Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum Deus necessario praesciat even tum rei futurae ?
Vide Doctores citatos quaest. antecedenti.
Quod sic, Deus immutabiliter scit ; igitur necessario, quia in eo non est alia necessitas quam immutabilitatis.
Item, omne ens immutabile est necessarium in essendo ; igitur est necessarium in intelligendo et immutabile.
Item, quidquid potest inesse Deo formaliter, est Deus ; sed formaliter scire A, potest inesse Deo ; igitur est Deus ; igitur est necessarium.
Oppositum ; si sic, igitur necessario erit, quia necesse est quod scitum sit verum ; igitur si est necessario, scitum absolute est necessarium.