De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Videtur admittere actus fidei acquisitae et infusae non differre specie, et quandoque nec numero, de quo supra q. 14. n. 5. Sed hic n. 12. videtur admittere, eos specie distingui ; et idem videtur assprere 3. dist. 23. g Aliter potest ; inmen in hac tota quaestione nihil circa hoc resolvit, licet disputando mattis inclinet, ut scius habituum infusorum et acquisitorum ejusdem rationis, non differant specie.
Contra conclusionem (n) quae tenetur in solutione quaestionis, objicitur sic : Cognitio naturalis de Deo, et cognitio fidei infusae sunt actus differentes specie in intellectu ; igitur pari ratione, dilectio naturalis et dilectio charitativa in affectu. Antecedens probatur, quia actus fidei infusae est determinate veridicus, ita quod non potest ei subesse falsum ; actui autem credulitatis acquisitae ex naturalibus potest subesse falsum ; in cognitivis autem illud quod est determinate veridicum, distinguitur a non determinate veridico, specie, ut patet 6. Ethic. quia sic suspicio et opinio, quibus potest subesse falsum, distinguitur a virtutibus intellectualibus, quae sunt habitus determinate veridici. Probatur etiam antecedens de cognitione naturali scientifica de Deo, de qua videtur manifeste, quod differat specie a quacumque credulitate. Consequentia probatur, tum per locum a simili, quia videtur esse simile de istis actibus in intellectu, et de illis in voluntate ; tum a causa, quia quando cognitiones praeviae differunt specie, actus voluntatis sequentes differunt specie, quia ea, quae sunt ejusdem speciei non praeexigunt per se, nisi aliqua ejusdem speciei.
Ad illud antecedens (o) potest negari aliquando de actu credendi naturali et supernaturali, quia credere supernaturale est actus, ut elicitur secundum inclinationem fidei infusae ; credere autem naturale est actus elicitus secundum certitudinem acceptam ab aliquo testiflcante. Nunc autem, ut dictum est prius in quadam quaestione,
simul potest quis uno et eodem actu credere ex testimonio asserentis, et credere secundum inclinationem fidei infusae, si inest ; igitur idem et actus in re, et ilIe, ut est naturalis, est potentialis ad illam perfectionem, quam recipit a fide infusa. Proprium autem potentiale non distinguitur specie a perfecto habente ultra illud potentiale propriam perfeclionem.
Ad probationem (p) antecedentis potest dici, quod cognitio certa, quae habet propriam certitudinem intrinsecam, et hoc vel a se, vel ab objecto, ut includitur in ipsa, vel ab aliqua per se causa, distinguitur specie ab incerta cognitione. Exemplum, cognitio principii seipsa est certa, vel ab objecto, scilicet a principio, quod est a se verum manifestum, vel saltem est manifestum ex terminis, qui sunt per se causae evidentiae principii, et includuntur in ipso. Conclusio autem est certa per principium, tanquam per causam suae certitudinis, sed per nullum istorum modorum est actus fidei infusae certus, sed tantummodo a quodam extrinseco. Illud enim lumen fidei infusae, quia est participatio quaedam luminis divini, non potest inclinare intellectum, nisi in aliquod determinate verum. Certitudo ergo illa in actu est ex quadam comparatione ad quoddam extrinsecum infallibile, cui actus ille conformatur. Non est autem ex ipsa intrinseca perfeclione actus, quia aeque perfectus esset, quantum ad quodlibet intrinsecum sibi, si aeque intense eliceretur praecise secundum finem acquisitam.
Contra, saltem istam certitudinem
(q) habet a per se causa sua, et hoc sufficit.
Respondeo, qualiscumque sit causalitas fidei infusae respectu actus credendi, tamen non facit actura illum esse certiorem intellectui habenti actum, quam si ipsa fides infusa non causaret. Certitudo enim nata est inesse intellectui de actu suo excludens non lanium deceptionem, sed etiam dubitationem. Et hoc non est nisi intellectus percipiat illud a quo actus habet, quod sil certus, quia si nihil potest percipere unde sit certus, videtur quod possit dubitare ; intellectus autem non percipit illud principium certificans.
Alia autem probatio antecedentis (r), quae langit de actu scientifico, videtur accipere manifeste verum, et tunc neganda est consequentia ; non enim sequitur, si intellecliones distinguantur specie, igitur et volitiones, nisi addatur in antecedente, quod intellecliones, ut sunt per se praeviae ad volitiones, distinguuntur specie, hoc est, quod requiratur in eis distinclio specifica ad hoc, ut possent habere tales volitiones, et ita non est in proposito. quia si quis naturali ratione sciens Deum esse bonum, eliciat actum fruitionis circa ipsum, et alter credens ipsum esse bonum, diligat ipsum, nec primus actus requiritur per se ad habendum dilectionem, vel scienlificus ; nec secundus, ut credilivus, sed uterque requiritur sub quadam ratione communi, scilicet ut ostensivus objecti diligibilis.
Consimiliter etiam posset dici (I) ad aliam probationem antecedentis de credulitate infusa et acquisita, esto quod illi actus differunt specie;
hoc non est per se, inquantum sunt praevii ad diligere, hoc est, inqu nilum praecedunt ipsos actus diligendi, non requiritur illa differentia istorum specifica.
Exemplum, si alicui demonstrative concluderetur hoc esse volendum, et alteri dialectice, tamen actus, quo iste vellet hoc, non differt specie ab actu quo ille vellet idem, quia in cognitionibus, inquantum sunt praeviae, non requiritur ista differentia specifica.