De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(b) De primo. Hic Doctor declarat, primo quid sit bonitas moralis, ut per hoc cognoscatur quid sit malitia ei opposita ; et secundo declarat a quo actus habeat bonitatem moralem vel malitiam ei oppositam. Et licet iste articulus primus sit satis clarus hic, et specialiter ex his quae dicit Doctor in prologo, quaest, ult. et dist. 17. primi, et in secundo, dist. 7. 40. et 42. et in tertio, dist. 33. et 36. et in 4. dist. 14. et vide quae ibi exposui, praesertim in quaest, ultima prologi, et dist. 7. secundi. tamen propter inexpertos in via Doctoris expono hunc articulum. Dicit ergo primo, quod bonitas moralis
actus est integritas eorum omnium, quae recta ratio operantis judicat debere ipsi actui convenire, vel ipsi agenti in suo actu convenire, id est, quod tunc actus dicitur bonus moraliter, quando sic elicitur, vel imperatur a voluntate, sicut recta ratio dictat esse eliciendum, sic quod actus dicatur bonus moraliter, vel quia habet omnes circumstantias, quas recta ratio judicat actui convenire ; vel dicitur bonus moraliter, quando agens elicit actum secundum omnes circumstantias, quos recta ratio ipsius agentis judicat couvenire ipsi agenti in suo actu, id est, in eliciendo ipsum actum.
(c) Haec descriptio declaratur. Hic Doctor declarat bonitatem entis, sive entitativam, quae dicitur bonitas essentialis, et non accipitur hic bonitas entis, sive entitativa, prout est passio entis, sed accipitur pro perfectione essentiali entis in se, ita quod talis bonitas essentialis, sive perfectio, quae est integritas vel perfectio essentialis entis in se importet positive negationem imperfectionis, per quod excluditur imperfectio et diminutio, id est, quod bonitas essentialis, loquendo de bonitate perfecta entis, importat entitatem positivam perfectam, ad quam concomitanter sequitur negatio imperfectionis, sicut bonitas essentialis primi entis dicit positive entitatem perfectam, ad quam concomitatur negatio omnis imperfectionis, nam negatio imperfectionis non potest necessario alicui inesse, nisi propter entitatem positivam, ut supra patuit in primo, dist. 3. quaest. 1. vide quae ibi exposui.
(d) Sic bonitas entis secundaria, quae est superveniens entitati essentiali, est integritas convenientiae, vel integra convenientia ejus, cui debet convenire, vel
alterius sibi, et istae duae convenientiae connexae communiter sunt, scilicet, quando integra convenientia convenit illi, cui debet convenire, sicut patet de sanitate, quae dicitur bona homini, quia sibi conveniens ; et cibus dicitur bonus, quia habet saporem sibi convenientem, et ideo bonitas cibi est conveniens sapori ad cibum, ita quod prima dicitur sanitas bona homini, quia conveniens sibi, et similiter sapor dicitur bonus cibo, quia sibi convenit, ita quod cibus dicitur denominative bonus, quia habet saporem sibi convenientem, et haec integra convenientia dicitur convenientia ejus alteri, cui debet convenire, secunda convenientia alterius sibi, ut patet ibi. Exemplum utriusque potest haberi ab Augustino, 8. de Trin. cap. 3. et 8. Bona, inquit, valetudo sine doloribus et lassitudine; hoc pro prima convenientia, quia valetudo est bona homini, quia est ei conveniens, et subdit, et bona facies hominis dimensa pariliter, et affecta hilariter, et luculenter colorata ; hoc pro secundo. Unde non dicitur hic bona facies hominis, quia conveniens homini, sed dicitur in se bona facies, quae habet omnia convenientia ad bonam faciem, et hoc est quod dicit, vel alterius sibi. Si enim diceretur bona facies hominis, quia conveniens homini, cui debet convenire, haec esset prima convenientia, sed quia dicitur bona facies in se, non quia alteri convenit, sed quia convenientia faciei conveniunt sibi, dicitur secunda convenientia, quia talis facies dicitur bona habendo illa quae sibi conveniunt.
(e) Et est differentia. Hic Doctor declarat aliqualem differentiam inter primam integritatem, sive convenientiam integram et secundam. De prima, quia illud quod est conveniens alicui, dicitur ei bonum, hoc est illi perfectio, vel bonitas, sed non dicitur denominative, vel accidentaliter bonum in se. Patet, cum enim dicitur valetudo est bona homini, quia conveniens homini, non dicitur valetudo bona in se formaliter, sicut accipitur in secundo membro. Unde de secundo membro dicit: Illud autem cui aliquid convenit, dicitur denominative bonum, eo quod habet illud quod sibi convenit, sicut facies hominis dicitur in se denominative bona, quia habet omnia convenientia faciei.
