De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(1) Ulterius ex rationibus istorum trium. Deinde Doctor declarat quomodo intellectus judicat de circumstantiis actus convenientibus, puta de circumstantia objecti finis, modi, temporis et loci, et dicit quod habita cognitione operantis et potentiae, secundum quam quis operatur, et ipsius operationis, sive actus, primo judicat de circumstantia objecti, quae est prima circumstantia requisita ad actum moralem. Habita enim cognitione, puta actus comedendi, et agentis, cui convenit sic comedere, et potentiae, secundum quam inest actus comedendi, statim judicat quod talis actus comedendi convenienter transit super cibum restaurativum deperditi, etc. et haec est prima circumstantia actus, sic quod actus transeat super objectum conveniens, et hoc secundum dictamen rationis. Aliter talis convenientia objecti non diceretur pertinere ad bonitatem moralem, ut patet a Doctore in secundo, dist. 7. Sequitur : Ista determinatio objecti est prima determinatio, quae pertinet ad genus moris, non tanquam differentia determinans aliquid in illo genere, scilicet moris,sed tanguampotentiule receptivum determinationis moralis. Actus enim dicitur bonus ex genere ex hoc solo quod transit super objectum conveniens secundum judicium rationis, ita quod tale objectum sic conveniens, non est aliqua differentia determinans aliquid in genere moris, quia est simpliciter primum praesuppositum, et potentiale respectu aliarum circumstantiarum, ita quod nisi actus transiret super objectum conveniens, nullo modo esset capax alicujus circumstantiae moralis, puta finis, etc. Sicut si actus diligendi haberet pro objecto malum culpae, talis actus nunquam posset esse bonus moraliter, quia bonitas moralis necessario praesupponit actum esse bonum ex genere, sive habere objectum conveniens ; non enim dilectio secundum rectam rationem nata est transire super malum culpae, quia malum non est diligibile, cum sit privatio boni.
(m) In ista autem bonitate specifica, etc. Et patet littera, de aliis circumstantiis, scilicet modi,temporis et loci, licet Doctor in 2. dist 40. ubi etiam prolixe enumerat circumstantias morales, ponat circumstantiam causae efficientis, ut scilicet actus eliciatur libere, de qua vide ibi.
(n) Contra. Hic Doctor arguit probando quod hujusmodi circumstantiae non pertineant ad bonitatem moralem ; patet, quia bonum est qualitas ex 10. Eth. Virtus etiam est qualitas, ut patet in Praedicamentis, sed circumstantiae sunt tantum relationes ; ergo non pertinent ad bonum morale. Respondet Doctor quod secundum Philosophum, 7. Phys. t. c. 17. virtus omnis et malitia ad aliquid sunt, et per consequens actum esse virtuosum, vel moralem importat relationem, vel plures relationes. Dicit enim formaliter conformitatem ad rationem rectam, sive ad dictamen rectum, ita quod circumscripta tali conformitate actus non esset bonus moraliter, et de hoc clarius vide Doctorem in 1. d. 17. et hoc modo actus vere moralis non est qualitas absoluta, sed dicitur qualitas a Philosopho,
pro quanto habet modum denominandi vel praedicandi Qualitatis, sicut sanum vel pulchrum. Sed an habitus vel actus moralis sit quidditative relatio, vel tantum denominative, vide Doctorem in primo, dist. 17.
(o) Juxta secundam partem auctoritatis Dionysii. Auctoritas Dionysii de div. nom. est quod bonum est ex una et tota causa, id est, quod bonum morale est ex causa integra ex omnibus circumstantiis, et haec est prima pars auctoritatis. Sequitur secunda pars: Malum autem est ex particularibus defectibus, puta ex carentia circumstantiae debitae, vel ex positione malae circumstantiae. Et hoc declarat Doctor, et dicit, quod actus uno modo dicitur malus moraliter malitia opposita privative bonitati in actu. Exemplum, si actus caret aliqua circumstantia morali, quam natus est habere, dicitur malus privative, quae privatio circumstantiae opponitur privative circumstantiae actuali debitae. Alio modo dicitur malus contrarie, et hoc est quando non tantum caret circumstantia debita, sed includit positive circumstantiam malam. Nam sicut dare eleemosynam amore Dei cum aliis circumstantiis est bonus actus moraliter, sic dare eleemosynam personae indigenti, non ordinando illam ad debitum finem, est malus privative, quia est ibi privatio debiti finis. Dare vero tantum propter libidinem, ut propter finem, talis actus est malus contrarie, quia includit circumstantiam finis mali, quae suo modo contrarie opponitur circumstantiae finis debiti. Et de istis malitiis privative et contrarie, vide Doctorem in 2. dist. 7. et quae ibi exposui. (p) Ex dictis de bonitate morali,
sequitur corollarie, quod in eodem actu substrato potest esse multiplex bonitas moralis, nam quilibet habitus virtutis habet intelligere propriam prudentiam, quae est quoddam dictamen rectum, sive cognitio practica, dictans de actu talis virtutis, ita quot sunt virtutes specie distinctae in voluntate, tot possunt esse habitus prudentiae specie distincti in intellectu dictantis de actibus illarum virtutum, ex quibus habitibus prudentiae generatur prudentia in homine, scilicet habitus generalis prudentiae communis omni habitui prudentiae, et de hoc vide Doctorem in primo, dist. 17. Dicit ergo Doctor quod idem actus potest elici a voluntate secundum inclinationem plurium virtutum, quae virtutes inclinant ad illum actum eliciendum, ut conformiter se habent suis dictaminibus propriis, et sic unum dictamen potest dictari de,tali fine, et aliud de alio fine, et sic de aliis, ita et idem actus potest elici a voluntate, ordinando illum ad fines sic dictatos, secundum quod alia et alia virtus inclinat. Exemplum : Vado ad Ecclesiam ex justitia, etc. et sic patet quomodo idem actus est elicitus ad alium et alium finem, secundum quod alia et alia virtus inclinat. De istis habitibus virtuosis, quomodo simul possunt concurrere ad eumdem actum, vide Doctorem in quarto, dist. 14. quaest. 2.