De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(1) Et hinc patet quod non solam distinctio vitiorum, philosophice loquendo, quae vitia formaliter privative opponuntur bonitatibus moralibus traditis a Philosopho, sed et patet distinctio peccatorum, Theologice loquendo, nec dicuntur tantum distingui per distinctionem conversionis, scilicet per aliam et aliam conversionem ad creaturam, ut aliqui dicunt, quia illa nec per se constituit, nec etiam distinguit peccatum ut peccatum. Sed talis distinctio accipitur secundum rationem propriam hujus privationis, quae est formalis ratio distinguendi unam malitiam ab alia privative, sicut et bonitas opposita est ratio distinguendi positive, et hoc magis patet a Doctore in secundo, dist. 34. Apparet ergo guomodo unum peccatum est gravius alio peccato, quia actus eo modo quo debet habere bonitatem majorem, sive in specie, eodem modo, si caret tali bonitate majori debita, ille actus est pejor privative, et si habeat conditionem aliquam positivam repugnantem illi bonitati, tunc est pejor contrarie.
Apparet etiam quomodo peccata possunt continuari in infinitum in damnatis, nec tamen natura eorum, nec habilitas aliqua corrumpitur, et hoc clare ostensum est in secundo, dist. 34. vide ibi.
(m) Quid ergo adimit peccatum additum peccato ? Dico ut dicit Doctor in secundo, dist. 34. quod formaliter adimit justitiam actualem, cui formaliter opponitur, non quod adimat illam, sic quod prius infuerit, sed quae deberet inesse, ut ibi prolixe expositum est.
(n) Ad aliud de aversione. Dicit Doctor quod aversio ab ultimo fine potest intelligi vel quod sit actualis aversio, qualis est nolitio finis, sive odium Dei, et dicitur aversio formalis, quia sicut amor Dei immediate et formaliter convertit ad Deum, sic odium Dei immediate avertit a Deo, si tamen tale odium sit possibile ; de quo vide Doctorem in 2. dist. 9. q. 1. et d. 45. Loquendo de tali aversione, patet quod est tantum actus voluntatis immediate ab ipsa elicitus.
(o) Alio modo potest intelligi aversio mediate, sive virtualis, quae potest poni acceptatio aliqua voluntatis, etc. Et quomodo haec aversio dicatur virtualis, vide in 2. d. 35. et isto etiam modo intelligendo aversionem, aversio est actus solius voluntatis.
(p) Tertio modo largius potest dici aversio, etc. Et hoc tertio modo aversio potest esse actus alterius potentiae imperatus a voluntate, ut actus fornicandi, qui imperatur a voluntate contra praeceptum Dei, qui praecipit non fornicari. .Et de hujusmodi materia, scilicet conversionis et aversionis, vide prolixe Doctorem in 2. d. 35. et quomodo specialiter potest esse peccatum in actibus aliarum potentiarum, vide in 2. dist. 42.