De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ad primum. rejicit aserentes habitum tantum fauere modum actus, prompte. delectabiliter, quia nihil hurum, competi charitati. Admittendo ergo chartitem coefficere actum, qund lenet ut probabilius I. d. 17. q. 3. n. 23. (non reputans oppositum improbabile, de quo ibi, q. 2. quatuor sententias fuse tractat) explicat quando ex principiis sequitur actus distingut. Quo.I ait actus differre specie ex principiis totalibus sic diligentibus, intelligit de principiis univocis, quia si unum sit univocum, et allerum aequivocum, effectus poterunt esse ejusdem speciei ; sic animalculaex propagatione et putrefactione sunt ejusdem speciei, ut ipse ex August. docet I. d. 2. q. 7. n. 27. Quando autem sumitur distinctio specifica actuum ex principiis parietibus, requiritur esse disparata, ut species intelligibiles, hominis et lapidis, quia ex subordinatis non sumitur, ut ex potentia et specie, vel babitu.
Ad argumentum principale (t) dicitur, quod habitus est causa non substantiae actus, sed modi in actu, et ille modus posset concedi differre specie suo modo a substantia actus.
Ista responsio, licet videatur, secundum aliquos, probabilitatem habere, loquendo de illo modo, quem habitus attribuit actui, cujusmodi est delectabiliter vel faciliter, vel prompte operari vel expedite, istos quidem modos, vel etiam istum modum, si sint unus modus, videtur habitus acquisitus communiter tribuere actui ; vel si ultra hoc dicatur quod habitus aliquis, puta virtutis, virtuosis tribuit recte, vel virtuose agere, tamen nullus istorum modorum in actu potest esse proprius charitati vel actui meritorio, quia meritorium (ut dictum est) dicit actum acceptatum voluntati divinae in ordine ad praemium reddendum. Nunc autem, nihil aliud est actum acceptari a voluntate divina sic, quam voluntatem sic acceptare actum ; nihil autem causatum potest esse ratio fortu alis voluntati, quod sic acceptet actum, et hoc intelligendo, ut ratio formalis medians inter potentiam et actum ; igitur de charitate non videtur posse dici quod ipsa sit principium illius modi in actu, qui modus sibi proprie correspondet.
Potest igitur aliter (u) dici ad argumentum, quod major illa, quod actus illi differunt specie, qui eliciuntur a principiis differentibus specie, una est de principiis totalibus, quia ab illis habent totaliter actus entitatem suam, et per consequens unitatem suam et distinctionem. Vera est (x) etiam de principiis partialibus dum tamen sint principia disparata et per se requisita, inquantum disparata, quia si sint subordinata, vel non per se requiratur, quod sint disparata, non oportet quod actus specie distinguantur. Nunc autem charitas non est principium totale actus, nec disparatum respectu ipsius voluntatis, sed subordinatum, quia potentiae est uti habitu, non e converso. Nec est per se requisita non solum ad substantiam actus, sed nec ad actum, inquantum meritorium, sed requiritur ut quoddam praevium ad hoc quod actus sit acceptabilis.
Sed nec requiritur ut tale praevium necessitate ordinis essentialis causarum, sed tantum necessitate dispositionis illius voluntatis, quae contingenter disposuit non acceptare actum, nisi secundum istam inclinationem sit elicitus. Principium autem specie distinguens, vel est per se principium illius in se, et perconsequens dans sibi aliquam entitatem realem, quae sit ejus in se, vel saltem est principium ejus secundum illud, secundum quod distinguitur specie ; vel si est principium dispositive distinguens,oportet quod per se disponat ad hoc quod secundum ordinem essentialem causarum, hoc ut distinctum causetur, nullum istorum competit actui per habitum charitatis.
Nota hic per ordinem quis sit actus inmutabilis ad laudem, vel vituperium, actus nudus, actus virtuosus secundum virtutem moralem, actus charitativus, et actus meritorius. Primus dicit respectum ad potentiam libere elicientem actum. Secundus addit respectum ad virtutem inclinantem vel verius ad regulam virtutis, scilicet rationem rectam, ut dictantem. Tertius dicit respectum ad charitatem inclinantem. Quartus ad voluntatem divinam specialiter acceptantem. Tertius dicit bonitatem aliquam ultra secundum, et praeexactam ad quartum, non ex natura rei, sed ex dispositione voluntatis acceptantis.