De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(q) De tertio principali, (quod actus dilectionis naturalis et meritoriae non differunt specie, et hoc loquendo de per se differentia, quam important per se ratio naturalis, et ratio meritorii, non autem per accidens de differentia, scilicet aliqua concomitante, puta differentia objectorum, veI aliqua tali, intelligendo etiam de differentia actus specifica.) Nunc Doctor declarat principale intentum, scilicet quomodo actus exterior imperatus a voluntate habet bonitatem moralem propriam aliam ab illa, quam habet actus elicitus, et similiter habet propriam malitiam. Secundo declaratur, quomodo actus exterior bonus, vel malus non habet propriam imputabilitatem.
De primo probat auctoritate et ratione, quomodo actus exterior imperatus habet propriam bonitatem vel malitiam, aliam a bonitate vel malitia actus interioris eliciti. Auctoritas Augustini patet in littera.
(e) Secundo probatur ratione, supponendo quod dictum est in primo articulo, quod bonitas moralis est integritas eorum, quae secundum rectam rationem operantis dictantur debere convenire ipsi actui, tunc sic : Quicumque actus formaliter habent aliam et aliam integritatem supradictam, habent aliam et aliam bonitatem moralem, cum bonitas moralis sit talis integritas sed actus exterior imperatus secundum dictamen rectum, sive secundum rectam rationem, habet aliam integritatem ab integritate actus eliciti. Probatur minor, quia recta ratio non dictat actui convenire debere, quod impossibile est sibi convenire, etc. non tamen idem eodem modo convenit illi et isti, quia bonitas moralis convenit formaliter et intrinsece actui interiori, et tantum extrinsece actui exteriori, pro quanto actus talis est volitus, sicut etiam objectum cognitum ab intellectu divino, puta lapis, dicitur aeternus denominatione extrinseca, quia intellectio divina, qua lapis intelligitur, est formaliter vita aeterna. Sic in proposito, quia actus elicitus a voluntate formaliter bonus, quo voluntas vult actum exteriorem, talis actus exterior denominatione extrinseca dicitur bonus moraliter, quia tantum bonitate morali formaliter inexistente actui interiori, tamen actus exterior denominatione intrinseca habet aliam integritatem sibi convenientem, qua dicitur moraliter bonus. Et hoc patet, quia potentiae operativae, scilicet exterior et interior non sunt capaces ejusdem actus, imo nec ejusdem rationis, nec per consequens actus illi erunt capaces convenientiae ejusdem rationis. Si dicatur, quod quamvis illi actus sint alterius rationis, tamen convenientiae, sive integritates, quibus dicuntur boni moraliter sunt ejusdem rationis. Dicit Doctor quod hoc etiam concesso, actus exterior saltem habebit aliam convenientiam et integritatem numero distinctam ab illa, quae convenit actui interiori, et hoc sufficit ad propositum.
(f) Contra ista instatur. Nunc Doctor tribus mediis instat, probando quod actus exterior non habeat aliam bonitatem a bonitate actus interioris, et arguit sic : Primo eadem est veritas actus intelligendi, et ipsius objecti intellecti ; patet, quia sicut veritas principii est immediata, sic notitia talis principii erit immediata: et similiter sicut veritas conclusionis est mediata, puta notitia ejusdem conclusionis erit mediata, sive veritas mediata, et sic patet antecedens: ergo pari ratione eadem est bonitas actus volendi, et objecti voliti. Cum ergo voluntas actu elicito conformi rectae rationi velit actum exteriorem, ita quod actus exterior habet rationem objecti voliti, et non est bonus moraliter, nisi quia sic volitus, et per consequens eadem erit bonitas moralis actus volendi, et objecti voliti, scilicet actus exterioris.
(g) Ad primum. Respondet Doctor primo, quod posito quod veritas actus intelligendi, quae est formaliter ipsius actus intelligendi, etc. Vult dicere, quod veritas actus intelligendi, quae est conformitas ipsius actus ad objectum intellectum, talis conformitas, sive veritas, denominat formaliter et intrinsece ipsum actum intelligendi,.
et quia talis actus fit conformis, terminatur ad objectum cognitum objective, et denominatione extrinseca denominat ipsum objectum, sicut visio denominat formaliter ipsam potentiam visivam, et objecti ve, sive denominative denominatione extrinseca denominat objectum, scilicet colorem, cum dicitur color visus. Sic in proposito potest concedi quod eadem bonitas moralis denominat actum volendi, et objectum volitum, ut volitum, scilicet actum exteriorem, ut volitum ; tamen alio modo denominat actum interiorem, scilicet actum volendi, scilicet denominatione intrinseca, et formaliter, et actum exteriorem tantum objective, sive terminative, sive denominatione extrinseca, loquendo semper de actu exteriori, ut praecise volito, qui potest habere esse volitum, sive actu existat, sive non existat ; loquendo tamen de actu exteriori in esse reali, talis actus habet aliam convenientiam ad rationem rectam, ideo enim praecise et formaliter est eadem conformitas, sive convenientia actus interioris et exterioris ad rationem rectam, ut supra patuit.
