REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Tertium articulum, quomodo scilicet in voluntate per se invariabili possit esse contingentia ; et quartum de distinctione propositionum remittit ad ea quae latius de hac materia scripsit in opere Oxoniensi. Deinde respondet ad primam quaestionem distinctionis antecedentis asserens Deum immutabiliter scire futurorum contingentium eventum, quia intellectus et voluntas divina, ex quibus dependet, sunt immutabilia. Vide tract. de rerum princ. n. 28. et seqq.
Viso quod voluntas divina sit prima causa contingentiae in rebus, tertio videndum est quomodo potest esse causa contingentiae, non obstante invariabilitate sui actus ; hoc autem declaro in voluntate nostra in comparatione ad suos actus. Videndum est igitur quid ibi est imperfectionis, et illud dimittatur, et quid sit perfectionis, et hoc ad divina transferatur. Sciendum est igitur, quod voluntas nostra est indifferens ad actus diversos, et etiam per actus ad objecta diversa, et ad effectus diversos, et prima et tertia indifferentia est imperfectionis, secunda vero est perfectionis, et ponenda est in Deo. Istum autem articulum quantum ad voluntatem nostram, quaere ubi supra.
Quantum ad articulum quartum, quomodo propositiones in hac materia, ut haec voluntas volens A, potest non velle A, sint distinguendae, quaere ubi supra.
Ex his praemissis dicendum est ad quaestiones. Ad primam, quod Deus immutabiliter scit quodcumque contingens futurum fore, quia intelligere divinum, et velle suum, ut sunt in Deo, sunt.immutabilia, ut probatum est dist. 8 igitur omne futurum contingens intelligitur immutabiliter ab eo. Probatio consequentiae, objectum quod non objicitur intellectui, nisi secundum esse quod habet in actu intelligendi, non potest aliter se habere in objici, nisi aliter se habeat, ut est in actu intelligendi. Sed futura contingentia non objiciuntur intellectui divino, nisi secundum esse, quod habent in intelligi, quia per actum intellectus constituuntur in esse intellecto ; ergo si mutabiliter objicerentur intellectui divino, mutabiliter se haberent, ut sunt in actu intelligendi, et per consequens actus intelligendi mutabiliter se haberet ; igitur ex opposito sequitur oppositum.
Per hoc ad primum principale hujus primae quaestionis, dico quod intellectus divinus non potest sine mutatione transire a non scire A, usque ad scire A ; ideo non potest successive transire ab uno oppositorum ad aliud, nec etiam scit unum post aliud ; sed sicut impossibile est Deum scire A et non scire A simul, sic impossibile est ipsum scire A, post non scire.
Ad aliud non sequitur: Hoc non est A, et potest esse A, igitur potest incipere esse A, nisi gratia materiae, et hoc in susceptivis illis, in quibus de novo potest esse forma, quia in aeternitate si objectum haberetur, et a causa non necessaria, non oporteret esse inceptionem ; ideo non sequitur : Deus non est praescius A,4,et potest esse praescius A ; igitur potest incipere esse praescius A, quia ipsum incipere scire aliquid, claudit contradictionem.
Ad aliud, si non est praescius A, et potest esse,de qua potentia? dico quod non est ibi passiva, nec quasi passiva. Et cum dicitur, quia est activa naturalis, et talis non potest non agere, nisi mutetur, dico quod quantumcumque aliqua sit potentia naturalis, non agit, nisi in objectum ; igitur si objectum est contingenter praesens, contingenter operabitur illa potentia quantumcumque necessario operetur, quantum est de se. Sed Petrum esse beatum, omnino contingenter est volitum, quia ut dictum est prius ;ante acceptationem voluntatis est neutrum, et cum acceptatur, est verum, et tunc essentia est ratio cognoscendi ipsum ; ideo quantumcumque potentia naturalis operetur unum objecto praesente mere naturaliter, si objectum sit mere contingenter praesens, potentia mere contingenter operabitur.