De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(n) Contra conclusionem. Hic Doctor arguit, probando quod dilectio naturalis vere differat specie a dilectione meritoria, sive supernaturali, et arguit a simili, quia sicut cognitio naturalis de Deo, et cognitio supernaturalis ipsius, quae est a fide infusa vere differunt specie, sic et dilectio naturalis et dilectio supernaturalis. Quod autem illae cognitiones differunt specie, probat, quia illa cognitio cui potest subesse falsum, differt specie ab illa cognitione, cui non potest subesse falsum, hoc patet per Philosophum 6. Ethic. c. 3. qui vult quod suspicio et opinio, quibus potest subesse falsum, distinguantur specie ab habitu intellectuali, cui non potest subesse falsum, qualis est habitus scientificus, qui est determinate verus; cum ergo cognitioni Dei naturali possit subesse falsum, ut patet de actu fidei acquisitae, de quo dictum est in tertio, dist. 23. in quodl. q. 14. art. 1. quomodo fidei acquisitae naturali potest subesse falsum, et fidei infusae non potest subesse falsum, vide ibi.
(o) Ad illud antecedens. Respondet Doctor primo negando illud antecedens, scilicet quod actus fidei acquisitae, et actus fidei infulae de eodem objecto, differant specie, imo nec aliquando differunt numero. Patet, quia quis eodem actu .potest firmiter credere Deum esse trinum et unum ex aliqua certitudine accepta ab aliquo testificante illud. et illud idem credere secundum inclinationem fidei infusae, ita quod idem actus credendi, simul potest esse a fide acquisita, et a fide infusa, et ille idem actus, qui est a fide infusa posset dici supernaturalis, quia est ab habitu supernaturali: et potest dici naturalis, ut est a fide acquisita, quae est habitus naturalis. Et de hoc vide Doctorem in tertio, dist. 28. et in quodl. q. 14. art. primo, et vide quae ibi exposui. Potest ergo esse idem actus in re, et ille idem actus, ut est naturalis est potentialis ad illam perfectionem, quam recipit a fide infusa: modo proprium potentiale non distinguitur specie a perfecto habente ultra illud potentiale propriam perfectionem, ut supra patuit.
(p) Ad probationem antecedentis. Dicit Doctor unum singulare, quod cognitio certa, cui scilicet non potest subesse falsum, dicitur distingui specie a cognitione non certa, sed non quaecumque certa, sed sola illa, quae habet propriam certitudinem intrinsecam, et hoc, vel a se, scilicet formaliter, vel ab objecto, ut includitur in ipsa, supple virtualiter, vel ab aliqua per se causa. Exemplum, cognitio principii, etc. et quomodo hoc, vide Doctorem in primo, d. 2. q. 2. et d. 3. q. 4. sed conclusio est certa tantum per principium, tanquam per causam suae certitudinis ; talis ergo cognitio sic certa bene distinguitur specie a cognitione, non sic certa qualis est suspicio et opinio, quae non est cognitio certa aliquo istorum modorum. Sed in proposito cognitio fidei infusae nullo istorum modorum est certa, sed tantummodo est certa ab aliquo extrinseco, scilicet a Deo revelante et infundente tale lumen fidei, ut prolixe patet a Doctore in tertio, dist. 23. et 24. et vide quae ibi exposui: Certitudo illa, quae est in cognitione fidei infusae est tantum ex quadam comparatione ad quoddam extrinsecum infallibile, scilicet voluntatem divinam revelantem, cui cognitio illa conformatur.
(q) Contra saltem istam certitudinem habet. Hic Doctor arguit, probando quod cognitio Dei, quae est a fide infusa, et cognitio quae est a fide acquisita, adhuc differant specie, quia prima cognitio habet certitudinem a per se causa, scilicet a fide infusa, quae non inclinat nisi ad determinatum verum, ut supra patuit: secunda non habet certitudinem ab aliqua per se causa, quia si aliqua esset, esset fides acquisita, sed illa ex ratione sua non inclinat in determinate verum, quia fidei acquisitae potest subesse falsum, ut supra allegavi.
Respondet, quod posito quod fides infusa sive sit causa elicitiva actus, sive tantum inclinativa ad actum, talis actus non habet majorem certitudinem, ut est elicitus a tali fide, sicut si nullo modo esset elicitus, certitudo enim nata est inesse intellectui de actu suo excludens non tantum deceptionem, etc. Exemplum, non enim habeo cognitionem certam, de hac propositione: Totum est majus sua parte, nisi percipiam terminos et unionem terminorum, qui sunt causa tais certitudinis ; sic in proposito,actus fidei infusae est certus, non ex hoc solo quod sit ab habitu, sed quia habitus inclinans ad talem actum est ab eo, qui non potest fallere, nec falli ; nisi ergo percipiam principium dans certitudinem actui, nunquam habebo certitudinem de actu, sed tale principium viator percipere non potest.