(h) Ad confirmationem, dicit Doctor quod illa confirmatio est ad oppositum, quia si actus exterior habet conformitatem ad rationem rectam propter conformitatem actus interioris ad rationem rectam, sequitur quod habet aliam conformitatem et propriam, quia conformitas actus interioris ad rationem rectam formaliter et immediate sibi inest, hoc est, non mediante aliquo alio actu, sed conformitas actus exterioris formaliter, et tantum mediate, quia tantum mediante actu interiori conformi sibi inest, et per consequens illa propositio est neganda,
vel exponenda, scilicet quod ubi unum propter aliud, ibi unum tantum. Si ergo actus exterior habet bonitatem propter actum interiorem, sequitur quod habebit aliam, quia si esset simpliciter eadem, tunc eadem esset causa suiipsius ; patet, quia bonitas mediata suo modo est causata ab immediata, et si tam mediata quam immediata est tantum una, tunc idem est causa suiipsius, vel si non ponitur causa, sed tantum medium respectu bonitatis exterioris, ita quod bonitas actus interioris mediata inter rationem rectam, et bonitatem actus exterioris, tunc si est eadem bonitas, sequitur quod idem erit medium respectu suiipsius, vel ratio mediandi respectu suiipsius, quod est impossibile, et ponit multa exempla, quibus ostendit, quando aliquid est tale propter aliud, puta bonum propter aliud, quod habebit propriam bonitatem, et aliam ; patet in actibus intellectus, quia licet conclusio sit vera propter veritatem principii, tamen habet propriam veritatem, quia propriam conformitatem ejus, quod affirmatur ad existentiam rei, et ad ipsos terminos proprios conclusionis. Nam ista conclusio, homo est risibilis, habet propriam conformitatem, scilicet praedicati, quod affirmatur de subjecto ad existentiam rei, id est, quia tale praedicatum dicitur de tali subjecto, sicut in re risibile convenit homini. Habet etiam propriam conformitatem ad terminos proprios, quia sicut oratio babet alios et alios terminos, ita habet aliam et aliam conformitatem ; non enim conclusio est vera formaliter veritate principii, sed est vera veritate mediata et demonstrata, et principium est verum veritate immediata,
et indemonstrabili, et per hoc exemplum patent etiam alia exempla sequentia.
(i) Secundum esse suum in se est exemplatum, et conforme exemplari, puta, quia lapis sic est in re, sicut intelligitur ab intellectu divino, et tunc est veritas lapidis exemplati ad suum exemplar, quod est intellectus divinus, vel actus intellectus divini, vel esse cognitum ipsius lapidis, quod circa cognitum est idea lapidis, sive exemplar ipsius, secundum quod exemplar producit lapidem in esse reali, de quo vide Doctorem in primo, dist. 35. non quod sit idea respectu actualis existentiae, quia idea non ponitur respectu contingentis, ut probat Doctor in primo, dist. 39. sed ponitur praecise respectu entis in esse possibili, vel objectivo, puta idea hominis est esse cognitum ipsius hominis in suo esse quidditativo et tunc voluntas divina contingenter producit hominem in vero esse reali, sicut in suo esse objectivo relucet in propria idea, sive in proprio esse cognito, ita quod idea, sive esse cognitum hominis terminatur ad esse quidditativum hominis, quod est ens possibile produci in esse reali: et sic patet quomodo veritas, sive conformitas, quae est exemplati ad exemplar immediate fundatur in ipso exemplante, non ut praecise cognito, sed ut habente esse absolutum.
Secundo principaliter arguit, quia sicut non est alia malitia actus interioris et exterioris, ita non est alia bonitas ; patet de malitia, quae formaliter est tantum carentia justitiae debitae, secundum Anselmum de Conceptu virgin. lib. 1. c.7. ergo justitia debita actui, quae est rectitudo actus, est tantum in actu voluntatis, et injustitia, quae est carentia talis rectitudinis, erit praecise in actu voluntatis.
(k) Ad aliud. Respondet Doctor distinguendo de justitia habituali et actuali ; habitualis est habitus virtutis, ita quod accipitur hic justitia habitualis, non pro justitia habituali proprie sumpta, quae est virtus ad alterum, de qua quinto Ethicorum, quae dividitur injustitiam habitualem punitivam et praemiativam, quae justitia habitualis habet sub se multas species, de qua vide Doctorem in tertio, dist. 34. et in 4. d. 14. quaest. 2. Sed loquitur hic de justitia habituali, accipiendo justitiam habitualem pro omni habitu virtutis moralis naturaliter acquisito. Accipitur etiam a Doctore justitia habitualis pro habitu supernaturali, scilicet pro charitate, de qua patet a Doctore in 2. dist. 6. quaest. 2. et specialiter in 4. d. 14. quaest. 14. Aliquando accipitur pro justitia originali habituali, quae etiam dicitur habitus supernaturalis, ut patet a Doctore in 2. d. 29. Sed hic in proposito accipit justitiam habitualem omnibus modis supradictis. Justilia vero actualis est tantum rectitudo actus, quae rectitudo nihil aliud est nisi quaedam conformitas, vel ad rectam rationem naturalem, vel ad rectam rationem supernaturalem, dequibus regulis vide Doctorem in 4. dist 14. quaest. 2. et actus per talem rectitudinem, sive conformitatem dicitur moraliter bonus, ita quod talis conformitas, quae est justitia actualis, immediate fundatur in actu, ut patet a Doctore hic, et in 2. dist 34. et 37. et in 4. dist. 14. quaest. 1. Sed justitia habitualis immediate fundatur in voluntate.
