De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Resolvit in actu externo esse bonitatem distinctam a bonitate actus interni ; ita Doctores citati post titulum quaest. Probat primo ex Augustino ; secundo,quia actus externus habet integritatem sibi convenientium, distinctam ab illa, quae convenit interno. Adducit oppositae sententiae argumenta, et solvit solidissime et clarissime.
De tertio principali primo potest dici, quod actus exterior, scilicet imperatus, habet bonitatem moralem propriam aliquam aliam, quam actus interior elicitus ; et secundo videbitur, qualiter babel vel non habet propriam imputabilitatem. Primum probatur dupliciter, primo per Augustinum 3. de Trin. cap. 5. vel 14. Mala voluntate, vel sola quilibet miser efficitur, sed miserior potestate, qua desiderium malae voluntatis impletur, profecto quamvis et sic male volendo miser esset ;minus tamen esset, si nihil eorum, quae perperam voluisset, habere potuisset. Patens est, quod hoc non potest intelligi de miseria paenae, quia desiderans, et non potens habere quod desiderat, plus habet de poena, quam iIIe, cujus desideria implentur ; intelligitur igitur de miseria culpae ; actus igitur malus exterior addit ad miseriam culpae, quae praefuit in actu interiori malo.
Secundo probatur (e) idem per rationem. Ex primo articulo habetur, quod bonitas moralis est integritas eorum, quae secundum rectam rationem operantis dicuntur debere convenire ipsi actui. Est autem aIia integritas eorum, quae secundum dictamen rectae, rationis debet convenire actui interiori, et eorum quae actui exteriori ; igitur et alia bonitas moralis, et per consequens aIia malitia moralis, et hoc sive privativa tantum, quia alia carentia eorum, quae debent convenire, sive contraria, quia alia disconvenientia repugnans illis quae debent convenire. Probatio minoris : Recta ratio non dictat actui convenire debere, quod impossibile est sibi convenire ; nunc autem actui exteriori impossibile est convenire illud quod convenit actui interiori, vel convenire potest ; et hoc intelligendo de utroque actu ut in esse reali, et de eo quod sibi convenit, ut in tali esse ;, licet enim actui exteriori inquantum est objectum volitum, et non ut actu elicito, posset aliquo modo competere denominative, denominatione quadam exteriori, illud quod convenit actui interiori realiter ; non tamen idem, eodem modo convenit illi et isti, quia etiam potentiae operativae non sunt capaces ejusdem actus ; imo nec ejusdem rationis, nec per consequens actus illi essent capaces convenientiae ejusdem rationis, vel ad minus quod sufficit ad propositum, poterunt habere convenientiam aliam et aliam. Et per hoc patet ad aliquas instantias contra praedicta.
Contra (f) ista instatur, primo, quia eadem est veritas actus intelligendi, et ipsius objecti intellecti ; igitur pari ratione eadem est bonitas actus volendi et objecti voliti. Antecedens videtur manifestum in exemplis, quia sicut veritas principii est immediata, sic notitia ejus potest dici immediata, et conclusionis mediata. Similiter notitia principii est ex terminis, et conclusionis ex principiis, sic istis competit veritas.
Confirmatur idem, quia ubi unum propter alterum, ibi tantum unum ; sed actus exterior non habet bonitatem, nisi tantum propter bonitatem actus interioris ; igitur non est ibi alia et alia bonitas.
Praeterea, peccatum (secundum Anselmum de Conceptu virginali) est carentia justitiae debitae ; non est autem in actu interiori et exteriori nisi una justitiae debitae carentia, quia justitia vel injustitia, secundum ipsum non est nata esse, nisi in voluntate.
Praeterea, ubi est una aversio et una libido, ibi videtur esse una ratio formalis peccati ; sed in actu interiori et exteriori non est nisi una aversio, quia voluntas est illa potentia, cujus solius est averti a fine sicut converti ad finem ; libido etiam, quae aliquando vocatur ab Augustino cupiditas, ut 83. q. q. q. 36. est proprie venenum charitatis, igitur inest proprie iIIi potentiae, cui nata est charitas inesse ; haec est voluntas sola.
(g) Ad primum esto quod eadem veritas, quae est ipsius actus intelligendi formaliter sit quodam alio modo, scilicet objective, ipsius objecti intellecti, et hoc inquantum objectum habet esse in ipso intellectu ; et consimiliter bonitas, quae est formaliter actus volendi, sit quodammodo denominative ipsius objecti voliti, inquantum volitum est ; tamen actus ille bene potest habere aliquam bonitatem propriam, inquantum positus in esse reali extra voluntatem, sicut in esse suo reali habet propriam convenientiam debitam, vel disconvenientiam.
Ad confirmationem (h), iIIa potest deduci ad oppositum, quia si actus exterior habet convenientiam ad regulam suam per actum interiorem, sive mediante actu interiori ; igitur habet aliam quam actus interior, quia idem non est causa, nec etiam medium respectu suiipsius, nec etiam est causa, vel ratio mediandi respectu suiipsius.