(f) Et in primo est denominatio quasi formae a subjecto. Patet, quia valetudo denominatur bona, quia conveniens tali subjecto, puta homini,sicut anima dicitur humana ex hoc quod convenit homini, sic aliquid dicitur bonum homini, quia bonum humanum, et sic valetudo hominis dicitur bouum humanum, quia conveniens homini. Sed in secundo membro a converso est denominatio subjecti a forma, ut cum dicitur facies bona, quia integritas faciei, sive integra convenientia quae est bonitas faciei, denominat ipsam faciem, et similiter cum dicitur homo est bonus, secundum illud bonum suum, puta, quando habet bonitatem dicitur bonus, ita quod est ibi denominatio subjecti a forma bonitatis.
(g) Actus autem natus est convenire agenti, etc. Hic Doctor declarat quomodo actus potest dici bonus dupliciter, et quia est conveniens homini, puta actus debellandi hostem dicitur bonus, quia conveniens homini debellanti, et sic denominatur bonus, quasi a subjecto, quia ideo bonus, quia conveniens tali subjecto, et si actus debellandi habet bonitatem aliquam sibi intrinsecam, tunc talis actus erit bonus denominative tali bonitate, ita quod ibi erit denominatio subjecti a forma. Et hoc est quod supra dixit, quod istae duae convenientiae virtualiter sunt connexae, et praecipue in actu morali, qui dicitur bonus, quia conveniens alteri, et dicitur bonus, qui habet aliquam bonitatem intrinsecam, qua formaliter dicitur bonus. Et non tantum istae duae convenientiae sunt connexae in actu morali, sed et sunt generaliter connexae in actu naturali, etc. Vult dicere quod actus non tantum dicitur bonus bonitate accidentali sibi inhaerente, qualis est bonitas moralis, quae est rectitudo actus sibi conveniens, sed etiam bonitate naturali sibi conveniente. Exemplum, actus dilectionis potest intelligi habere duplicem bonitatem, videlicet naturalem et accidentalem ; nam dilectio, ut est quidditalive ens, habet bonitatem suam, sive perfectionem essentialem sibi convenientem, puta, quia est talis entitas, sive talis qualitas ; et haec dicitur bonitas naturalis, sive essentialis, quae nihil aliud est nisi perfectio quidditativa actus ; potest etiam habere bonitatem accidentalem, puta rectitudinem, quae est bonitas moralis.
(h) Ista convenientia. Nunc Doctor declarat quomodo bonitas essentialis dicatur convenire, et dicit quod ista convenientia bonitatis essentialis alicui, vel est ex natura extremorum, puta comparando lapidem ad hominem, quia lapis habet talem bonitatem essentialem sibi convenientem, et homo qui homo habet praecise talem bonitatem essentialem sibi convenientem, et hoc est quod dicit, ex natura extremorum. Vel si talis convenientia bonitatis essentialis, puta, quod talis bonitas convenit uni et talis alteri, debeat reduci ad judicium alicujus intellectus, adhuc erit convenientia naturalis, puta si aliquis actu judicet lapidi talem bonitatem essentialem esse convenientem, et talem homini, adhuc talis convenientia bonitatis essentialis erit naturalis, patet, quia hoc praecise erit cum intellectus sit mensura convenientiae, hoc est, ad judicium illius intellectus, qui est mensura totius naturae, scilicet intellectus divinus, etc. et quia perfecte cognoscit Socratem convenire cum Joanne in tali perfectione vel bonitate essentiali, et in tali bonitate discordare ab asino, ideo perfecte judicat talem bonitatem essentialem esse convenientem Socrati et Joanni, et esse disconvenientem asino.
(i) Ulterius aliquod agens. In ista littera usque ibi, sicut igitur patet, plura dicit Doctor. Primo, quod est aliquod agens, quod nullo modo judicat da actu suo, an scilicet conveniat sibi,an alteri sit sibi conveniens, nec illum habet in potestate sua, ut sunt omnia agentia sine cognitione, tam intellectiva quam sensitiva: talia enim agentia nullum penitus judicium habent, sed in actibus suis, vel ex solo impetu naturae regulantur, et agunt propter finem ; vel regulantur a prima regula omnium, quae est Deus, et hoc magis videtur, ut patet a Doctore in i. d. 2. q. 1. in ptrima ratione, qua probat Deum habere intellectum et voluntatem, et similiter in ultima.
