De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Bonitas moralia est integratio omnium, quae juxia rectam rationem conveniunt actui vel agenti per ipsum. Hanc conclusionem tradit latius. et explicat I. dist. 17. q 3 et 2. dist. 7. n. 11. ubi praeter entitatem actus, explicat optime triplcem bonitatem moralem ips convenientem, objectaem, circumslantialem, et gratuitam seu meritoriam, et d. 40. ubi ex prolesso de eodem agit. Ule explicat bonitatem duplicem, scilicet essentialem vel absolutam, et accidentalem seu respectivam, et qualiter bonitas naturalis tantum est in agentibus sine intellectu, et moralis in intellectivis tantum.
De primo (b), bonitas moralis actus est integritas eorum omnium, quae recta ratio operantis judicat debere ipsi actui convenire, vel ipsi agenti in suo actu convenire.
Haec descriptio (c) declaratur : Sicut enim bonitas primaria entis, quae dicitur bonitas essentialis, quae est integritas, vel perfectio entis in se, importat positive negationem imperfectionis, per quod excluditur imperfectio et diminutio ; sic bonitas entis secundaria (d) quae est accidentalis, sive superveniens entitati, est integritas convenientiae, vel integra convenientia ejus alteri, cui debet convenire, vel alterius sibi. Et istae duae convenientiae communiter sunt connexae.
Exemplum primi, sanitas dicitur bona homini, quia sibi conveniens, et cibus dicitur bonus, quia habet saporem sibi convenientem.
Exemplum utriusque potest haberi ab Augustino 8. de Trin. cap. 3. Bona (inquit) valetudo sine doloribus et lassitudine ; hoc pro primo membro, quia valetudo est bona homini, quia est ei conveniens. Et subdit Augustinus : Et bona facies hominis dimensa pariliter, et affecta hilariter, et luculenter colorata: hoc pro secundo membro, quia talis facies dicitur bona, habendo illa, quae sibi conveniunt. Et est differentia (c), quia illud quidem quod est conveniens alicui, dicitur ei bonum, hoc est, illi perfectio, vel bonitas, sed non dicitur denominative, vel accidentaliter bonum in se. Illud autem, cui aliquid convenit, dicitur denominative bonum, eo quod habet illud quod sibi convenit, et in primo est denominatio (I) quasi formae a subjecto, sicut anima dicitur humana, sic aliquid dicitur bonum homini, quia bonum humanum, sed in secundo e converso, est denominatio subjecti a forma, cum dicitur, homo est bonus, secundum illud bonum suum ; actus autem (g) natus est convenire agenti, et etiam habere aliquam conditionem sibi convenientem ; utroque igitur modo habens illam potest dici bonus bonitate accidentali. Et hoc verum est generaliter de actu etiam naturali, et per consequens bonitas ista in habendo illud quod sibi convenit, non tantum est bonitas accidentalis, sed naturalis.
(h) Ista convenientia, vel est c natura extremorum, vel si debeat reduci ad judicium alicujus intellectus, adhuc est naturalis, quia hoc erit, cum intellectus sit mensura convenientiae, hoc est, ad judicium illius intellectus, qui est mensura totius naturae, qui est intellectus divinus. Iste quidem sicut perfecte cognoscit quodcumque ens. ita perfecte cognoscit convenientiam, vel disconvenientiam unius entis ad alterum.
Ulterius, aliquod agens (i) de eo quod convenit actui suo, non judicat, nec illud in potestate sua habet, sicut est agens sine intellectu et voluntate ; et ibi, vel ex solis causis mere naturalibus determinatur, quid conveniat actui, et ex eis inclinatur agens ad agendum ; vel si ultra illud sit judicium alicujus intellectus, et motio alicujus voluntatis, hoc non est, nisi ipsius Dei, inquantum est universalis director et motor totius naturae ; et ista bonitas in actu agentis sine intellectu, non erit mere naturalis.
Aliud est agens, quod de convenientia sui actus judicat, et illum in potestate sua habet, sicut agens per intellectum et voluntatem, et bonitas secundaria talis actus integra, dicitur bonitas moralis.
Ultra istud judicium generale de convenientia actus, quod est communiter de actu agentis per cognitionem, sive sine cognitione, sunt aliqua, quae secundum judicium speciale agunt ex cognitione intrinseca sibi, et quaedam cum cognitione sensitiva tantum, quae aliquo modo apprehendunt convenientiam objecti, sive judicent de convenientia actus, sive non, saltem non transcendunt bonitatem naturalem. Alia agunt ex cognitione intellectiva, quae proprie sola est judicaliva de tali convenientia, et talia nata sunt habere regulam intrinsecam rectitudinis in suo actu, et in solis istis potest esse actus bonus habens bonitatem moralem, sed non sufficit ad illam, quod in agente sit potentia judicativa de convenientia sui actus, sed oportet, quod actu recte judicet de actu, et secundum illud judicium actus fiat. Si enim cognitio propria sit erronea, licet agatur conformiter cognitioni rectae alterius cognoscentis, quia tamen tale agens natum est regulari in suo actu per propriam cognitionem, et secundum illam non agit, sed contra illam, ideo non recte agit.
Consimiliter talem actum elicit, qualem habet in sua potestate ; habet autem in potestate sua talem actum qualem cognoscit et elicit, quia potestas liberi arbitrii, vel formaliter, vel concomitanter existit in cognitione et electione. Sic igitur patet, qualiter bonitas moralis actus est convenientia judicata secundum rectam rationem operantis.
Quod autem addebatur (k), omnium eorum, quae debent convenire aclui,sic declaratur: Omne judicium incipit ab aliquo certo. Primum judicium de convenientia non potest praesupponere aliquam convenientiam dictatam ab alio intellectu, quia tunc non esset primum. Praesupponitur igitur aliquod certum, et non ab illo intellectu judicatum, et hujusmodi est natura agentis, et potentia, secundum quam agit, et ratio quidditativa actus. Ex ratione enim istorum quidditativa concludit, hunc actum esse convenientem huic agenti secundum istam potentiam, vel disconvenientem, nullo praesupposito, nisi rationibus istorum terminorum, sicut ex ratione hominis, et potentiae intellectivae, et actus intelligendi, patet, quod convenit homini per intellectum intelligere ; patet etiam, quod non. convenit sibi per intellectum tangere, cognita ratione illius actus, qui est tangere. Similiter patet ex rationibus naturae, potentiae, et actus, quare bruto non convenit intelligere, vel magis proprie, sibi repugnat intelligere ; in isto quidem primo judicio, quod praecise accipitur ex natura operantis, et potentiae operativae, et ipsius actus non est inconvenientia, hoc est, indebita, sive inordinata connexio, sed disconvenientia, hoc est, impossibilitas absolute conveniendi.