Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum scientia Dei de futuris contingentibus sit infallibilis ?
Vide Doctores Ditatos q. antecedenti.
Juxta hoc quaeritur : Utrum si Deus habeat certam notitiam de illis, illa scientia sit infallibilis. Quod non videtur ; sequitur, si Deus scit rem esse aliter quam est, igitur fallitur ; igitur a simili : Deus potest scire rem aliter fore quam est ; igitur potest falli.
Praeterea, eadem est notitia oppositorum ; si igitur novit unum oppositorum, novit et aliud ; igitur novit falsum ; igitur decipitur.
Contra, Augustinus super Joan. Thom. 2. et ponitur in littera : praescientia Dei falli non potest. Hoc ab omnibus Doctoribus tenetur, quod Deus habeat determinatam et certam notitiam de eventibus futurorum contingentium ; sed per quem modum sic cognoscit, est difficultas, et in hoc sunt diversi modi opinandi. Quidam hoc ponunt propter infinitatem aeternitatis ambientis totum tempus futurum, quod est sibi praesens.
Quidam hoc ponunt propter certam repraesentationem idearum, quas opiniones cum suis refutationibus quaere alibi.