Secundo, sunt alia agentia, quae. tantum agunt per cognitionem sensitivam, et talia sive habeant judicium de suis actibus, an scilicet sint sibi convenientes, sive non, tamen illi actus, cum non sint in potestate talium agentium, ultra bonitatem naturalem nullam aliam videntur habere, ut patet de visione elicita a sola potentia visiva, quae praeter bonitatem naturalem sibi convenientem, puta, quod est praecise talis entitas nullam aliam videtur habere, et dico ut tantum elicita a potentia sensitiva, quia si esset elicita a tali potentia ex imperio voluntatis, posset habere bonitatem vel malitiam moralem, ut infra patebit art. 3. et patuit supra in prolog. q. ult. et in 2. d. 42. et in 3. d. 33.
Tertio, sunt alia agentia, scilicet per intellectum et voluntatem, quae habent actus suos in potestate sua, ita quod contingenter possunt illos elicere et non elicere. Talia agentia possunt per intellectum judicare de convenientia actus, et non tantum de convenientia primo modo supradicta, an scilicet illi actus sint boni, quia conveniunt tali agenti, sicut valetudo est bona, quia conveniens homini, sed etiam de convenientia secunda, quo est integritas conveniens actui, qua convenientia dicuntur formaliter boni, sicut facies dicitur formaliter pulchra, quia habet circumstantias sibi convenientes ; talia ergo agentia nata sunt habere regulam intrinsecam rectitudinis in suo actu ; et illa est potentia intellectiva, quae judicat de actu suo, et de actibus aliarum potentiarum, ut supra patuit quaest. ult. prologi, et in solis istis agentibus potest esse actus bonus habetis bonitatem moralem, sed non sufficit ad illam, scilicet bonitatem moralem, quod in agente sit potentia iudicativa de convenientia sui actus, sed oportet quod actu recte judicet de actu, et secundum illum rectum judicium actus fiat. Vult dicere, quod non sufficit ad bonitatem moralem actus, quod quis habeat potentiam judicativam, patet, quia habens talem potentiam si actu haberet cognitionem erroneam, et eliceret actum conformiter illi cognitioni, ille actus non esset rectus, et tamen haberet potentiam judicativam ;si etiam haberet cognitionem rectam, et non erroneam., et actu non eliceret actum conformiter tali cognitioni, adhuc actus non esset rectus. Ad rectitudinem ergo actus requiritur quod conformiter eliciatur dictamini recto, sive cognitioni recte actu, et formaliter dictanti, non tantum de actu eliciendo, sed de omni circumstantia requisita ; et talis cognitio dicitur vere practica, de qua prolixe dictum est in prologo q. ult. et in primo, dist. 17. Consimiliter tale agens per intellectum et voluntatem talem actum elicit qualem habet in sua potestate. Habet autem in potestate sua talem actum qualem cognoscit et elicit, quia potestas liberi arbitrii, vel formaliter, vel concomitanter consistit in cognitione et electione, de quo libero arbitrio alias patebit. Sic igitur patet quomodo bonitas moralis actus est convenientia juiicativa secundum rectam operationem operantis, de qua convenientia ictus moralis, vide quae prolixe per-,ractat Doctor in primo, distinct. 17.
(k) Quod autem addebatur. Nunc Doctor declarat quae sunt circumstan-,iae necessario requisitae ad bonitatem moralem actus, et primo praemittit anum, antequam declaret circumstantiam objecti vel finis. etc. Et dicit, quod omne judicium incipit ab aliquo . certo. Primum judicium de convenientia, non potest praesupponere aliquam convenientiam dictatam ab illo
intellectu, quia tunc non esset primum judicium practicum. Si enim prima convenientia actus dicitur esse primo dictata ab illo intellectu, et dicitur prima convenientia dictata a primo judicio intellectus dictante, si esset alia convenientia prior dictata, illa non esset, nisi a priori judicio dictante, et sic primum judicium non esset primum. Dicit ergo, quod primum judicium de convenientia actus, antequam judicet de tali convenientia, praesupponit aliquod certum a tali potentia judicativa, nam judicatum, et illud certum est natura agentis, et potentia agendi qua agit, et ratio quidditativa actus; si enim intellectus vult judicare, an aliqua volitio sit conveniens voluntati, necesse est prius ipsum cognoscere naturam ipsius agentis, et potentiam volitivam, et actum volendi, nisi enim ista cognosceret non posset aliquo modo judicare an actus conveniat tali agenti, sicut quis non potest judicare voluntatem esse convenientem homini, nisi praecognoscat tam hominem quam voluntatem ; sed praecognitis natura operantis, et potentia elicientis, et ratione quidditativa actus ex ratione quidditativa istorum praecognita concluditur hunc actum, puta volitionem esse convenientem huic agenti, scilicet homini secundum istam potentiam, scilicet volitivam.