoc ut sit meritorius, quia sufficit quod actus perfecte moralis sit elicitus a charitate, licet ut ab ipsa non habeat ulteriorem bonitatem sibi intrinsecam, et hoc patet a Doctore in1. dist. 17. et videtur probabile quod sicut actus, ut est ab habitu perfecte morali, habet bonitatem moralem, ita videtur quod ut est a charitate, quae est suprema virtus, habeat aliquam ulteriorem bonitatem, propter quam Deus acceptat illum actum, ut meritorium.
(m) Contra hoc. Hic arguit Doctor probando quod actus non habeat necessario ulteriorem bonitatem n charitate ; patet, quin si de quo magis videtur inesse, et non inest, ergo nec de quo minus. Sed magis videtur quod actus non possit dici moralis, nisi sit elicitus a virtute morali, quam quod necessario habeat illam ulteriorem bonitatem, ut elicitur a charitate, licet actus possit esse perfecte moralis sine habitu morali, quia ad hoc ut sit moralis, sufficit quod sit elicitus a sola potentia conformiter dictamini recto, ut subtiliter patet a Doctore in prologo, q. ultima, et dist. 17. primi, imo actus potest esse virtuosus, etsi non sit generativus virtutis, nec elicitus ab habitu virtutis, ut patet a Doctore in 4. dist. 14. quaest. 2. Sed sicut actus moralis potest habere eamdem bonitatem sine habitu morali, sicut cum habitu morali, sic ille idem actus eamdem bonitatem, quam habet ab habitu charitatis, poterit habere sine habitu charitatis, et hoc est quod dicit Doctor.
Respondet, quod bene ratio probat quod omnem illam rectitudinem posset habere, quia conformitatem eamdem ad regulam, quae est dictamen verum, et ideo in moralibus haberetur eadem bonitas moralis, vel non est sine ea, et de hoc vidc prolixe Doctorem in prolog. quaest, ultima, et dist. 17. primi, in secundo, dist. 7. et dist. 42. in tertio, dist. 33. et 36. in quarto, dist. 14. q. 2. in quodlib. q. 18. ubi prolixe pertractatur ista materia. Sed in proposito, actus charitatis ultra rectitudinem, hoc est, ultra conformitatem sui ad cognitionem directivam, habet propriam bonitatem ex hoc, quod est secundum inclinationem charitatis, sive ex hoc quod est elicitus a charitate, imo esse secundum illam incitationem, sive esse sic elicitum a charitate, est fictum habere propriam bonitatem charitativam, secundum quam actus acceptatur a Deo, sed non est sic de virtutibus moralibus, quia tota rectitudo actus potest esse ex sola conformitate actus ad solam rationem rectam, sive dictamen rectum, et habitus moralis ponitur non propter rectitudinem actui dandam, sed ut per ipsum voluntas (actum rectum eliciat faciliter et delectabiliter.