REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum possibile sit praedestinatum damnari ?
Alens. I p. q. 28. mem. 4 art. 3. D. Thom. I. part. q.25 art. 6. D. Bonavent. hic art. 2. q. I. et 2. Richard. q. I. Gabr. et Gregor. ibidem. Ilenric. yuoll . 4. q. 19. Doctor in Oxon. q. unio. Suarez I. p. tra. 2. I. 3. c. 9. et 10. Vasq. I. p. disp. 101. c. 3.
Circa hanc distinctionem XL. quaero : Utrum possibile sit praedestinatum damnari. Quod non, sequitur, Deus praedestinavit Petrum salvari ; igitur necessario salvabitur. Antecedens est necessarium ; tum quia aeternum, et omne aeternum est necessarium ; tum quia est de praeterito, et omne verum de praeterito est necessarium ; hoc solo enim Deus privatur ingenita facere, quae facta sunt 6. Ethic. cap. 3.
Item, omne scitum a Deo fore, necessario erit. Sed praedestinatum a Deo salvari est praescitum a Deo fore ; igitur praedestinatum necesse est salvari. Discursus patet ex majori de necessario, et minori de inesse simpliciter respectu conclusionis de necessario.
Contra, Apocalyps 15. Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Sed hoc non praeciperet, nisi coronam posset amittere, quae tamen sua erat.
Item, secundum Augustinum de Cura pro mort. gerenda, orandum est pro vivis, ut nomina scripta in libro retineat ; sed Ecclesia frustra hic oraret, nisi corona praedestinati posset amitti.
Item, frustra essent monita et praecepta.
Item, non posset peccatum vitare, si homo necessario peccaret, et per consequens non esset a Deo puniendus.
Item, destrueretur omnis politia, et multa talia sequerentur.
Ad solutionem istarum quaestionum, quatuor sunt praemittenda. Primo, si est contingentia in rebus? Secundo, dato quod sic, videndum est ubi est prima radix contingentiae ? Tertio, quomodo posset ibi inveniri prima radix contingentiae ? Quarto, distinguendae sunt quaedam propositiones, quae fiunt in hac materia.