De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Explicat optime, unde sumitur convenientia objecti, tali actui, et tali agenti, ex natura agentis, actus et objecti. Item bonitatem ex objecto dici ex genere, quia est potentialis respectu aliarum bonitatum supervenientium, quarum prima est circumstantia finis, cui succedunt aliae circumstantiae, hoc versu contentae : Quit, quibus auxiliis, quid, ubi, cur,
quomodo, quando. De quibus Greg. Nyssen. 5. Philos. cap. I. Arist. 3. Ethic. c. I. D. Thom. I. 2. q. 7. art. 3. vide Doctorem, 2. dial. 40. et aliis locis citatis. Explicat D. Dionysii celebre dictum : Bonum ex integra causa, malum ex quocumque defectu ; ac etiam quomodo malitia duplex est, privativa et contraria, de quo 2. dist. 7. n. 12. Ponitur additio huc spectans ad n. 4.
Ulterius (1) ex rationibus istorum trium concludi potest quid sit objectum conveniens tali actui, ut est . talis agentis, puta de actu comedendi, quod convenienter transeat super cibum restaurativum deperditi, non autem super illud, quod non est natum esse nutrimentum, sicut lapis, vel aliquid hujusmodi, quod licet alii animali esset nutrimentum, non tamen homini. Ista determinatio objecti est prima determinatio quae pertinet ad genus moris, non tanquam differentia determinans ad aliquid in illo genere, sed tanquam potentiale receptivum determinationis moralis, quia quando actus habens objectum conveniens agenti et actioni, tunc eSt capax determinationis moralis, secundum circumstantias ordinatas, propter quod dicitur ex objecto, actus habere bonitatem ex genere, quia sicut genus est potentiale respectu differentiarum, sic bonitas ex objecto est prima in genere moris, praesupponens solam bonitatem naturae, et capax omnis bonitatis specificae in genere moris.
In ista autem bonitate specifica (m), quae dicitur bonitas ex circumstantia, talis est processus: Prima bonitas videtur esse circumstantia finis, quia ex natura agentis, et actionis et objecti, statim concluditur quod talis actus non debet competere tali, nisi in ordine ad talem finem, et debet eligi et appeti propter finem talem ; et ista circumstantia non est ipsius actus, ut in esse reali positi, vel non positi praecise sic ; sed est ipsius actus ut voliti, et per actum voluntatis ad talem finem relati, imo, non minus est electio bona, quae sit propter finem debitum, esto quod per actum illum elicitum extra non attingatur finis electionis, quam si attingeretur. Post circumstantiam finis videtur sequi circumstantia modi agendi, quae concluditur ex omnibus praedictis, vel aliquibus eorum, talis vel talis debere esse.
Postea concludi potest de tempore, quia tali agenti talis actio proppter talem finem, etiam talem habens modum non debet semper convenire, sed pro tempore, pro quo ordinabilis est ad talem finem, vel pro quo potest talem finem habere.
Ultima autem omnium videtur circumstantia loci, imo multi sunt actus, quorum etiam bonitas completa moralis non determinat locum.
Sic igitur patet de pluralitate eorum, quae recta ratio dictat debere convenire actui, quia ad hoc, ut sit perfecte bonus, debet habere, secundum descriptionem jam positam, omnium istorum integritatem. Unde Dionysius de Divin. nom. parte 4. Bonum est ex una, et tota causa,malum autem ex particularibus defectibus; tota, inquit, causa hoc est, integra ex omnibus circumstantiis.
Contra, (n) circumstantiae sunt relationes, et bonum est qualitas 10.
Ethic. virtus etiam est qualitas in Praedicamentis.
Respondeo 7. Phys. Virtus omnis et malitia ad aliquid sunt ; actus igitur esse bonos vel virtuosos, importat relationem, vel multas relationes ; sed tamen habet modum denominandi, vel praedicandi qualitatis, sicut sanum et pulchrum, et communiter ita est de quarta specie Qualitatis.
(o) Juxta secundam partem auctoritatis Dionysii, videndum est unde actus habeat malitiam moralem : Uno modo potest malitia opponi privative bonitati in actu ; alio modo contrarie, sicut etiam homo dicitur malus contrarie quando habet habitum vitiosum, qui est habitus quidem positivus, licet cum privatione perfectionis debitae ; alio modo dicitur malus privative tantum, scilicet quia caret bonitate, quam deberet habere, licet non habeat habitum vitiosum contrarium positivum.
Distinctio ista potest haberi a Boetio super Praedicamenta, exponendo primam proprietatem qualitatis : Dicitur (inquit) justitiae injustitiam non esse contrariam. Putant enim injustitiam privationem esse justitiae, non contrarietatem. Et subdit hoc reprobando : Multae habitudines privationis vocabulo proferuntur, ut illiberalitas atque imprudentia, quae nunquam virtutibus opponerentur, quae sunt habitus, nisi ipsae quoque habitus essent.
