De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) De secundo principali, in quo Doctor declarat an actus ab eodem habeat, quod sit laudabilis, sive vituperabilis, sive culpabilis. Et dicit quod aliquid esse laudabile vel vituperabile, imo generalius praemiabile et
punibile, continentur sub hoc communi, quod est inmutabile, etc. Vult dicere, quod actus ex hoc dicitur imputabilis, quia est in potestate agentis, id est, actus imputatur agenti, vel ad laudem, vel ad vituperium, vel praemium, vel ad poenam, ex hoc solo, quod est in potestate agentis, quia scilicet agens potest ipsum elicere, vel non elicere ;5 si enim non esset in potestate agentis, non posset sibi imputari, nec ad laudem, nec ad vituperium. Sequitur: Et licet ad istam potestatem concurrant intellectus et voluntas, nunquam tamen fertur nisi in praecognitum, vel forte etiam tenendo, quod talis actus sit causatus a voluntate partialiter, et ab intellectu, id est, ab actu intelligendi objectum, sive ab objecto cognito, tamen illa indifferentia, qua actus potest elici et non elici, complete est a sola voluntate, quia soIa voluntas habet hanc indifferentiam, sive indeterminationem, quod potest eumdem actum elicere, intelligendo divisim, in sensu, scilicet divisionis, et non compositionis, id est, quod voluntas in eodem instanti quo intelligitur, prout actu elicitivo potest ipsum elicere et non elicere, sed divisim, id est, quod in illo instanti quo elicit actum, et quo intelligitur prior actu, potuisset non elicere actum. Et similiter in illo instanti quo actum non elicit, potuit ipsum elicere, ita quod est simpliciter indifferens ad hoc.
Hic tamen adverte, quod actus nunc dicitur esse in potestate voluntatis libere, praecise in illo instanti quo illum elicit, quia in illo instanti quo elicit actum, adhuc intelligitur prior actu elicito, et per consequens in illo instanti quo elicit, potest non elicere.
Sed non est intelligibile quod simul habeat actum elicitum et non elicitum, nec quod simul eliciat, et non eliciat, nec quod conjunctim potest simul elicere, vel non elicere, ita quod possibilitas eiiciendi, et non eiiciendi possit simul reduci ad actum, scilicet quod simul eliciat et non eliciat, sed bene in eodem instanti quo una possibilitas reducitur ad actum, potuit alia reduci, si prima non reduceretur. Et de hoc vide prolixe Doctorem in primo, dist. 39. et quae ibi clare exposui, et aliqualiter in secundo, dist. 25. Dicit ergo Doctor : Ista, inquam, indifferentia, vel indeterminatio ad alteram partem non potest complete reduci, nisi in ipsam voluntatem, quia quaecumque alia potentia activa est naturaliter activa, et ita determinate unius, quantum est de se, id est, unius partis contradictionis. Agens enim per modum naturae dicitur praecise determinari ad unum effectum, sive numero, sive specie, sed dicitur determinari ad alteram partem contradictionis, sic, quod utraque pars non est in potestate ejus, puta quod ignis approximatus passo posset ipsum calefacere et non calefacere, quia sic determinatur ad calefaciendum, quod amoto omni impedimento de necessitate calefacit ; sed non est sic de agente libero, quia tale sic est circa objectum volibile, quod amoto omni impedimento, potest ipsum velle, et non velle, ita quod in illo instanti quo elicit actum volendi, potest non elicere actum volendi, sic quod tale agens ex semetipso potest se determinare ad alteram partem contradictionis, ut patet 9. Metaphys. text. cont. 10. aliter simul ageret contraria.
Si enim voluntas esset indeterminata ad velle et nolle circa idem, nec quod conjunctim posset elicere vel non elicere, ita quod possibilitas eiiciendi et non eiiciendi possit simul reduci ad actum circa idem objectum, vel ad velle et non velle, sive ad nolle et non nolle, et non esset in potestate sua se determinare ad alteram partem, tunc simul vellet objectum et nollet, vel simul vellet et objectum, et non vellet.