Exemplum hujus habetur in actibus intellectus ; conclusio enim, licet habeat veritatem a principio, tamen habet propriam veritatem, quia propriam conformitatem ejus, quod affirmatur ad existentiam rei, et ad ipsos terminos proprios conclusionis. Non enim conclusio est vera formaliter veritate principii, sed est vera veritate mediata et determinata, et ita habet veritatem determinabilem.
Consimiliter multae conclusiones sequentes ordinate ex eodem principio habent veritates proprias distinctas, et forte prior est verior, et magis necessaria, quia in necessitate sua non dependet a posteriori, sed e converso.
Consimiliter conclusiones falsae repugnantes eidem vero habent proprias falsitates, quia proprias disconvenientias ejus, quod enuntiatur ad illud quod est in re.
Consimiliter de actibus voluntatis, non solus actus volendi natus est habere convenientiam, vel disconvenientiam propriam ad dictamen rectum, sed actus imperatus natus est mediante illo habere convenientiam et conformitatem, et licet idem sit, cui debet conformari actus iste et ille, tamen ea quae conformantur, sunt diversa, et ideo habent ex parte sui diversas, conformitates,sive convenientias, licet ad idem.
Si dicas, quod veritas non convenit alicui extra intellectum, sed tantum actui intellectus, veI objecto, ut est in intellectu ; igitur a simili, bonitas non convenit actui exteriori, ut exterius elicito, seu praecise, ut objecto actus volendi.
Respondeo, consequentia negari posset juxta illud 6. Metaphys. in fine : Non est falsum et verum in rebus, ut quod quidem bonum verum, quod autem malum falsum, sed in mente.
Aliter posset negari antecedens, quia si intellectus aliquis sit regula intellecti, sicut est de intellectu divino exemplante et regulante creaturam, illud potest dici verum, non tantum, ut est actu cognitum, sed etiam ut est in se, quia (i) secundum esse suum in se est exemplatum et conforme exemplari.
Ad aliud dico (k) quod justitia potest accipi uno modo, prout est rectitudo habitualis, sive habitus voluntatis, et ab illa dicitur voluntas recta habitualiter, etiam quando nihil vult actu ; et sic dicitur dormiens justus, qui habet habitum, et alius injustus, qui caret isto habitu, vel habeat injustitiam contrariam. Alio modo potest accipi rectitudo pro rectitudine actuali, sive in actu, quae est conformitas actus eliciti ad suam regulam. Primum membrum distinctionis conceditur salis communiter ; secundum probatur, quia actus non dicitur formaliter rectus, vel justus ab illa justitia habituali in voluntate, quia stante illa potest haberi actus peccati venialis, vel actus indifferens, quorum neuter est actus justus, nec rectus, sed oportet quod rectitudo, qua formaliter actus dicitur rectus, praecise insit, dum actus inest, imo forte non inestimmediate voluntati, sed ipsi actui, et mediante iIIo voluntati, quia voluntas nata est immediate recipere habitum et operationem ; justitia autem actualis neutrum horum est, sed tantum est conditio quaedam ipsius actus, puta conformitas ejus propria ad suam regulam.
Istud autem esset manifestius, si Iactus non esset raptim transiens, sed idem aliquandiu manens, quia sicut motus pro parte sui potest esse velox, et idem numero et specie pro secunda parte sui tardus, ex quo sequitur quod nec velocitas, nec tarditas omnino sunt idem motui, ita posset actus prius elici conformiter regulae rectae, et idem actus continuatus etiam posset elici postea, non conformiter illi regulae, et ita esset actus pro priori parte rectus, et pro posteriori non rectus. Sed quia actus raptim transit, vel si manet, manet communiter cum eo sua rectitudo, nec idem manens mutatur a recto in non rectum, nec sibi recto pro priori parte succedit alia pars non recta, ideo non ita manifesta est differentia actus et suae rectitudinis; concluditur tamen ista differentia modis praedictis, et per hoc etiam quod relatio non consequens necessario naturam fundamenti, non est omnino eadem fundamento, nunc autem rectitudo non necessario consequitur naturam actus. Justitia etiam actualis, etsi primaria sit praecise in actu volendi, tamen secunda, vel secundaria, potest esse in actu imperato per actum volendi, quia et ille habet rectitudinem propriam, licet dependentem a rectitudine actus volendi.
Quando igitur dicitur, quod justitia non est nisi in voluntate, verum est de justitia habituali, quae est rectitudo propter se servata, ut definit Anselmus, servatum enim convenit habitui, vel magis extendendo: verum est de justitia actuali primaria, quia voluntas illam propter se servat, hoc est, tenet in actu suo, quem illa justitia rectum elicit. Si autem sit sermo de justitia actuali secundaria, illam oportet dicere esse voluntatis non subjective, sed causaliter tantum, et ita adhuc de ista potest aliqualiter salvari definitio illa justitiae, quia illa est rectitudo voluntatis, non ut voluntati formaliter inhaerens, sed voluntatis, ut causae, vel imperantis, est etiam propter se servata, tanquam effectus voluntarie positus.