Nota etiam, quod duplex est rectitudo actus actualis : Una tantum naturalis et in se, et quantum ad regulam, ut omnis rectitudo actus, qua praecise est secundum dictamen naturalis. Alia potest dici supernaturalis, non quod insit actui supernaturali, sed quia inest a regula supernaturaliter acquisita, ut cum quis elicit actum dilectionis Trinitatis conformem fidei infusae, quae. dicat Deum esse diligendum, inquantum est trinus et unus. Dicitur et aliquando rectitudo supernaturalis, et dispositive meritoria, ut quando actus est a charitate, si tamen charitas producit in actu aliquam realitatem, quae sit dispositio ad hoc, ut actus acceptetur ad praemium, ut videtur probabile, ut supra patuit quaest. 17. Et rectitudo supernaturalis istis duobus modis, licet sit naturaliter causata, et quantum ad hujusmodi causationem possit dici naturalis, tamen quia estab habitu supernaturaliter causato, potest dici supernaturalis. Est etiam rectitudo mere supernaturalis, improprie tamen, qualis est acceptatio passiva, qua actus acceptatur a divina voluntate in ordine ad praemium aeternum. Sed in proposito non accipitur rectitudo actus ultimo et penultimo modis, sed bene aliis mediis. Nota etiam, quod rectitudo actus est duplex, quaedam est praecepta, vel praecepto divino, vel praecepto legis naturae. Exemplum primi: honorare parentes loco et tempore, et instante necessitate est actus praeceptus, ita quod oppositum faciens peccat mortaliter. Exemplum secundi : colere Deum est praeceptum legis naturae stricte sumptum, ut patet a Doctore in tertio dist. 32. Alia rectitudo non est praecepta, sicut vovere castitatem non est praeceptum, sed tantum consilium.
Adverte etiam, quod proprie loquendo, privatio rectitudinis praeceptae debere inesse actui semper est peccatum mortale. Aliquando est peccatum veniale, quando talis rectitudo non est praecepta debere inesse. Aliquando rectitudo actus non est praecepta debere inesse actui, et tamen privatio rectitudinis, puta orare amore Dei cum aliis circumstantiis non semper obligat, et tamen si orem propter inanem gloriam primo et principaliter, erit peccatum mortale, quia etsi ista circumstantia, scilicet amore Dei non semper sit praecepta, tamen circumstantia opposita contraria,quae est alius finis, est simpliciter prohibita. Multa alia possent dici, quae brevitatis causa transeo.
Ad propositum applicando, dico quod si accipiatur justitia habitualis pro habitu morali, sive pro habitu supernaturali, et hoc formaliter loquendo, dico quod sicut talis justitia est formaliter in voluntate, ita et privatio talis habitus erit formaliter in voluntate, quia privative opposita nata sunt inesse eidem successive. Injustitia vero actualis, quae est carentia rectitudinis, opponitur privative justitiae actuali, et sicut talis rectitudo actualis immediate fundatur in actu, ita injustitia actualis, et carentia rectitudinis actualis immediate fundatur in actu, et mediate in potentia, cujus est actus. Sic ergo actus exterior potest esse rec. tus formaliter, id est, potest habere rectitudinem propriam sibi formaliter inhaerentem, quae dicitur justitia actualis, ita potest habere carentiam talis rectitudinis, quae dicitur injustitia actualis ; et sic actus rectus, sive exterior, sive interior non dicitur rectus formaliter a justitia habituali. Potest enim esse rectus, etiam quod non sit ab aliquo habitu generatus, ut patet a Doctore in primo, d. 17. et in quarto, dist. 14. q. 2. et dicit hic, quod stante justitia habituali, potest haberi actus peccati veniatis, vel actus indifferens. Hic specialiter loquitur de justitia, quae est charitas, cum qua stat actus indifferens, qui scilicet nec est formaliter malus, nec formaliter bonus ; et similiter actus peccati venialis, ut patet a Doctore supra q. 17. et in 1. d. 17. Dicit etiam, quod idem actus manens sive continuatus per horam, si est rectus, quamdiu manet ejus rectitudo manet, ita quod idem actus manens non potest mutari a recto in non rectum ; patet, quia rectitudo non posset inesse, nisi per alium actum, cui praecise inesset talis rectitudo ; nec simpliciter actui recto continuato per horam potest inesse rectitudo pro una parte, puta priori, puta pro medietate horae, et pro alia parte non rectitudo, quia (ut dixi) non posset fieri non rectus, nisi mediante alio actu cui rectitudo inesset ; et hoc patet a Doctore in 2. dist. 28. ubi dicit, quod quando quis actu vitat peccatum, pro toto illo tempore quo vitat peccatum, non potest peccare, quia non posset peccare nisi per alium actum.