Per rationem apparet ista distinctio, potest enim aliquis agere non cum circumstantia debita, et tamen non cum circumstantia indebita, puta quando non ordinat actum ad finem debitum, nec tamen ipsum ordinat ad finem indebitum ; tunc ille actus est malus privative, non contrarie, sicut ille qui ordinatur ad finem indebitum, et ex multis talibus actibus generatur habitus consimilis in malitia, scilicet privativa, non contraria. Exemplum hujus, dare eleemosynam non propter finem bonum, scilicet amorem Dei, vel subventionem proximi, non tamen propter malum finem, puta vanam gloriam, vel nocumentum alicujus, est actus maIus privative, non tamen contrarie.
De malitia privativa loquitur Dionysius, quod quicumque defectus particularis cujuscumque circumstantiae necessario requisitae reddit actum sic malum, sed malus contrarie non est, nisi habeat circumstantiam positivam habentem aliquam deformitatem.
Breviter igitur, sicut bonitas moralis est integra convenientia, sic malitia moralis est disconvenientia, et malitia quidem privativa disconvenientia privativa, hoc est, carentia convenientiae debitae ; malitia autem contraria est disconvenientia contraria. Haec est conditio aliqua repugnans convenientiae.
(p) Ex dictis sequitur coroHarium quod in eodem actu substrato potest esse multiplex bonitas moralis, quia idem actus potest esse recte circumstantionatus, non solum multis circumstantiis particularibus, quae non sunt multae bonitates, sed integrant unam bonitatem ; sed etiam potest idem actus esse circumstantionatus complete omnibus circumstantiis pertinentibus ad unam virtutem, et etiam omnibus pertinentibus ad aliam virtutem, et ita secundum dictamina diversa perfecta prudentiae, respectu multorum finium propriorum. Exemplum, vado ad Ecclesiam ex justitia, quia teneor per obedientiam, vel ex voto ; vado etiam ex charitate ad Deum, ut orem, vel ut exhibeam Deo cultum latriae ; et vado etiam ex charitate fraterna, ut aedificem proximum. Et breviter in quocumque actu, sive bono tantum bonitate morali, sive ultra bonitate meritoria, quanto concurrunt plura motiva ordinata agendi, tanto melior est.
Consimiliter in eodem actu possunt concurrere multae malitiae, tot quidem, quot sunt dictamina de oppositis, quae deberent inesse.
Nota quod ultra naturalem bonitatem colitionis, quae competit sibi inquantum ens, quae etiam competit cuilibet enti positivo, secundum differentiam suae entitatis majus et minus, praeter illam est triplex bonitas moralis secundum gradus se habens.
Prima dicitur bonitas ex genere, quae competit volitioni, ex hoc quod transii super objectum conveniens actui tali, secundum dictamen rectae rationis, et non solum, quia conveniens actui tali naturaliter, sicut sol visioni ;et haec est prima bonitas moralis, quae ideo potest dici ex genere, quia quasi materialis respectu omnis bonitatis posterioris sive ulterioris in genere moris ;nam actus transiens super objectum conveniens est quasi formabilis per quamcumque aliam circumstantiam moralem, et ita quasi potentiale, non omnino sic extra genus moris sicut fuit ipse actus in genere naturae, sed in genere moris, quia jam habet aliquid de illo genere, puta objectum debitum actui.
Secunda potest dici bonitas virtuosa, sive ex circumstantia, quae competit volilioni ex hoc, quod ipsa elicitur a voluntate cum omnibus circumstantiis dictatis a recta ratione debere sibi competere in eliciendo ipsam ;bonum enim est ex causa integra secundum Diony. 4. de div. nom. Et illud est quasi in specie moris bonum, quia jam habet omnes differentias morales contrahentes bonum ex genere.
Tertia vero bonitas potest dici meritoria, sive gratuita in acceptatione divina, in ordine ad praemium, quae convenit actui, ex hoc quod praesupposita duplici bonitate, jam dicta elicitur conformiter principio merendi, quod est gratia vel charitas. Exemplum primi, dare eleemosynam. Exemplum secundi, dare eleemosynam pauperi, qui eget, et in loco, quo potest sibi competere propter amorem Dei. Exemplum tertii, illud opus facere, non tantum ex inclinatione naturali, sicut potuit fieri in statu innocentiae, et forte posset modo fieri a peccatore, si adhuc peccator existens, et non paenilens ex pietate naturali moveretur ad proximum, sed tantum ex charitate, ex qua faciens est amicus Dei, inquantum respicit opera ejus ;haec triplex bonitas est ordinata, ita quod prima praesupponitur secundae, secunda tertiae, et non e converso. Huic triplici bonitati correspondet triplex malitia : Prima siquidem est malitia ex genere, quando scilicet actus qui tantum habet bonitatem naturae ex primo, ex quo debet constitui in genere moris, habet malitiam, quia transit super objectum disconveniens, puta si odire transit super Deum. Secunda autem malitia ex aliqua est circumstantia deordinante actum, licet habeat objectum conveniens. Tertia demeritoria.