De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum actus exterior addat aliquid bonitatis vel malitiae ad actum interiorem.
Alens. 4. p. q. 77. m. 3. art. 3. et 2. p. q. 107. m. 3. art. 2. Scot. 2. d. 42. q. 4. ubi Bassol. Leuchet. Ruhion, Tarlaret. Rada tom. 2. Controver. 18. art. Herrera 2. disp. 33. q. 22. Angles 2. dist. 40. q. I. Glossa c. Si cui de poen. dist. I . affirmant. Negant D. Thom. I. 2. q. 20. art. 4. ubi ejus expos. Vasq. 1. 2. 76. c. 2. Assor. tom. 2. I. 2. cap. 6 fuaest. 6.
Deinde quaeritur de comparatione actus intrinseci voluntatis ad actum extrinsecum : Utrum actus exterior addat aliquid bonitatis, vel malitiae ad actum interiorem. Arguitur quod non, quia quod non habet rationem voluntarii, non habet rationem boni vel mali ; actus autem exterior, ut distinctus ab interiori, non habet rationem voluntarii, quia non habet, quod sit voluntarius nisi ab actu interiori ; igitur actus exterior secundum se non habet bonitatem vel malitiam ; non adderet autem, nisi tale aliquid secundum se haberet, igitur etc.
Contra, quae praeceptis negativis distinctis prohibentur, habent propriam et distinctam rationem illiciti ; nunc autem alio praecepto prohibetur actus exterior, et alio interior, ut patet de istis praeceptis : Non moechaberis, et non concupisces uxorem, etc. Et similiter de istis praeceptis : Non furtum facies, et non concupisces rem proximi, etc.