Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum Deus immutabiliter praesciat eventus futurorum contingentium ?
D. Thom. I. part. q. 14. art. 9. et 13. Doctores citati in quaestione praecedenti, et Scotus in Oxon. hic quaestiuncula 3.
Circa distinctionem XXXIX. quaero duo, et primum: Utrum Deus immutabiliter sit praescius rei futurae ?
Quod non. A contradictorio in contradictorium nunquam est transitus sine mutatione facta in aliquo ; sed Deus potest non praescire quod praescit ; igitur per mutationem in aliquo. Non per mutationem in re, quia antequam sit existens, non est nisi in intellectu Dei ; igitur si, ut sic, mutetur, necesse est intellectum Dei mutari.
Item, quidquid non est A. et potest esse A potest incipere esse A. Sed Deus non est praescius hujus, et potest esse praescius hujus ; igitur potest incipere esse praescius hujus.
Item, si Deus non scil aliqua, et potest scire, aut illa est potentia passiva, et sic est mutabilis ; vel est activa, et sic erit naturalis ; et per consequens est mutabilis.
Oppositum, Magister in littera, et Augustinus 15. de Trinit. cap. 14.