Sequitur : Quia igitur actus ejus sic determinate est in ejus potestate, supposita tamen inlellectione, ideo talis actus per se est imputabilis agenti, vel ad laudem, vel ad vituperium, vel ad praemium, vel ad paenam. Unde Augustinus secundo de libero arbitrio : Satis compertum est, etc. Dicit ergo, quod si talis motus, vel actus deputatur culpae, id est, sit imputabilis agenti ad culpam, talis, inquam, motus non est naturalis, sed voluntarius, quia si actus esset productus per modum naturae, et necessario non posset agenti imputari ad culpam, sed si imputatur ad culpam, vel ad laudem, erit voluntarie productus. Sequitur : In illa auctoritate Augustini. Motus (inquam) quo voluntas convertitur, nisi esset voluntarius, etc. ut satis patet supra quaestione decima sexta, et in secundo, distinctione trigesima septima ; et sic patet quomodo imputabile ad laudem, sive ad culpam est in potestate agentis, ita quod imputabile duos respectus importat: unum ad potestatem, sive dominium agentis, ut scilicet libere sit in plena potestate ipsius agentis ; et alium respectum importat ad aliquid correspondens actui vel agenti secundum justitiam, et hoc propter ipsum actum, ita quod agenti per actum, qui est in potestate sua, imputatur laus, vel vituperium. Et addit, quod secundus respectus sequitur ad primum, quia enim iste est dominus sui actus, ideo actui et agenti debetur aliquid propter actum, puta laus vel vituperium vel praemium, vel poena. Sequitur:
Primus respectus, scilicet quem actus importat ad agens, manet non variatus per se in actu bono, vel malo, quia tam actus bonus quam malus non potest dici bonus, vel malus, nisi quia est in potestate agentis. Sed secundus respectus ipsius actus variatur, non quidem formaliter secundum bonum, vel malum, sed praesupposita differentia boni, vel mali, etc. Variatur penes aliqua correspondentia ipsi et illi, quia aliud et aliud correspondet, nam actui bono moraliter correspondet, laus vel praemium, et actui malo moraliter correspondet vituperium, vel paena ; et sic actus bonus moraliter imputatur agenti ad laudem, vel ad praemium, et actus malus moraliter imputatur agenti ad vituperium et ad paenam. Sequitur: Actus autem neuter vel indifferens, qui scilicet, nec est moraliter bonus, nec etiam moraliter malus, ut supra exposui quaest. 17. talis actus, si est in potestate agentis, adhuc erit imputabilis, vel ut quodammodo vituperabilis, id est, dicitur talis actus imputari agenti ad vituperium, ex hoc quod potuit illum ordinate elicere, et sibi dare rectitudinem, qua esset moraliter bonus, vel si non sit imputabilis ad vituperium, saltem potest dici ut non laudabilis imputari, et hoc propter defectum ejus, scilicet agentis, qui potuit talem actum laudabiliter egisse.
(b) Ex hoc patet, quod non ab eodem formaliter est actus bonus bonitate morali, et imputabilis, quia actum esse bonum moraliter habet ex convenientia regulam, scilicet ad dictamen rectum, sive ad prudentiam, ita quod dicitur bonus moraliter, quia conformiter elicitur dictamini recto, ut supra patuit art. 1. et actus dicitur imputabilis ex hoc quod est in libera potestate agentis, ut dixi supra. Sequitur: Laudabile autem, et vituperabile ambo ista important, scilicet quod actus laudabilis importat quod sit conformis dictamini recto, et quod sit in libera potestate agentis ; et actus vituperabilis importat quod sit difformis dictamini recto, et quod sit in potestate agentis, quia licet laudabile et vituperabile formaliter dicant hoc quod est imputabile, cum determinatione illius ad quod est imputabile, id est, quod laudabile non dicit praecise imputabile, quia potest esse ad laudem et ad vituperium ; sed dicitur imputabile cum determinatione, formaliter dicitur imputabile ad laudem, vel ad praemium ; et vituperabile dicitur formaliter imputabile ad vituperium, vel ad paenam. Licet ergo dicant formaliter imputabile cum determinatione, etc. tamen materialiter connotant illud propter quod ipsum est ad hoc imputabile, scilicet laudabile connotat bonitatem moralem, . propter quam actus est imputabilis agenti ad praemium ; et vituperabile connotat malitiam, propter quam actus est imputabilis agenti ad paenam.
(c) De imputabili tamen distingui potest. Dicit Doctor quod imputabile potest dupliciter accipi, sicut etiam actus voluntatis potest dupliciter accipi : Uno modo pro actu voluntatis elicito ; alio modo pro actu voluntatis imperato in aliis potentiis. Loquendo ergo de actu elicito voluntatis, dicit quod omnis talis actus, cum sit in potestate voluntatis, est imputabilis, vel ad laudem et praemium, si est elicitus conformiter regulae rectae ; vel ad vituperium et ad poenam, si est elicitus difformiter regulae rectae ; vel non ad laudem, si est indifferens, puta si est elicitus a voluntate, nec conformiter, nec difformiter regulae rectae. Et actus voluntatis elicitus est magis in potestate voluntatis, quam actus imperatus, quia ad eliciendum talem actum, voluntas nihil praesupponit, nisi cognitionem objecti, cum quis elicit actum. Sed executio actus imperati dependet a potentia sensitiva, quae agit per modum naturae, et aliquando actus imperatus in potentia sensitiva potest impediri in potentia ad actum illum ne eliciatur.
Nota etiam, quod sicut actus voluntatis elicitus est per se primo bonus, vel malus moraliter, ut patet a Doctore quaest. ilt. prologi, et in 2. dist. 42. et in tertio, dist. 33. ita est per se primo imputabilis formaliter, et sic actus imperatus in aliis potentiis a voluntate est tantum materialiter bonus, vel malus, ut patet a Doctore in 2. dist. 42. et in tertio, distinct. 33. ideo non per se primo, nec formaliter, sed secundario, et materialiter dicitur imputabilis. Et ratio est, quia virtus vel malitia, formaliter est ab actu voluntatis elicito, ut patet, etc.