De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(t) Ad argumentum principale. Ultimo loco solvendum est argumentum principale. Arguit sic Doctor probando, quod dilectio naturalis, et dilectio meritoria differant specie, quia eliciuntur a principiis diversis specie ; ergo differunt specie. Antecedens patet, quia dilectio meritoria elicitur a charitate, et dilectio naturalis elicitur a voluntate, sive ab habitu naturali. Probatio consequentiae, quia non est minor differentia in principiatis quam in principiis, imo major ; patet, quia pluralitas principiatorum effective stat cum unitate principii effectivi, plures enim effectus possunt esse ab eadem causa ; sed pluralitas causarum arguit necessario pluralitatem effectuum, videtur ergo quod tanta sit distinctio in causatis quanta in causis, vel major.
Respondet primo sic, tenendo unam opinionem de habitu, scilicet quod habitus est causa actus non secundum substantiam, vel intensionem actus, sed praecise secundum modum actus, puta, quod actus sit prompte, faciliter et delectabiliter elicitus, ita quod actus secundum substantiam et intensionem sit praecise a potentia, et modus actus, sive sit unus modus, vel plures sit praecise ab habitu, tunc posset concedi talem modum differre specie a substantia actus, suo tamen modo : et hoc dicit quia talis modus non est proprie species, tamen eo modo quo posset concedi species, differt specifice a substantia actus. Et ista responsio secundum aliquos videtur habere probabilitatem, etc. et talem modum habitus acquisitus attribuit actui, ille enim modus non est ab habitu infuso, ut patet a Doctore in primo, d. 17. Vel si ultra hoc dicatur, quod habitus aliquis, puta virtutis tribuit virtuosis ultra modum supradictum recte, vel virtuose agere, ita quod actus non tantum habeat ab habitu modum supradictum, sed etiam quod habeat suam rectitudinem ab habitu. Sed an habitus sit causa substantiae actus, et intensionis, vel etiam quod sit causa rectitudinis in actu, vel quod tantum inclinet potentiam ad actum eliciendum, haec omnia prolixe tractantur a Doctore in i. d. 17. Posito tamen, quod habitus sit causa modi supradicti, et similiter sit causa rectitudinis in actu, tamen nullus istorum modorum in actu, scilicet rectitudo actus, et facilitas, etc. potest esse proprius charitati, vel actui meritorio, quia modus proprius actus meritorii, inquantum meritorius, dicit tantum actum acceptum voluntati divinae in ordine ad praemium reddendum. Nunc autem nihil aliud est actum acceptari a voluntate divina in ordine ad praemium, quam voluntatem sic acceptare, id est, quia voluntas divina acceptat actum in ordine ad praemium, ideo actus habet esse acceptatum, et per consequens esse acceptatum, quod est modus actus meritorii est tantum a voluntate divina sic acceptante, et per consequens talis modus, qui est proprius actui meritorio, non est causatus a charitate ; et hoc patet, quia nulla res causata potest esse ratio formalis voluntati divinae, qua sic acceptet actum, et hoc intelligendo, ut ratio formalis mediat inter potentiam et actum, sicut habitus mediat inter potentiam et actum ; tale enim medians inter potentiam et actum meritorium non videtur esse, nisi charitas, quae tamen charitas non dat actui illum modum, qui est sic acceptari. Alii vero modi supradicti non sunt proprii actui meritorio, quia etiam possunt competere aliis actibus. Tenendo ergo quod habitus sit tantum causa modi ipsius actus, et modus proprius actus meritorii sit sic acceptari, sequitur quod charitas non erit causa actus meritorii, nec quantum ad substantiam actus, nec quantum ad modum proprium, et sic negaretur illud antecedens, quo dicitur, quod charitas est causa actus meritorii.
(u) Potest igitur aliter dici. Ad argumentum concedendo aliqualiter, scilicet quod habitus supernaturalis, puta charitas, et habitus naturalis, puta habitus amicitiae Dei acquisitus, differant specie, et aliquo modo sunt causa actus, non tamen semper sequitur, principia elicitiva differunt specie ; ergo actus eliciti differunt specie, et si est vera, est vera de principiis totalibus elicitivis, quia ab illis habent totaliter actus charitatem suam, et per consequens unitatem suam et distinctionem. Et nota, quod ista est semper vera : Principia totalia elicitiva operationum, sive actuum specie distincta, ut hujusmodi, semper eliciunt actus specie distinctos, quia tales actus specificantur ab illis principiis, et tamen ista non est semper vera : Causae totales specie distinctae producunt effectus semper specie distinctos, ut patet a Doctore in primo, distinct. 2. parte 2. quaest. 4. ubi vult contra Averroem, quod aliqua ejusdem speciei specialissimae possunt esse a causa totali aequivoca, et a causa totali univoca, vide ibi: et quare hoc, non videtur alia ratio assignanda, nisi quia tales entitates. De hoc tamen vide quae prolixe exposui super secundum Doctoris distinct. 1. quaest. ult.
(x) Vera est. Addit etiam Doctor quod illa est vera de principiis partialibus, dum tamen sunt principia disparata, et per se requisita inquantum sunt disparata, etc. De principiis partialibus requisitis, ut disparatis, patet exemplum de objectis specie distinctis, puta lapide et homine, quia ab illis sunt actus cognoscendi specie distincti, quia tales actus praeexigunt necessario talia principia partialia, inquantum disparata. De principiis vero partialibus subordinatis supra patuit de habitu charitatis, et de habitu morali ; similiter patet de voluntate et habitu, qui sunt principia partialia actus, tenendo quod habitus sit partialis causa actus, ut videtur tenere Doctor in primo, dist. 17. et tamen voluntas et habitus concurrunt ad eumdem actum, licet specie distinguantur, et hoc est, quia habitus in causando actum subordinatur voluntati, quia voluntas utitur habitu cum voluerit. In proposito charitas non est principium totale actus, nec partiale disparatum, sed subordinatum voluntati, ut clare patet a Doctore in primo, dist. 17. nec similiter charitas est per se requisita non solum ad substantiam actus ; patet, quia actus dilectionis Dei posset esse a sola voluntate sine charitate, ut patet a Doctore in primo, dist. 17. et in tertio, dist. 27. nec est rectitudo requisita ad actum inquantum meritorius ; patet, quia dicitur meritorius, quia acceptatus, quod esse sic acceptatum est a voluntate divina, ut supra patuit, sed tantum requiritur ut quoddam praevium ad hoc, quod actus sit acceptabilis ; sed nec requiritur tale praevium necessitate ordinis essentialis causarum, puta quod actus nullo modo esset acceptabilis a Deo, nisi praevia charitate in voluntate, sed tantum requiritur ut praevia necessitate dispositionis voluntatis divinae, quae contingenter disposuit non acceptare actum, nisi sit elicitus secundum inclinationem charitatis, ut patet in primo, dist. 17. Et addit, quod principium distinguens principiatum specie ab alio principiato, vel est per se principium illius in se, scilicet quantum ad esse illius principiati, sicut objectum causat actum, vel est principium ejus secundum illud, secundum quod distinguitur specie, sicut dictum est supra de modo actus, tenendo quod sit ab habitu ; vel si est principium dispositive distinguens, oportet quod per se disponat ad hoc, quod secundum ordinem essentialem causatum, hoc ut distinctum causetur. Patet de organizatione corporis humani, quae est talis dispositio ad animam, quod illa ut distincta specie ab anima sensitiva causatur, sed nullum istorum competit actui per habitum charitatis, et sic patet argumentum.