(r) Alia autem probatio antecedentis. Haec probatio ponitur supra in illa ratione parum post dictum .Philosophi 6. Ethicor. de suspicione et opinione ibi:Probatur etiam antecedens de cognitione naturali scientifica de Deo, de qua videtur manifeste quod differat specie a quacumque credulitate de Deo. Et hoc patet, quia si quis haberet notitiam certam ex evidentia rei, sicut habens notitiam hujus: Deus est trinus et unus, quae cognitio est ex evidentia rei, ut patet a Doctore in tertio, d. 24. tunc haberet notitiam certam ex evidentia rei ; sed habens notitiam hujus: Deus est trinus et unus, ex solo actu credendi, talis notitia nullo modo est certa ex evidentia rei, et tunc tales notitiae ex suis rationibus formalibus specie distinguerentur. Sed cum postea infertur, ergo similiter actus voluntatis, scilicet naturalis et meritorius distinguuntur specie, quia quando cognitiones praevisae differunt specie, actus voluntatis sequentes differunt pecie, quia illae quae sunt ejusdem speciei non praeexigunt per se, nisi aliqua ejusdem speciei. Dicit Doctor quod si tales actus voluntatis necessario requirant cognitiones specie distinctas, quod tunc tales actus possunt esse specie distincti, et hoc patet, nam fruitio in via, et fruitio in patria praeexigunt necessario notitias specie distinctas, et ideo distinguuntur specie, ut exposui in tertio, dist. 31. Fruitio enim in via praeexigit notitiam fidei, et fruitio in patria praeexigit claram visionem Dei, quae notitiae specie differunt, ut patet a Doctore in tertio, dist. 31. et in 2 dist. 25. et in 4. dist. 49. et vide quae ibi exposui praecipue in tertio. Et quod dicit quando volitiones necessario praeexigunt notitias, hoc dicit tenendo opinionem, quam videtur tenere in 2. d. 25. quod objectum vel cognitio objecti est partialis causa volitionis, et tunc si objectum est praesens voluntati per actus intelligendi specie distinctos, necessario causabit actus voluntatis correspondentes specie distinctos. Et de hoc vide quae prolixe exposui super tertio Doctoris, d st. 31. sed in proposito dilectio naturalis Dei, et dilectio meritoria non necessario praeexigunt tales notitias specie distinctas ; patet, quia si quis naturali ratione sciens Deum esse bonum eliciat actum fruitionis circa ipsum, et alter credens ipsum esse bonum eliciat actum fruitionis circa ipsum nec primus actus requiritur per se ad habendam dilectionem, ut scientificus, nec secundus, ut creditivus, sed uterque requiritur sub quadam ratione communi, scilicet ut ostensivus objecti diligibilis, oportet ergo addere, quod tales volitiones necessario praeexigant notitias, ut specie distinctas.
(f) Consimiliter etiam posset dici ad aliam probationem antecedentis de credulitate infusa, etc.
Adverte tamen, quod sunt actus specie distincti, qui necessario praeexigunt intellectiones, ut specie distinctas, ut patet de fruitione Dei in se, sive ut clare visi, et de fruitione ejusdem Dei aenigmatice cogniti, quia istae fruitiones non differrent specie, nisi objectum esset aliter et aliter approximatum voluntati, scilicet per aliam et aliam notitiam specie distinctam, ut supra exposui in tertio, dist. 31. Similiter volitiones specie distinctae respectu objectorum specie distinctorum praeexigunt cognitiones specie distinctas, quia talia objecta non sunt praesentia voluntati, nisi per cognitiones specie distinctas,patet, quia cognitio specificatur ab objecto, et quomodo exposui in 1. d. 3. q. 10. Sunt etiam aliqui actus voluntatis qui praeexigunt notitias specie distinctas, qui tamen non differunt specie, sed non praeexigunt necessario, quasi impossibile esset voluntatem habere actum circa idem objectum, nisi esset demonstrative ostensum, vel nisi esset probabiliter ostensum, ut patet in exemplis datis a Doctore. Nec valet, notitiae specie dis tinguuntur, et sunt partialiter causae actus voluntatis ; ergo et actus voluntatis specie distinguuntur, quia effectus ejusdem rationis possunt esse a causis specie distinctis, ut patet de mure genito ab alio mure, et de mure genito a Sole, et sic non quaecumque notitiae specie distinctae causant partialiter actus voluntatis, ut patet de notitiis positis in exemplis Doctoris, et tamen sunt aliquae notitiae specie distinctae, quae necessario causant partialiter tantum actus voluntatis specie distinctos, ut supra dixi de notitia intuitiva Dei, etde notitia aenigmatica ipsius. Et quare aliquae notitiae specie distinctae causant actus voluntatis specie distinctos, et quare aliquae non, non videtur assignanda alia ratio, nisi quia sunt tales entitates.