REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Respondet ad quaestionem secundam distinctionis praecedentis, scilicet Deum absolute scire contingenter futura contingentia. Primo, quia Deus contingenter vult Antichristum fore ; ergo sic scit. Secundo, necessarium non praeexigit contingens, sed scire contingens praeexigit ejus velle. Tertio, verbum transitivum significat actum, ut terminatur ad terminum ;rgo cum hoc sit contingens, et illud. Vide Doctorem in Oxon. dist. 39. num. 27. et 33. Solvit argumenta hujus quaestionis per exquisita logicalia, de quibus videatur I Prior. q. 28. 32. 33. et 2. Prior. q. 6. et d. 39. a n.8.
Ad secundam quaestionem respondet quidam Doctor quod haec est vera: Deus necessario praescit hoc futurum contingens fore, quia futurum contingens non ponitur ibi nisi ut materia verbi, et non sicut principalis pars propositionis ; ideo contingentia ejus, vel necessitas, nihil refert ad hoc, quod propositio sit necessaria, vel contingens, vera vel falsa ; ita enim potest esse verum me dixisse hominem esse asinum, sicut me dixisse Socratem currere, vel Deum esse, et eadem ratio est de necessario vel contingenti. Ex ista propositione potest formari talis ratio : Actus rationalis non distrahitur per materiam, super quam transiit; igitur scire Dei, et velle, non distrahuntur per hoc quod transeunt super contingens.
Dico tamen aliter, quod Deus non solum scil contingentia futura, sed scit contingenter futura contingentia. Unde contingenter scit animam Antichristi fore, quod probo sic, quia quandocumque aliqua duo convertuntur secundum veritates suas, non potest una esse necessaria, et alia contingens. Sed velle animam Antichristi fore, et scire eam fore, convertuntur, quia, ut probatum est prius, animam Antichristi fore non est scibile, nisi quatenus est volitum a divina voluntate ; sed velle eam fore non est necessarium, quia contingenter vult eam fore, ut patet ex praecedentibus ; igitur, etc.
Item, arguo sic: Illud quod praesupponit contingens non est necessarium ; sed Deum scire aliquid contingens fore, praesupponit illud esse volitum a Deo, quia ante primum actum voluntatis non scitur ab intellectu divino, nisi ut neutrum ; sed actus voluntatis divinae circa contingens est contingens ; igitur, etc.
Et nota quod distinctio aliquorum, qua distinguitur hoc: Deus necessario scit A fore, eo quod necessitas potest determinare actum scientiae in se, vel ut terminatur ad terminum, non valet, quia actus transiti vus non potest absolvi a termino, quia non intelligitur, nisi ut in terminum transiens ;ideo inter illa, ut sic, nulla est distinctio.
Ad primum principale hujus quaestionis secundae, nego istam consequentiam : Deus scit immutabiliter A fore ;igitur necessario, quia in plus est possibilitas quam mutabilitas ;ideo cum immutabiliter privet mutabilitatem, et necessario possibilitatem, arguitur ab inferiori ad superius, negando, quia necessitas excludit utrumque possibile, tam illud quod est ad oppositum per mutationem, quam illud quod est ad oppositum, non per successionem, sed non sic immutabile.
Ad probationem, ?on ponuntur alii modi necessitatis in Deo enumerati quinto Metaphysicae, dico quod verum est propter imperfectionem aliorum modorum ;ideo proprie necessarium dicit non posse aliter se habere per mutationem ; ideo immutabilitas non exprimit totum quod necessitas, sed impossibilitas aliter se habendi totum exprimit.
Ad aliud, nego consequentiam istam: Omne ens simpliciter, quod est immutabile in esse, simpliciter est necessarium, quia non potest aliter se habere. Sed objectum secundarium potest esse immutabiliter objectum, etsi non necessario objiciatur, sed mere contingenter, quia non posset objectum mutari, nisi actus mutaretur ;sed potest contingenter objici, licet actus non mutetur.
Ad aliud, quidquid est in Deo, est Deus, dico quod esse in Deo est dupliciter, vel formaliter, vel objective.
Primo modo, quidquid est in Deo est Deus ; non secundo modo, neque actus intelligendi vel sciendi coexigit objectum secundarium, sed primum tantum.