De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Explicat bene et clare, imputabile id dici, quod est in potestate voluntatis, mediate vel immediale, in quo sunt duo respectus ; unus ad dominium voluntatis, alter ad poenam vel praemium. Ponit duas differentias claras inter imputabile primum, seu actum voluntatis elicitum, et imputabile secundum, id est, actum cujuscumque alterius potentiae imperatum a voluntate.
De secundo principali dico (a) quod laudabile et vituperabile, imo generalius, praemiabile et punibile continentur sub hoc communi, quod est imputabile, et illius communis est una ratio, haec, scilicet actum esse in libera potestate agentis, et licet ad istam potestatem concurrant intellectus, et voluntas, tamen illa indifferentia, qua posset non fieri illud quod fit, et posset fieri illud quod non fit, intelligendo divisim, non conjunctim, in sensu, scilicet divisionis, non compositionis , ista, inquam, indifferentia vel indeterminatio ad alteram partem, non potest complete reduci nisi in ipsam voluntatem, quia quaecumque alia potentia activa est naturaliter activa, et ita determinate unius, quantum est de se ; unius, inquam partis contradictionis, ita quod licet sit indeterminate activa respectu multorum disparatorum, sicut Sol est causa multorum effectuum hic inferius, tamen loquendo de quacumque una contradictione, causa quaecumque talis est determinata ad unam partem, puta Sol ad generandum herbam hanc determinate, et hunc vermem, et sic de aliis. Voluntas autem sola habet indifferentiam, ad contradictoria, et talem, quod ipsa est sui determinativa ad alterum eorum, ex 9. Mel. c. 4. aliter simul ageret contraria. Propter hoc igitur, quod actus ejus sic indifferenter est in ejus potestate, licet non nisi supposita intellectione, ideo per se est impu labilis agenti.
Unde secundo de libero arbitr. dicit Augustinus : Satis compertum est, etc. motus, si culpae deputatur, non est naturalis, sed voluntarius. Et post verba discipuli : Motus, quo voluntas convertitur, nisi esset voluntarius, et in nostra potestate positus, neque laudandus esset homo, neque culpandus, ut supra in quaestione de necessitate naturali in voluntate ; imputabile igitur duos respectus importat. Unum ad potestatem, vel dominium agentis, et alium ad aliquid correspondens actui, vel agenti secundum justitiam, et hoc propter ipsum actum, et secundum sequitur ad primum, quia enim iste est dominus sui actus, ideo actui et agenti debetur aliquid propter actum. Primus respectus manet non variatus per se in actu bono, vel malo ; secundus autem variatur, non quidem formaliter secundum bonum, vel malum, sed praesupposita differentia boni vel mali, quae attenditur secundum convenientiam, vel disconvenientiam aliquam dictam in primo articulo, variatur penes aliqua correspondentia isti et illi. Bonum quippe sic est imputabile, quod ad laudem vel praemium ; malum autem sic, quod ad vituperium, vel poenam. Actus autem neuter, sive indifferens, dum tamen sit in potestate agentis, imputatur, velut quodammodo vituperabilis, quia poterat ordinate agere, vel saltem, ut non laudabilis, et hoc propter defectum ejus, qui potuit laudabiliter egisse.
Ex hoc patet (b) quod non ab eodem formaliter est actus bonus bonitate morali, et imputabilis, sed primum habet ex convenientia ad regulam, juxta quam debet elici ; secundum ex eo, quod est in libera potestate agentis. Laudabile autem et vituperabile ambo ista important quia et licet formaliter dicant hoc quod est imputabile, cum determinatione illius ad quod est imputabile, tamen materialiter connotant illud, propter quod ipsum est ad hoc imputabile scilicet bonitatem vel malitiam, propter quas ad paenam vel praemium imputandum est.
(c) De imputabili tamen distingui potest, quod uno modo propriissime accipiendo, illud potest dici imputabile, quod est immediate in potestate voluntatis, et sic solum velle est imputabile, quia ipsum solum est immediate in potestate libera voluntatis. Alio modo imputabile potest dici quidquid est simpliciter in potestate voluntatis, licet non immediate. Et sic actus alterius potentiae, quem voluntas mediante actu suo volendi potest imperare, ut eliciatur, vel impedire ne eliciatur, est imputabilis voluntati, quia tota coordinatio usque ad illum actum, etiam includendo istum actum est in potestate voluntatis.
Et est differentia secunda inter imputabile primo modo et secundo : Una, quia ad imputabile primo modo non requiritur, nisi ipsa potentia voluntatis, et illud quod requiritur propter actum ejus, cujusmodi est intelligere. Et ratio est, quia illud est immediate effectus voluntatis, et de hoc potest accipi illud primo Retract. cap. 9. Nihil est tam in potestate voluntatis, quam ipsa voluntas. Intellige voluntas, non quantum ad suum esse, sed quantum ad actum suum proprium.
Ad actum autem imputabilem secundo modo requiritur potentia alia a voluntate exequens illum actum. Ex hoc sequitur alia differentia, quod uno modo est major contingentia sive indifferentia respectu actus primo modo imutabilis, quia scilicet non requiritur ad illum nisi voluntas, supposita ostensione sufficienti intellectus. Unde per alia posteriora quaecumque impediri non potest ne eliciatur, sed ad actum secundo modo imputabilem, requiritur alia potentia, per cujus impotentiam impeditur potentia ad actum illum ; non igitur ex sola indifferentia voluntatis est contingentia ejus, sicut contingentia primi actus. Cum igitur contingentia cujuslibet alterius causae vel potentiae in agendo magis recedat a ratione contingentiae simpliciter, quam contingentia voluntatis in causando, sequitur quod simpliciter major est contingentia respectu actus voluntatis primo modo imputabilis quam alterius ; pro quanto tamen actus secundo modo imputabitis dependet a pluribus, ex quorum quocumque vel defectu ejus, potest accidere ne ille effectus eveniat ; potest dici effectus iIIe magis contingens, vel magis proprie, multiplicius contingens.